장음표시 사용
241쪽
infallibiliter voluntates nostras determinan tem , actus ipsius tollere libertatem. Dei gratiam , quantumcumque essica
cem , sic esse in liberi arbitrii potestate , ut quamvis interdum dissicile sit ei non cedere, possit tamen frustra & absque conversionis effectu esse adhibita, si videlicet acquiescere ei noluerimus. .
Gratiam essicacem , de qua Scripturae loquantur, & D. August. disserit, qua fiat videlicet, ut non postimus tantum, sed Se faciamus , esse quendam Dei concursum specialem & supernaturalem , qui naturali ac generali sit similis, qui peceatori sufm iacienter excitato ita paratus ac praesto sit, quemadmodum alter ipsi naturali potentiae videndi. Ad explicationem sententiae de gratia ad singulos actus necessaria, sussicere habitus, & illum jam dictum concursum. Habere omnes homines, etiam infideles,
semper & ubique , ex parte Dei, sussiciens
auxilium, quo se convertere & a peccatis exurgere possint ; alioqui enim non fore Christum Redemptorem omnium suturum. Deinde quam plurimis Dei legem observatu impossibilem , nec defuturam peccatoribus idoneam in die Judieii de
transgressione excusationem. Quin de parvulos omnes, in maternis uteris
242쪽
partis utriusque sententia. a r
uteris morientes , sussiciens habere salutis remedium et eadem enim alioqui de Redemptore omnium Christo , ac reluctae Cusatione, secutura absurda. Quocirca improbabiles etiam esse D. Augustini expositiones; circa illud Apostoli, Deus vult omnes homines salvo, feri, nec Apostoli instituto Congruentes, idque propterea, ut de sufficienti omnibus parata gratia, se nius, qui Augustino non placuit , retineri poHit. Haec in genere dogmata sunt quae visa nobis
fuere nee scripturis, nec Patrum testimoniis , nec rationis aequitati consentanea; Se adeo per ea haereticis non facilius resisti, ut causa eorum adjuvetur potius, de in erroribus suis confirmentur. Quam autem in
statuendis tuendisque superioribus sumeniatiis, Scripturas non paucas ita ad suum accommodent intentum, ut iis ludere sic enim habet protographi Censurae nostrae germanalectio, non illudere, quod nescimus, unde. pro altero irrepserit) ac veluti per lusum abuti videantur, quamque veterum Patrum dicta in alienos lenius torqueant, ex plurimis hactenus responsionis nostrae locis facilis
243쪽
a et SCRIPTI HUIUS PARS ALTERA Praefationis ejus, quae Censurae Dispraemissa, pureationem continens.
JAm ut ad Censurae nostrae Praefationem veniamus, cujus secundo loco quia ex stuperioribus ejus pendeat defensio) rationem nos diximus esse reddituros , Queruntur initio Prosessores, dogmata illa tua vocari peregrina, offensiva, & periculosa, quam valde duram esse Centuram , ajunt, praesertim non audita parte , quae id desi rideravit & rogavit. Ad quod: Respondemus in primis, Praefationem illam privatae tantum monitionis, non Ce .surae, quae postea subjicitur, multo minus damnationis, egisse partes : quae utique scripto uti iam utrimque placueratὶ in hoc adhibita fuit , non ut inauditi ipsi, quod cogitatum nunquam fuit , damnarentur , sed, ut quς in eorum praelectionibus, etiam publica fama notasset, cujusmodi sorent advertere dignarentur ἱ aut fa- ne, si quam haberent idoneam purgationem satisfactionemque, scripto vicissiin albquo exhibere nobis ne gravarentur. Atque hoc pacto, uti jam coeperant, Porro a nO- bis
244쪽
is audirentur. Quod si facere Prosessoresignati, aut permissi fuissent, jam dudum
omponi haec controversia potuisset, neque jus tam late sparsa fama, tantum inter Caia nolicos scandalum fuisset exortum. Iam vero asperiores illa: voces , quae indidiose exaggerantur , non ex nostra ibi iersona dicuntur , sed narrativo sermone perlate ad nos tantummodo significantur. Unde apparet, quam parum ab CiS attente,
vel in ipso statim exordio , nostra sint lesta. iQuamquam ad rem ipsam quod attinet, sintne hujusmodi, quae in eorum doctrina notamus , nec ne , ex superiore responissione nostra & ea in primis ejus parte, que ad 3 i. affert. apposita est , ubi ea summatim proponimus , aestimari haud dissicile fuerit. Ad Ruardum , & alios Scholae nostrae antecessores , opportunius alio loco resia ponsuri sumus. Quς de auditorum & discipulorum dicun- tui dissidio, quin ex doctrinae diversitate sudiisque partium exortum , & Opera quorundam inflammatum atque exasperatum fit, negari non potest. Quorum nonnulli quam proterVe ac petulanter locuti ad ver, sum nos fuerint, mira nobis ex Urbe mi- uitantes , pacis comtemplatione, referre hic noluimus. Quaenam vero dogmata fueritar,
quae caulam dissidii dederint , haecne quae
245쪽
a profess. quaeretis responsio. ω
operari, quam quia pcne donat. Quomodo etiam hoc Apostoli c chum interpretat Pelagius fuit, alioqui enim liberum evertendum arbitrium.
Docet Augustinus, Christi gratiam sus.ficienter praeparantem non illuminare tantum , suadere, excitare, pultare , quae omnia & Pelagius agnoscebat, sed ipsina quoque coirigere infidelitatem, ac donare fidem , cordisque conversionem. Profestares Calvinianum hoc esse putant. Docet Augustinus, quod eadem Christi gratia non terrore pulset tantum , sed amore assiciat, nec suadeat modo, sed etiam persuadeat, nec alliciat solum, sed etiam adducat et Professores pulsare , suadere , allicere tantum , non autem persuadere, atque ad dueere essicaciter, nisi secundum evex tum , volunt , non posse alioqui suam esse albitrio incolumen libertatem,
Docet Augustinus, hanc Christi gratiam
non esse bonis malisque communem , sed bonos a malis, credentes a non credentibus, Poenitentes a non poenitentibus per eam di inicernit Professores communem es e volunt, ct Augustini verba ad justificationis tantii ingratiam , obtorto collo detorquere Iastun
Docet Augustinus eandem a nullo duro
corde respui . illi respui tapissime volunt; O 3 alioqui
246쪽
. Scripti huius pres altera , alioqui necessitatem induci, quae libertatem
Idem docet, auserri per eam cordis duritiem , qua in infidelitate, & potenti amore obfirmatum tenebatur: Si hoc dictum ut eludant, in justificatione tantum id fieri in
Idem Deo salvum facere volenti, nuIlum, ait, obsistere arbitrium, ut frustra cuiquam Deus misereri voluerite Illi etiam essicacisissimam Dei gratiam ita in hominis positam esse volunt potestate, ut frustra possit esse adhibita, si videlicet converti noluerit: neque causam reddere possunt cur non ita si penumero fiat. Idem Dei gratiam , quae non posse tantum , verum etiam velle & facere nos essicaciter faciat, praevenientem, eamque Christi gratiam sensit: Negant illi, & concur sum esse tantum quendam volunt, qui αAngelis Beatisque in coelo spiritibus neces sarius sit. Idem praevenientem hane Christi gratiam ad singula opera bona necessariam facit: isti habitus, & concursum illum sufficere volunt. Idem docet, quod duorum vocatorum altero non sequente, alter sequatur, causam ct differentiam non ex libero eorum arbita
247쪽
adpro sest . quaeretis responsio. 24.
Isi ex solo arbitrio esse posse , atque ita frequenter accidere volunt. Idem perseverantiae donum integris hominibus datum diligenter ab eo distinguit, quod lapsis nunc datur e Isti sua explicatione confundunt. Idem integris datum , ait, ut perseverare possint, si vellent, ut autem vellent, in libero eorum relictum arbitrio: Idem delapsis etiam illi dicunt. Idem hanc facit lapsorum perseverantiam , qua perseverare non possent tantum, si velint, sed tam potenter quoque acessicaciter velint, ut prorsus nisi perseu rantes non sitit: illi paucorum tantum hoc 'Te volunt , quos in gratia confirmatos
Idem unicum in lapsis agnoscit perse-
'terantiae donum, quo perseverare sic ve- .int, ut etiam perseverente Illi duplex faciunt ; alterum , quo possunt tantum , alte-vium, quo velint & perseverent.
Idem nesciri, ait, quinam perseverantia nunc donum habeant: Illi justos omnes habere pronuntiant. Idem docet gratiam Dei non omnibus dari r Illi ita id necessarium esse volunt , ut nisi hoe dicatur, non omnium sit Christus futurus Redemptor. Dei praecepta quam plurimis sore observata impossibilia, & peccatoribus, qui ea non fecerint, in Dei judicio excusationem relin-
248쪽
qui. Idem docet, qu bd baptismi applicettio parvulis quibusdam impossibilis fiat, divini esse judicii , quo beneficii sui nolit
Deus eos es te participes r lili ad secundas causas referendum id putant , quorum Deus curtum permittit, nec impediri statuerit. August Deum velle omnes homines salvos fieri, ideo inter caetera dictum ait, tum quia nemo, nisi Deo volente donanteque, salvus fiat, tum quia ex omni hominum genere plurimos faciat salvos rIlli has interpretationes velut improbabiles rejiciunt. An hoc est August. in argumento de gratia per omnia sequi Sed de praed
sinatione dispiciamus , quam cum eo consentiant. Illi praedestinationem , gratiae tantum esse volunt praeparationem, non gloriae et August. utriusque. Illi toti praedestinationi conditionatam praesupponunt praescientiam: eam August. ignoravit Illi requirunt in homine oblequendi praeparationem , qua sic vel sic vocatus, sit secuturus, eamque praevideli a Deo r August. talem nullam agnoscit , sed eam omnem facit praedesti nationis effectum , quem ideo prae sciat Deus, quia eum sit ipse daturus. illi
praedestinationis certitudinem ab .haccon
ditionata sequendi praescientia liberique a lbitrii acceptatione & obsecutione religant,
atque suspendunt: August a Dei absoluta Voluntate praescientiaque deducit. Illi
249쪽
Illi praedestinatorum numerum ab haceonditionata praescientia Deo certum esse volunt : August. ab essicaci ct absoluta Dei voluntate de praescientia. Illi vocationem apud Apostolum secundum propositum Dei, omnibus etiam remporaliter iustis esse communem: August. selis praedestinatis. Illi cooperationem omnium in bonum , de qua ibidem agit Apostolus, piorum faciunt omnium Communem et August. . electis propriam. Illi fideles omnes filio apud Ioannem 1 Patre datos interpretantur: August. solos electos. Ex his intelligi potest , quam verum sit , quando Proicisores ajunt, Augustinum te in omnibus , quae ad gratiam & praedestinationem pertinent, ad unguem secutos. Imo quam ei adversentur ejusque doctrinam evertant: ut si vera sint, quae de hoc argumento ipsi tradunt, prorsus gratiae vim, & naturam & August. ignoraverit, & Pelagium in plurimis non recte damnarit. Iam vero , quomodo haec ipsa doctrina etiam de Calvinismo suspecta redditur , i md palam etiam hoc nomine accusatur , & cum libero arbitrio consistere non posse asseritur , an tacendum nobis fuisse quisquam opinabitur aut justam satis negabit misse causam , ut Professores privato cripto ea ciς re admoneremus, fraternequets corrue
250쪽
aso Gripti hujus pars altera '
corriperemus Sed ita hominum iugenium est, ut cum censeri tua placita & judicari non sustineant , ipsi tamen diversam sibi sententiam quam sane Augustini esse non dubitamus in mira libertate , velut haereticam , damnare non vereantur. Quid enim
aliud agunt , toties inculcantes Calvini hanc esse doctrinam, nec videri cum libertate , contingentia posse conlisterer Nam quod Augustinum in hoc argumen ro, aliter quam nos facimus, interpretari seae intelligere, ajuist, id vero etiam eos magis accusat, quando non aliud, quam procausti suae commodo , clarissimam ejus doctrinam , novae interpretationis injecta nebula, obscurare velle, ipsumque reluetantem ae reclamantem obtorto ad se collo pertrahere intelligantur. Sed coarguit eos superiorum omnium foeculorum consensus , quando de verborum Augustini intelligentia communis illa mens omnium atque sententia fuit ; non sectatorum ac
disseipulorum modo ejus, sed inimicorum quoque & adversantium , qui ejus doctri
nam, quam pugnare cum sua sentiebant, ferre non potuerunt, usque adeo, ut decAmbrosii Catharini , nec Pighii diversum hac in parte judicium fuerit. Sed hic novatorum omnium mos & consiuetudo est,