장음표시 사용
251쪽
a profess. quaeretis res=onsio. -
- vel repellere, vel evertere nequeant, fallae interpretationis lenocinio in alteram par - . tem traducerς studeant.
Iam ad immediatam & absolutam Dei electionem ad gloriam quod attinet, in qua sola, ut ajunt, ab Augustino forte diit en . serunt, quam ea certa sit ipsius sententi , ex supradictis constare satis arbitramur; . tamen vel ex eo facillime intelligi brevissimeque poterit, quod Apostolum secutus, de electione non iustitiae, ted gratiae, &gratuita utique ad vitam praedestinatione loquatur, qua homini peccatori & in massa corruptionis adhue jacenti, nihilque meritorum , aut unde illa comparare possit habenti , vitam aeternam misericorditer decre- . Vir, ac praeparavit. Quae, haud dubie, non ex meritorum praescientia , sed eorum ipsa est potius causa; ut quia non statuit Deu sad destinatum illum gloriae finem , absque honorum operum meritis , quemquam Perducere, ideo quasi posteriore loco , haec etiam illi pr pararit, donareque decreverit, . ac proinde facturum etiam sese praesciverit; . ut secundum Augustinum, meritorum prς- scientia ex gratuita sit praedestinatione ad. gloriam , non ex praescientia ipsa praedestinatio. Nam altera illa quae est ex merito rum praescientia , qua Deus vitam aeternam , norqm operum tanquam merri dem
252쪽
dem ae praemium , donare propositit, iust tiae, posteriorque prςdestinatio est. Quomodo hac contemplatione , vita aeterna merces etiam est ac praemium. Unde &Iacob dilectum esse , ait , inter caetera, etiam ad ipsam gloriam, non ex praevisis operibus, non solum quae ex se, aut legis praesidio, sed ne ex iis quidem quς Dei gratia facturus erat e malia nimirum fuere, quae postea fecit. Unde breviter intelligi potest, loqui eum de immediata electione ad gloriam , & ea quς non ex praevisis sit
meritis. De absoluta vero etiam electione praedestinationeque agere , vel unum illud est certissimi argumenti, quod essicaci, &absoluta voluntate perseverantiam doceat electis esse decretam , qu et sane non nisi ex absoluta salvandi voluntate descendit. Sentire ergo Augustinum , electos omnes immediata & absoluta Dei voluntate ad vitam praedestinatos, recte Professores initio judiearunt , nec cur dubitanter id facerent, eausa aliqua justa fuit e muiris vero minus, ut a sententia recederent: Nam licet Auis gustinus, ut & stupra annotatum fuit, de primo praedestinationis effectu totaque congerie bonorum prςdestinatorum se quentius loquatur, ut nullum ejus velit ut sentiebat Pelagius humanum esse meri
tum ; subinde tamcn 2 ad ultimum respicit
253쪽
aeternae vitς effectum , ut & illum nolit esse ex ullis , ne gratiae quidem prςvisis meritis, prςdestinatum; de gratiς quippe, non justitiς, agens electione ac praedestinatione ' Quare falluntur non parum p quod nunc expenso, ut ajunt, diligentius Augustino, secum illum non opinari se modo, sed&Certo etiam scire scribunt. Quamquam iniarum stanE est , tam sero nunc id eos deprehendisse, aut prius tam negligenter oscitan terque Augustinum legisse. Sed non ita
exiitimamus, praesertim cum nec ante ignorarim, exstare apud nonnullos hanc ipsam δ ugustini verborum intelligentiam, quos sequi iam se duces profitentur. Quin potius hanc sententiae suae , quam videri volunt , mutationem s quemadmodum de priorem illam cunctationem , timidioremque assertionem non aliud interpretamur, quam offensionis de invidiae declinationem ac fugam ; ne videlicet nimium B. Augustino adversari ac resistere velle videantur, cujus authoritati tam palam obluctari ac obstrepere, caeteris experti essent non satis feliciter successisse. Certe quam non dubie ac suspense, prius de Augusini mente , tanquam non satis explorata sensisse videantur, illud magno inprimis est argumento, quod pertinentium huc Scripturarum Doctoris illius expositiones tam studiose insectantur, atquς
254쪽
atque oppugnant. Cur id autem, nisi quod eas ad Augustinianae sententiae confirmatio-Item comparatas ab illo , prolatasque intelligant. Accedit deinde clarissimum testimonium, ex propriis quibusdam eorum petiatum verbis , quibus in argumenti cujusdam 1.ν q. Q. postea solutione utuntur. Augustinus, in m φ' quiunt, putat homines non consequi beati tudinem , nisi ex esticaci electione , quae praecedat omnem prievisionem meritorum, Angelos vero assequi illam ex praeordinatione, quae sit posterior praevisione operum. Non haec fane dubitantium & ambigentium verba sunt. Sed neque excidit de Auditorum memoria, quod alter Prosesso-mm , abseluro praedestinationis tractatu,
publice palamque his , aut similibus verbis, de Cathedra dixit: hactenus se ab Augustino recessisse , sed velle posthac doctrinam ejus religiose , in caeteris sequi: cujus rei idoneum non pauci perhibere testimonium queant. Nec illud praetereundum, quod privatim etiam quibusdam dixit, esse quidem qui Augustini verba commodius inter pretari , & cum altera sententia conciliare nitantur, ted in eo laborare se nolle; quod utique neglectum ab eo non fuisset, nisi diversam revera adversamque esse sibi persuasisset. Quod nec ipsum dissimulare potuit , addens, illam aliorum conciliationem
255쪽
adprofess. quaeretis responsio. an
non esse ex Augustini mente. Certe prςte mittenda non erat Graecorum cum Augu- sino quam nee nunc tamen sussicienter ostendunt ineundae concordiae ratio, juxta delectorum Romanorum octavam regulam , si conciliare eos inter se solide posse
sensisset. Quare tam stibita haee cum Augustino reconciliatio non potest non suspecta videri; ne non, tam certo juducio & attentiore lectione, quam offensionis cogitatione, metuque sit inita ; quae proinde levi prorsus momento dissiliat. Praefertim cum uddant, non admodum reserre, etiamsi August. diversum sentiret. Ubi sanὸ animum aperiunt suum , quam non satis reverenter erga tantum Ecclesiς Doctorem affecti sint, quam tam nihili faciant, contemptuique du- eant , ab ejus viri sententia judicioque rec dere. Quam ab eo dissentiendi libertatem , nos Ecclesiae Dei nec utilem , nee satis honorificam & honestam existimamus. Et sa ne non ita pridem est, quod coepit in Ecelesia haec Augustino contradicendi satis inverecunda audacia , adeoque & libido quς-dam Massiliensis a Catharino & Pighio libe- .ris valde hominibus, ut apparet e Orta, quς dum initio plus aequo dissimulanter tolerata fuit, eousque malo exemplo Processit, ut jam nec petulantibus malediciique vocibus abstineretur. Im O
256쪽
Imo vero exorti sunt , qui ejus doctrinam Calvinismi non vereantur occulte perstringere. Ubi quid aliud oblique agitur , quam ut contemni Aug. incipiat, & ab ejus luctio
ne studiosi omnes avocentur , aut etiam ab-sserreantur. Quocirca recte prudenterque
nuper a Gregorio i s factum , quod uti a viro quodam fide digno accepimus Celestinum imitatus , scriptori cuidam cujus nomini parcendum putamus inverecundius adversus Augustinum agenti pluraque ejus generis pollicenti, silentium indixerit, atque a scribendo in posterum abstinere jus serit. Et modestius quidem verecundiuique agere videntur, qui ne palam cum Aug. bellum luscepisse videantur, dicta ejus in diaversum suumque senium nova interpretatione traducere laborant; ut non modo nihil contra ipsos, sed jam pro ipsis etiam face re existimari possit. Sed quorum studium
non mitius, quin etiam magis fortasse, periculosum ac noxium sit , cum manifestum vitare adversarium , quam occultum faciistius sit. Qui cum pro Augiastino certare via deantur, miro tamen attificio Augustinum
ex Augustino oppugnant eiusque auetho-xiratem , ejusdem aucthoritatis praesidio expugnant. Atque haec quidem non eo dicuntur, quasi nusquam liberum esse putemus, in aliqua doctrinae aut expositionis Scriptu
257쪽
a profess. querelas responsio. 2
rq sacrae particula, diversum .ab Augustiis no sentire , modo id modestE reverente que fiat; sed ut hoc praetextu , tota ejus faliqua , praesertim de magni alicujus m menti argumento, doctrina convellatur, permittendum sane non putamus; idque eo magis suspectum haberi debet, quo id artificiosius quispiam tectiusque molitur. Nam ut revera Professores hi, uti oste dimus, cum Augustini de gratia & praedestinatione doctrina pugnent, ae totam quasi ejus di sputationem convellant atque evertant, dissensisse tamen ab eo videri nolunt, nifi in uno , aut altero de immediata & absoluta electione ad gloriam, neque id nisi cunctanter ac dubia incertaque
sententia; nunc vero etiam in illa qua stionis parte,cum eo consentire frequentis sime hic & passim inculcant; cum nec in hoc, nec in caeteris conveniant. Sed hoc prae caeteris delectum videtur, quod se hic veterum praesertim Graecorum , &nonnullorum Latinorum consense, adversus Augustinum sat es te putarint munitos. Sed nec unus ille exigui habendus
momenti , aut contemnendus articulus
est, praesertim cum eam sententiam ita Augustini esse nolint, ut Calvini sit potius , cum libero arbitrio pugnans, cum bonis meritis parum consentiens. Caele R rum
258쪽
138 Scrmi hujus pars altera rum ad Celestini verba quod attinet, quibus ait, profundiores dissicilioresque intercurrentium quaestionum partes, quas latius pertractarunt, qui haereticis restiis terunt, sicut non abnuit, ita non necesse se habere astruere, non iis putamus libertatem permisiam de his sentiendi, quae quisque voluerit cur enim alioquin Masinsiliensibus simpliciter ac generatim inis j dictum sitientium ἐ) sed quia res quaesti nibus illis comprehensas , ut sic prOp
Duntur, non putavit Pontifex omnibus absolute cognitu necessarias, ea tantum quae omneS tenere eXpresse oporteret, de finisse contentus ; tacite vero atque implicite etiam illa definiens,quatenus videlicet rin definita recidant, ac revolvantur. Ac de eorum quidem numero esse putamus, quae in hoc argumento controversa internos sunt: ut si non apertis omnia disertis. que verbis , tacite tamen atque implicite
definita existimemus, & sub manifeste definitis comprehensia. Deinde ut non id omnibus liquido fortassis appareat, satis es te dicimus, Augustini eam esite doctrinam ; quae haud dubie imposito Massilientibus silentio , citra exceptionem, a Celestino probata sit ; quam proinde etiam ex Pontificis voluntare, audiri Sc. praedicari longe sit aequius, quam quae
259쪽
praefatis Massiliensibus Augustini obtrectatoribus , tantopere placuit: tantum abest , ut de Manichaeismo , vel, ut de no stris loquamur temporibus, Calvinismo accusari debeat. Quod vero superiorem illam de absoluista & immediata ad gloriam electione, quam, dissimulatis caeteris, tanquam cum Augustino in iis consentiant, unam hic
solamque semper urgent, nihil ad Pelagii
causam facere censent , in eo nobis salii Videntur, quaado ad eam bene intelliis gendam magnopere interest, electionem gratiae, quam commendat Apostolus,proinbe cognitam & perspectam habere. aminquam ex sermonis similitudine uti supra ostendimus) occulta quoque Pelagiani erroris timenda assinitas e ;ut non sine causa suspectum haberi debeat, quod Massilienisses Pelagianis reliquiis iniecti in ea retiisnenda sententia tantopere laborarint. Iam
quod eam .ipum sententiam ut alias hic plures ) a modiorem esse Profestares
putant, ut Calvini obsistamus haeresibus: ut hoc eis donemus, non ideo tamen vera mox erit, aut ab omnibus statim suscipienda. Nam videndum fine, ita haeresim aliquam excludamus, ut ne alteri feneis stram aperiamus, atque si ci m via temus , ne in scyllam incidamia i e
260쪽
aέo Scripti hujus pars altera '
quam nec hoc concedendum putamus 3 cum & altera sententia bonorum operum necessitate in non includat, & cum libero
arbitrio optime consentiat; licet paul sit ejus dissicilior obscuriorque explicati . Imo vero , si quis bene advertat, juvari potius diversa sententia Calvini causam,
eumque in suo errore confirmari deprehendet. Si enim ex gratuita praedestinatione ad gloriam , absque meritorum prae visione facta , liberum arbitrium , merita que nostra tolluntur. eamque electionem Calvino permittendam putamus, quo modo non valde is probabiliter de Ecclesia triumphat, cum antecedens, si non certissimum, sane ut valde verisimile multis
que probatum Catholicis, eripere illi jure
nequeamus, accedente praesertim & Au
gustini auctoritate , pro illo nunc etiam pugnatura Quare prudenter sane Calvino resistenis dum est, ut ne facilioris victoriae spe ita oppugnemus inconsilite , ut novae illi defensionis arma suggeramus , & novis ipsi vulneribus pateamus Quod vero D.
Thomas ejusque en com um cum Augustino, dc ejus commendatione componitur , satis ea odiosa, & iniqua comparatio est. Et tamen optaverimus vehementer , uti ne Professores Societatiis tam fa-