Justi Fontanini archiepiscopi Ancyrani Discus argenteus votivus veterum christianorum Perusiae repertus ex Museo Albano depromptus et commentario illustratus ..

발행: 1727년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

6o Discus CHRISTIANU sc Q. xix rit, a nobis investigetur. Rem aperiet , si bene auguror, provinciae nostrae Aquileiensis celeberrimus presbyter , & dein Pictavo tum in Gallia Aquitanica episcopus , Venantius fortunatus .

Euosa latine benedictio apud scriptores sacros

notior est , quam , ut meis verbis explicari egeat Sirmondus in Disquisitione de AZymo cap. VI. triplicem apud Christianos vocabuli notionem promit . At vero Edmundus Marten ius in Comme tario ad Regulam sancti Benedicti cap. LIV. novem sacras vocis lignificationes adducit . Generatim

Eulogia est munus ex caritate datum ; sed pallini donati eo vocabulo panes oblati in ecclesia, ex quibus pars aliqua ad Christi corpus conficiendum seligeretur. Hae vero Eulogiae post peractam Iiturgiam, a sacerdote cunctis praesentibus viritim paullo ante dimissionem , publice distribuebantur . Erant etiam Eulogiae privatae sive panes , sive bellaria, & alii cibi, obsonia, &quodvis fructuum genus, cui facerdos bene precatus antea fuisset. Idas episcopi , presbyteri, abbates , abbatisse , ultro citroque dabant, accipiebantque . De utrisque post Baronium A. D. 3I3. q. LII. & LVI. &Bonam in Rebus liturgicis lib. I. cap. XXm. Me nardum quoque ad Concordiam Regularum cap.

LXI. pag. 87S. unum pro omnibus uberrimo eruditionis apparatu.disserentem indicare sufficiat Cangium in Glossario. Non enim est volupe iam pridem ab aliis observata 8c congesta, illaudatis auctoribus, suffurari, ut alienis exuviis laeti , cram bem repetitam exhibeamus . Graculi ab omni pudore imparati, qui hoc agant, non desunt , immemores moniti Pliniani in praelatione Historiae na

112쪽

turalis , obnoxii profecto a vi cor infelicis ingruit Messe, depreisendi in furto malis, quam mutuum reddere . De Eulogiis, Christianisque oblationibus speciatim se acturum spoponderat Valerius Chimen tellius in opere de re donatica, cujus synoplina subjecit Marmori Pisano de honore Biseuii. Eum vide pag.

233. Tomasino autem cap. XLIII. de Donariis spes

fuit, Franciscum Bernardinum Ferrarium , R Leonem Allatium , nobile partiteratorum , Christiana Latii & Graeciae donaria commentariis illustratu ros : dignum sane horum eruditione argumentum, a neutro nihilominus pertractatum . Iam patet usus ecclesiasticus Gabatae Albanae , recipiendis nimirum Eulogiis destinatae. Id extra omnem dubitationis aleam ponit Venantius Fortunatus ,

qui & Gabatam sive Gazaram, quod idem est)argenteam , nostrie persimilem, verbis in orbiculo orna am , describit, & Eulogias tu Gabata argeu-tea ad se dono missas, geminato epigrammate celebrat , utroque in rem nostram huc transferen do . Prius est libro VII. 2q. ui LEG is in pulchro CIRCUΜDATA VERBA metalis, Si venias purus, hoc imitaris opus ;Nam velut argentum calua fornace probatur ,

Sic se purgato pectore proit homo

Alterum est libro X r. Io. ad Agnetem antistitam pro Eulogiis ex sam, Radegundis , olim Reginae Francorum, parthenone ad Uenantium transmissis: Multiplices epulae eoneurrunt undique fusae , Bid prius excipiam, me bisul error habu . . Car

113쪽

Vasa aurea & a tente principi. hos viris oblata in aedibus sacri1.

6a DIs Cus CHRISTIANUS Carnea Eoua tumens ARGENTEA CAVAT A perfert,nuo nimium pingui jure natabat holus. CEterum vasa aurea & argentea Deo , Sancti sique offerentes , peculiari id caeremonia peregisse , ex monumentis ecclesiasticis constat. De aliis oblationibus & donariis idem plane dicendum . Gregorius Naeti an Tenus in orat. xx. de laudibus sancti Basilii Magni f. 77. to. I. operum pag. 3SI. editionis Morellianae anni 163o. narrat, Valentem Augustum Deo dicatam aedem catholicorum ingressum , dona , fuc ipsemetfecerat, ω αυτουργος lis in sacram mensam inferre voluisse : quae tamen , ab haeretico oblata , nemo acceptavit. Theodori tus libro iv. II ist. Eccl. cap. XIX. haec dona generatim memorat I sed quid essent, nequaquam exponit . . Mabillonius in Commentario ad ordinem Romanum pag. XLV. panem oblatum mistimat. Quid , si panis in vase aureo per Valentem oblatust Munus Imperatore dignum , nec absurdum fuisset. Nicetas Serronius in scholii sto. II. Operum Nazianete ni pag. 78 I. q. 77. donum Ualentis vasa aurea, quae ipsemet Imperator secisset,

interpretatur. Hoc tamen Godefrido Hernianno

in Uita Basilii lib. v. cap. PII. & Sebastiano Tille- montio in Commentariis de Historia Ecclesiasticato. IX. pag. I . Oditionis I. vero simile nequaquam

videtur. Atqui hoc nihil probat. Multa enim vera sunt, quae verosimilia non sunt: neque alias unquam dedecuit summates , Augustosque ipsos interdum nobilioribus mechanicis artibus operam dare, seque in iis exercere . Neronem pingenis.

petendique maxime , non medioere sinium habui λ

114쪽

se, testis est Suetonius in Vita cap. LIII. Hadrianus , pictor , orque ex aere oe marmore dicitur a Paulo Diacono in Historia miscella lib. X. pag. 26S. edit. Canisianae, utique ex vetustioribus testimoniis . Etenim a Spartiano pirurae peritissimus dicitur cap. XI v. dc a Uictore Schotti cap. XXVIII. pictor , lictor ex aere vel marmore proxime Polycletosor Eupis noras . Capitolinus Marcum ait cap. IV.

operam pingendo dedi sis Quid i quod ab Ammise

no libro XXX. cap. IX. Ualentinianus I. Valentis

hujus , de quo loquimur , frater , venuste pingenso singens , oe novorum inventor armorum , Voca tur , ne a Uero abludere arbitremur , talentem

quoque ipsum, Ualentiniani germanum, sua manuva aurea finxisse: quod ex Nazianzeno Serronius exposuit. Deinceps Catalogo mechanicorum artificum Francisci Iunii Valens merito adjungi poterit. Εjusmodi porro anathemata a principibus viris Deo Sc Sanctis offerri consuevisse , exemplis aliunde petitis mox confirmabo . Hi sacrae liturgiae aderant in loco , quod Senatorium dicebatur , infra presb terri cancellos in parte australi, adnotante Mabillonio in Commentario pap. XX I. RVLI v. Conser Cangium ad Paulum Silentiarium pag. IIq. I . & in Constantinopoli Christiana libro ii L cap. XLIX. M Usiva opera , sub fornice arie maximae E clesiae Ravennatis sancti Uitalis exstantia primus edidit Hieronymus Rubeus in patria Historia pag. 897. deinde Nicolaus Alemannus in notis ad Procopii Historiam arcanam cap. XLV. &ex eo Octavius Ferrarius in Analectis de re vestiaria

Ritus vasa aure de argentea Deo of tetendi illustratura

115쪽

64 Discus CHRISTIANUS cΛΕ xxi stiaria cap. Xum. Mox Cangius in Historia Byzantina pag. 97. & rursus demum ex archetypis

Iohannes Clampinus to. II. cap. IX. tabula XXII. In

his ritus sacer , quo Iustinianus Augustus et a

aurea obtulit in eadem Ecclesia, repraesentatur. Ibi enim Maximianas Archiepiscopus , clero praeeunte, Imperatorem ad gradus basilicie ab se exceptum , vasque aureum manu gestante in , palatinae custodiae spathariis stipatum ad aedem secram introdueit. In alia vermiculati operis parte visitur Theodora Justiniani uxor in Atrio, quod Ares , impluvium, triporticus, quadriporticus, paradisus , 8c narthex alias dictum , ubi est font, quem cantis rum , phialam & vmphaeum appellaverunt. Haec accurate pertractant Heribertus Rosveydus in notis ad Paulinum Nolanum pag. 8Iq. editionis Plantinianae, & Cangius in Constantinopoli Christiana libro III. cap. XXI. & XXII. inque Commentario ad Paulum Silentiarium pag. S 34. 336. 338. ubi sanctae Sophiae , ceterarumque aedium sacrarum partes uberrimo reconditae eruditionis apparatu describit. Augusta ipsa vas aureum pariter manu gestat, eamdemque Cesarei gynecaei matronae per narthecem in sacram aedem ingredientem comitantur: cujus velum Augustalis mi nister extollit. Vasa haec non fuisse vacua , sed panem , de more offerendum , continuisse arbitror . Panis enim & vinum in usum incruenti sacrificii offerebatur. Etiam Carolus Magnus, ab Leone I r I. Pontifice jam Augustas dictus & coronatus , in confessione Beati Petri obtulit disersa vA

inquit auctor vetus in libro Pontificali pag. I 8q.

116쪽

COMMENTARIO ILLUsTRAT Us 63

Ceteri non in sola , sed in candidis fanonibus, cAp. xxi quae erant mundissima linteamina , panem offerebant . Fanonis triplicem significationem Mabillonius distinguit in Vita sanctae Wiboradae Saeculo v. Benedicti no pag. II. Primo enim sumitur pro quavis mamula. Secundo pro vestis sacrae parte illa, quam manipulum Vocant. Tertio pro corporali. Nos de mappula loquimur , quam linteum oblatratium etiam dixerunt. Hujus generis suisse oportet fanones XX. quos Theobaldus Abbas fecit in ecclesia sancti Silvestri, ex lapide inscripto A. D. Io6o. apud Iohannem Jacchetium in Historia ejusdem sectae aedis cap. V M. pag. 43. Si Vacat, consule virum pium 8c eruditum Edmundum Martentum in Antiquis Ecclesiae ritibus libro I. parte I. cap. IV. arti c. VI. pag. 378. Interim audi Honorium in Gemma animae libro I. cap. XXV M.

quidam de populo ΑυRUΜ , fuidam ARGENTU Μ, quidam de altera substantia SACRIFICANT . Sic

pariter Discus Albanus acrificatus est . Oblatio enim Derigesum dicebatur . Dixit quoque Cyprianus in libro de opere & eleemosyna g. XI. suae in do inicum hoc est in sacram aedem ) sine sACR3PICIO venis grex partem de SACRIFICIO , quod

pauper obtulit, sumis Z In Liturgia sancti Cyrilli

Alexandrini, quam Uictorius Scialachius ex Arabia in Latium transtulit, haec leguntur pag. 63. editionis Augustanae: orate pro iis, qui procuraut suppeditant OBLATIONES SACRIFICIA , sinum , oleum, thus, or VASA altaris. Quid rei nostrae adcommodatius t Est Apostolica & nascentis ecclesiae primaeva phrasis. Munus enim , quod Deo offerebatur , duo signis casse adnotat Hugo Gro-I tius

117쪽

66 Discus CHRIsTIANUS CAP. ΣΣΩ tius ad Matthaeum V. 23. & XXII. I 6. Primo δε- num , quod altari superponebatur , Iarescii v luntaria nomine expressum . Secundo Aecuniam iugaetos lacium missam . Utrumque sic Dei proprium censebatur , ut siquis per utrumvis jurasset, per Deum ipsum jurasse crederetur. Uide eumdem Grotium ad Epistolam Iacobi U. I a. Quum Theodosius Magnus ob sublatum Euge nium Tyrannum oblationes Deo fieri jussisset , sanctus Ambrosius de Augustali epistola id jubente haec ad eum reseripsit epistola Lxi. classe I.

tomo II. operum edit. novae pag. IOI7. q. S. epi' solam Pietatis tuae mecum ad ALTARE detuli.

Ipsam A LTA Rr imposui ; Qsam gestavi mura , quum ferrem sacrifici/- , ut fides tua in mea voce lo- fueretur , oe apices Augusti ,sacerdotalis OBLATIONIS munere Iungerentur . Ambrosius Theodolianam epistolam Deo obtulit sacristium . Quod enim defertur ad altare , quod altari imponitur ,& sacerdotalis oblationis munere fungitur , Deo sacrificio est . Uerba sunt divino quodam spiritu plena , tantoque praesule digna .

X X I r. Ritus offerendi lite- Lorente pietate Christiana maxime viguit stra super altare. apud majore, noli ros mos , religionis plenus , minimeque fucatus , quo res suas Deo saerificantes , ipsas donationum testes literas manu sua Deo otarentes , deponebant super altare , in quo VOTA 8opuli membra Chrsi portari ait Optatus initio libri vi. de Schismate Donatist 1-rum ; quodque ab eodem cincto viro sedes ct eo poris,' anguinis Chri appellatur. Morem hunc venerabilem chartas rerum testes Deo tu meu-

118쪽

sa sancta, quam etiam propitiatorium dixerunt,

offerendi, servatum videmus in Regula Occidentalium monachorum Patriarchae Benedicti cap. LVIII. ubi tiro cbartam, qua in coenobium petit admitti , manu sua super auare ponere jubetur: ad quem locum vide Marten ii Commentarium pag. 776. Postmodum sacer hic ritus in alios manavit . Exstat enim in vetustissimis Agaunensium Regulis cap. I. & Magistri cap. LXXXIX. in Codice Regularum , cujus editione Lucas Holstentus suam 8c alienam samam amplificavit . Ejusdem

consuetudinis memor Gregorius Magnus libro IV. Expositionis in librum I. Regum cap. IV. q. I 8. haec literis consignavit : quod coram uobis promittunt , DEO OFFERIM Us , ut ipse jam de MANIBUS NOSTRIS TENEAT quod exquirat. Et mox equum ergo ea , quae noduli requirunt, DEO OFFE-RIΜUS , quas CHIROGRAPHUΜ , quod nobis faciunt , illi DAΜυs . Iisdem pene verbis Gregorianis usum Stephanum H I. in designanda oblati nis charta, sancto Petro Apostolo per Pippinum Regem Francorum exhibita super ejus altare

posita , statim patebit. Decretum ponendi super altare donationis epistolam, habes in Balugianis Capitularibus tomo I. pag. 9S. Hujus disciplinae,

quam in Formulas suas retulit Marculsus libro i. cap. I. in sacris donationibus exempla passim offendimus in quaedam profert Hieronymus Bignonius in notis ad Marculsum pag. 2 8. edit. II. 'Jnum ex donariis , longe omnium magnificentissimum , a Carolo Magno oblatum non praeteribo, cujus ehartam intus super corpus beati Petri ab eo propriis suis manibus postam testatur Bibliotheca-I a rius

119쪽

68 Discos CHRIsTIANUScip. xxv rius in Hadriano I. pag. IS . qui sane Pontifex hoc idem ab ipso Carolo praesentaliter MANIBUS suis factum , in memoriam ei redigit epist. LI. pag. II q. codicis Carolini editionis Petri Lambe-.cii. Ante Hadrianum Stephanus III. ad Pippi- . num , ejusdemque filios Carolomannum , 8c C rolum Magnum ibidem haec scripserat epist. IX. Pag. 37. CHIROGRAPHUΜ , τυυam donationem , princeps Apostilorum firmiter TENET . Ideo Hadrianus epist. XC. pag. I 77. prope finem illud post Pippini obitum a Carolo ubi iterum factum ,

confirmatumque , vocat sacram oblationem , quam antea epist. LXXXV. pag. I 66. HOLOCAUsTUΜ be

to Petro oblatum vocaverat; ne quis jam habeat , unde procax neget, sacrisium fuisse quod magistri totius Ecclesiae summi Pontifices sacram oblationem , & holocaustam Deo tactum dixerunt . His jungendus rerum Liturgicarum praeclarus interpres Cardinalis Bona lib. II. cap. VIII. Eandem Pippinianam & Carolinam oblationem in magnis &celeberrimis ecclesiae conventibus memoratam reperio. In Actione Iv. Concilii iΙ. Trecensis, A. D. 878. coram Iohanne VIII. Pont. Max. celebrati,

lecta suerunt diplomata &Deramenta oblationum , ab iisdem piissimis Regibus Deo saetarum : dein PRO Missio Regum Iecta es : fACRAMENTA , quae Pippinur Carolus o 3TULERUNT beato Petro osolo, LECTA sunt. Hoc Concilium speciatim

coactum Contra Spoletanos Duces , rerum sancti Petri invasores , aliosque bonorum ecclesiae praedones . Exstat pariter Concilii Lateranensis anni ita a. sub Calisto II. Pontifice canon XXII. contra intrusos Archiepiscopos Ravennates, qui in

120쪽

CoΜMENTARIO ILLUsTRATVs 69 Exarchatum invaserant . Ejus canonis laciniam cAp. xxiii Urbano II. falso adseriptam Gratianus refert XII. QLII. C. XXXVII. Alienationes . Evolve Concilia Labbei to- IX. pag. 3O8. D. & tomo X. pag. 9OO. Quid in Concilio I. Lugdunens A. D. I 2qS. coram Innocentio IV. & XL. episcopis actum sit , alibi dixi. Uide tamen Martenti Veterum scriptorum amplissimam collectionem to. II. pag. I 22 q.

Denique in Concilio Τridentino Legati Regis Galliarum Pippini , Caroli, & Ludovici merita

in Sedem Apostolicam exaggeraverunt ob patrimonia sancto Petro Apostolo restituta; quippe qui ei ditionem multo majorem , quam nunc 'si det , munifice tam large donarunt ; immo restituerunt. Id produnt Instructiones & epistolae de Concilio Tridentino a Iacobo Gillotio primum vulgatae, postmodum a Petro Puteano auctae pag. η87. editionis Iv. Genuinum sensum resiluti num S. R. E. factarum , de quibus plura alibi dixi, egregie explanat eruditus presbyter Jesui ta Laelius Bisciola Mutinensis in Horis subsecivistonio II. libro XIX. cap. XIV. XX I II Uia vero hac praesertim aetate se nunquam Pud ξοη .deliderari patiuntur qui graVI In Roma- sunt iactae.

nam Ecclesiam malevolentia suffusi , ad laureolam sibi satis putant , si quae a summis Pontificibus veniunt , petulanti supercilio contemnant ; jam non amplius Pontifices , sed Occidentalium Augustorum principem Carolum Magnum audiri postulo: qua in re cum iis agam liberaliss- me . Itaque donationum Ecclesae sectarum partes iterum veritatis studio suscipiamus , & Carolino

SEARCH

MENU NAVIGATION