Defensio censurae Facultatis S. Theologiae Academiae Lovaniensis, ...

발행: 1641년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

ad profess querelas restonsio. aci

cile quoque recedere sibi ab eo permittant , maxime cuin eum praelectionibus suis exponendum enarrandumque delege Tint, eamque communem cum eo laudem obtinere veraciter studeant, quam et D.

Ruardus tribuit, quod perpetuus fuerit B. August. sectator. Sed nunc ad quintam sectionem transeamus, in qua de massiliensib. agitur. Et in prςfatione quidem nostra, displicere nobis inter caetera dixeramus, quod veteres imprimis Massiliensium querelas adversus B. Augustini doctrinam renova-

Tent, nec alia fere contra eam argumenta

objicerent, quam quae illis querimoniis

continentur. Deinde quod ad eorum placita proprius quam par erat accedere vi derentur. Ea Proseliores satis artificiose confundunt, imponi fibi a nobis dicentes, quod Massiliensi renovent sententias, nec alia fere in scriptis eorum dictat isque re periantur. Verum id dissimulemus. Negant itaque primum , querelas illas se iustitare : quod nobis tam evidens tunc visum fuit, ut eas vel commemorasse satis esse putaremus. Ergo sua nobis in memoriam revocanda sunt dicta , quae in Apologia quam attentiore conscripsere Cura) repetere confirmareque non dubi tarunt. Primum itaque doctrinae de abso

262쪽

rsa Scripti hu)us pars altera

Iuta & immediata electione ad gloriam

Missim- Veterum omnium, qui Augustinum an te cessere , consensum Professores objiaciunt, eique Patres omnes tam Graecos quam alios contrarios afferunt, qui uno ore eX meritorum praescientia factam eam esse docuerint. An non prima haec

Massiliensium querela est ' Quod quidquid August. in Libris suis adversus Pelagi anos editis , de vocatione electorum se cundum Dei propositum , disputarit, totum id Patrum opinioni, ac consensui sit Ecclesiasticorum adversum. Ubi si non doctrina ipsa simillima, certe una eademin que adversus Augustinum querela est.2μπιυδ Deinde seripturas in Epistolam ad Rom. de vocatione secundum propositum , non de electis proprie, ut Augustinus, sed de omnibus in genere diligentibus Deum, intelligendas, Prosessores docent. Illud Tursus,quos praescivit & praedestinavit, ita

interpretandum tradunt, ut meritorum praescientia praedestinationem antecedere, iatque haec oriri ex illa intelligatur. Ac item illud, Iacob dilexi, Esau autem odio habui, non de reprobatione, & praedestinatione ad gloriam, sed ad gratiam intelligendum; atque in hoc reliquos se veteres sequi, a quorum interpretationibus

Augustinus recesserit. Quaenam alia Massi-. llensium

263쪽

ad prose s. querelas responsio, a 63

liensium fuit secunda querela p ubi ajunt, scripturas in Epist. ad Rom. aliter ab iis scriptoribus , quam ab Augustino intellectas , qui omnes una sententia, & propositum, dc praedestinationem Dei secundum prςscientiam meritorum acceperint. Tertio absolutam & essicacem praede- ω' stinationem ad gloriam squalem electioia 7' 'γ' η'nem gratiet ab Apostolo, dc Augustino

tradi dicimus, illi autem Calvini nomine infamare student videre se negant, quemadmodum cum libero arbitrio consistat , per eamque facile homines in torporem , vel desperationem impelli, praeceptisque ac exhortationibus parum loci relinqui assirmant. Quomodo non hic 3. q. T. 8. 9.& Io. Massilien . querelam renovant, cla- .mantium , praedestinationis August. doctrina liberum arbitrium tolli, absolutam necessitatem induci . omnem removeri, industriam , virtutesque tolli, resurgendi curam lapsis adimi, teporis occasionem sanctis afferri, praeceptis ac exhortationi-

bus obsisti ἐIam quando idem de essi caci praeve- Sutreia a s. niente , seu prqoperante gratia squam si- militer ex Augustino statuimus praedicant , ut libertatem peream tolli putent, An non eadem ipsorum cum Massilien. objectio est, qui eandem doctrinam au

R dientium

264쪽

as . Scripti hujus pars altera

clientium aedificationi videri volebant adinversam ac meritum omne, & liberum a bitrium tollere Nam tametsi hanc gratiae doctrinam August. non esse Proseia fores persuadere conentUr , putamus id nos tamen superius evicisse. Utcumque ergo verbis id negent, eadem tamen revera contra Augustini doctrinam eorum querimonia est. Cum vero pro sufficienti omnibus gratia , de Redemptore omnium Christo, & effaso ejus pro nobis sanguine contra Augustinum argumenta objiciant , agnoscant necesse est communem sibi cum Massilien . querelam undecimam. Postremo de parvulis August. argumentum etsi non eodem modo , tamen

cum Massilien . conantur dissolvere; ut eandem cum ipsis Augustini doctrinam impetere, eamque oppugnare intelligat tur. Et haec quidem de Massilien. quer iis , quibus maximς argumentis, contra hanc Augustini doctrinam nituntur. Ad eorundem vero quod attinet placita sen- tentiasque, breviter commonstrabimus, quam hoc loco viciniam & affinitatem a Prosessoribus cogitari cupiverimus: quam quia hic Prosessores praetereunt, &alio Lectorem remittunt , nos compendii causa paucis hic proponemus. Imprimis itaque clara & manifesta

265쪽

ad pro fe f. querelas responsio. 26s

Professorum doctrina est, ut reprobationem , sic di electionem ad gloriam ex previsis esse meritis, non ex gratuito Dei proposito ac praedestinatio ne: quae totidem rere verbis Massilien . prima senistentia est, qui & de meritis loqui se a junt, quae ex Dei habere se gratia fatentur. Professores certum quidem agnoscurit electorum numerum , qui augeri & minui nequeat, sed ex conditio nata , non absoluta Dei praescientia & praeordinatione: quo, nec alio sensu negasse id Massil. videntur. Tradunt Professores velle sic eum omnes homines salvos fieri, ut quantum in se est, paratus sit omnibus sum cientia dare salutis remedia, Eadem videtur Massilien . 3. sententia; excepto quod fid*m ex nobis esse significent,de quo sequens agit sententia. Docent ergo Professores fidem hactenus Dei esse donum, quia non modo liberum arbitrium dederit Deus , quo credere possumus . sed interius etiam illuminet, moveat, excitet, pulset, ut praedicatae veritati acquiescamus. Acceptationem

vero quae non aliud , quam fides est in liberi arbitrii esse. Nec alio sensu credendi possibilitatem Deo, fidem libero arbitrio Massilie n. tribuisse videntur. Siquidem hanc possibilitatem non ex sola nudoque libero arbitrio statuebant, sed adjuto

etiam , non modo externa praedicatione , sed interiori etiam revelatione , illuminatione, promissorum excitatione, ac minarum pulsu. Quemad-In odum in Censurae praefatione hanc ipsam possibilitatem Pelagium etiam intellexisse, ex Augustino docuimus. Quem secutus & Faustus est, Massilien . haud minima portio, Ad quod cum suo loco responsuros se Professores promisissent, obliti postea promissi sui, aut dissimulanter praetereuntes , Vana nos expectatione deluserunt.

Quare iterum petimus, ut ad hunc locum ruspon-R s crema 3. 4.

266쪽

166 Scripti hujus pars altera

dere dignentnr, & dominae hae in parte suae

quando hic totius controversiae nostrae de Christi gratia cardo vertitur differentiam ostendere. Nam, scrupuli conscientiae, velleitates, ac imperfecta descieria , quorum alter Prose r in suis praelectionibus , ditertis verbis meminerat, pro quibua iam

supponuntur affectiones, commotiones, & complacentiae, cum leves tamen ac tenues snt, nec ad immutandum affectum sufficiant, &cum voluntatis malitia consistere possint, neque aliud praestent , quam posse credere , ut eas etiam Pelagius

massiliensesque siquidem difficile est positis internis hujusmodi inspirationibus , cogitationibus, . illuminationibus, excitationibus , pulsibus, non interdum vel leviter animum affici) agnoscere potuerint , minime sussciunt. Concursum vero non

fuisse nec a Pelagio multo vero. minus a Massi- Iien. 3 negatum supra docuimus. I. Quaerimus ergo , quae sententiarum hic distanistia sit 3 Pro fessorum i g. Assertio est , in fides es,

ae obduratos omnes', si facerent quod in ipsis est, quantumcunque possent secundum praesentem dio positionem naturalem , quam habent a Deo , ulterius illuminandos , ut credere , & converti ponsent; Non procul valdh hine recedere videtur quinta Massilien . sententia , qua a Deo quemque gratiam accipere sentiebant, quia bono naturae bene usius, ad eam meruisset pervenire. Nam tametsi Professores in Apologia assertionis Ig. negent se ibi vel congrui meritum tradere; quando

Art. 7.fu. tamen ad Ru ardum nos remittunt, ae ejus sen-

'i' lentiam sequi se significant, expendendum , quid , illa eius verba significent, quibus ait, non renitinliquem vocanti Deo, etsi non sequatur, talem esse dispositionem , ut congruum sit, & deceathonitatem Dei, ulterius auxilium ad consentiendum

267쪽

a profess querelas responsio.

dum & sequendum non negare. Praesertim cum

testimonium ibi subjiciat Gandavensis , qui ait. mediam illam, & negativam dispositionem, meritum habere non quidem de condigno , sed tamen de congruo, etiam gratiae ipsius gratificantis: quodvillud non est , quam gratiam Dei secundum, meritum nostrum dari. e Professorum sententia est , hominis voluntatem nOm praeveniri praeoperante Dei gratia , quae illam efficaciter facere faciat, sed excitare tantum, suadere , ac invitare ad bonum. Adjuvari autem .

ut faciat, divino concursu , sed si pri s ipse γο-

tuerit. Nec diverso admodum sensu Massilienses praeveniri a Dei gratia noluisse videntur. sed qui humanam voluntatem, nec ideo velle, quia adiuvetur , sed ideo adjuvari, quia prius voluerit: quasi Deus humanam voluntatem non ipse sibi praeveniente & praeparante subjiciat gratia. Non negasse autem nee Massilienses praevias ad fidem interioris etiam illuminationis,excitationis. motionum, ac pulsuum dispositiones, supra dc ex Augustino & Fausto ostendimus. Deus , inquiunt Professores affert. v. non dat , ipsa opera bona,nisi quatenus per gratiam praevenientem dat nobis auxilium sufficiens , & paratus est dare concursum gratiae concomitantis in actu a. si velimus. Id quomodo differt ab eo, quod g. loquitur Massilien . sententia , Per gratiam Dei non opus bonum, sed operis tantum possibilitatem donari 3 Nam non eos naturae & liberi arbitrii possibilitatem . sed adjutorium etiam praevem . nientis intelligere hujusmodi gratiae, non semeliam admonuimus, quando nec hoc ipsum aliud quam posse donet. Sed nee concursum eos ne

gavisse ostendi potest. De perseverantiae dono Prosessorum etiam sen--er ν' , tentia

268쪽

268 . Scripti hujus pars altera

tentia est, in hoc generali positum, non quo per severans quisque sit, vel fiat sed esse possit, si velit. Id omnibus donari in ama primo: J ustis universis

etiam in actu secundo : quod eos tamen saepissime amittere contingat. Quibusdam tamen quoddam speciale perseverantiae donari munus , quo ingulari juventur auxilio , ac protectione custodiantur, vut fere indeelinabiliter ac infallibiliter in finem perseverent; sed non esse hoc ad salutem necessarium. Quid ab his tres Massilien. sententiae disse

Xant, 8. 9. IO. velimus nobis ostendi. Nam nec

singulaies istae proteistiones de specialia auxilia aliud quarti posse perseverare, tribuunt; ut eκ

eventu aestimandae res tantum videantur , quO- modo secundum eos, etiam communi perseverantiae dono perseverari infallibiliter potest Postremo a a. Professorum assertio erat, In statu innocentiae sum ciebat homini ad salutem gratia, qua poterat perseverare, si vellet; ergo Mnune. Ubi haud dubie status utriusque perseverantiae confunditur , & non alterius emcaciae cum Massilien . nec potent ior nune in electis, perquam perseverare possint, agnoscetur necessaria gratia,

quam quae fuerit primis hominibus data. Nam speciale illud protectionis & auxiliorum beneficium non omnibus faciunt electis commune , sed paucis tantum quibusdam quos ideo confirmatos ingratia diei volunt in ut forte Apost. inquiunt; unde intelligi possit, utrum doctrina Prosessorum nihil, ut aiunt, nec in speciem quidem commune cum ipsis habeat. Caeterum ut nos satisfactioni huic finem imponamus, si verum est, de R. P. Bellarmino , quod scribunt, sententiam illum mutasse nune suam; equidem viderit a quibus, quam idoneis iustisque

causis inductus, vel persuasus id fecerit, speramus

269쪽

ad profer. querelas responso. et ,

tamen de viri illius ingenio atque doctrina, quod Iecto , & examinato iterum diligentius Augustino, qua facilitate priorem reliquerit sententiam, eadem ad ipsam sit rediturus. Quod di hos Professores facturos confidimus , ubi Augustinum adversus Pelagianos ex integro , totumque attentius diligentiusque legere per otium poterunt , sed seposito paulisper anticipatae opinionis praejudicio. Quod

ut facere aliquando velint etiam eos atque etiam

hortamur in Domino. Quod postremo doctrinam hanc suam scire se aiunt, in Gallia Parisiis, in Hispania Salmanticae & Compluti. in Lusitania Con imbricae , Romaeque , ac in tot aliis Uni. versitatibus, absque ulla contradictione , aut offensa fuisse traditam, equidem quomodo accipere debeamus, non satis intelligimus. Neque enim nec ipsos dicere ausuros existimamus habere se in hac doctrina caeteras ubique eon- sentientes Univcrsitates , quando nec cum sui quidem ordinis prosessoribus, in iisdem hisce controversiis satis eos convenire , fideli quorundam relatione, nec incertis amicorum litteris didice rimus. Quod si omnes cum P. Bellar mino , sententiam mutasse dixerint, equidem mirabimur tam subitam istam mutationem ι praesertim, cum de uniformi aliqua doctrinae ratione constituenda , quam omnes Societatis Professores sequi iubeantur, agitari adhuc Romae inter deputatos Mrem eam necdum ad fini m perductam, intelligamus. Certe quam nec id a suis quidem omnibus

obtineri mox posse sperent, docere potest liber quidam in Collegio Societatis Iesu, anno I 386. Romae hoc titulo impressus , Ratio atque institutio studiorum, per sex Patres ta idjGD Reυerendi

Patris Generalis deputatos conscripta. In eo regula

quaedam hujusmodi praeponitur inter caeteras nu.

270쪽

cap. 13.

am Scripti hujus pars altera

3. opiniones cujuscumque auctoris sint in aliqua Proυineia, aut Civitate, multos aut nostrorum,

aut externorum Catholicos, is non indoctos ostiendere Icιentur, eas abi nemo doceat, aut defendat, quamυis alibi sine ossensione doceantur. Ac rursus Tegula SisPrιores Projessores se contrariam docuerint; existima tioni consulat unusquisque, o cum commode concιtiari Iossunt Doctores id vero non negligatur. Quas regulas ab amico quodam nobis communicataS Proponere visum hic fuit,unde intelligatur,non hunc a huc,nec inter ipsos quidem Societ. Prose res mu- tuum esse doctrinae consensum,ut mirandum non sit, si nec in hoc cum ipsis argumento, multo minuS cum caeteris Universitatibus , Professores hi duo consentiant. Quamquam,ut sententiam mutasse nunc omnes, ac Universitates etiam ipsas, ita quibus versantur , eis accessisse donemus , tamen

vel ipsa doctrinae mutatio , ac prioris innovatio suspicionem sane non parvam ingerit; quando, sese cundum Tertullianum , anterior semper falsitate sit veritas, ut si quid posterius invectum fuerit, Zizanorum superseminatorum exemplo, falsitati'; deputetur. Sed esse doctrinam hane absque ulla utique contradictione, aut offensione traditam, ac Perseveranter etiamnum tradi, solosque esse nos qui obstrepere audeamus, persuaderi; nobis nbn possumus. Nam , ut de Lutetia dissimulemus , in qua traditam qi idem nuper hanc doctrinam cognovimus , sed non multo post explosam quid

enim aliud a tam antiqua tamque celebri lc Catholica erat Academia expectandum Z certe nega-xi non potest, Conimbricensem Casilium non uno in loco eidem adversari. Salmanticae deinde tradita aliquando ut fuerit, pacatam ibi tamen regnasse

nunquam , evidenter docent cum Bartholomaei

Medinae in D.Thom .nuper edita scripta,tum vero, Domnici

SEARCH

MENU NAVIGATION