Tractationes juridicae de jure hortorum, convenatione et compascuis

발행: 1741년

분량: 81페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

VIRIS

GENEROSIS MAXIMEQUE STRΕΝ Iy,

DOMINIS FAUTORIBUS ET AMICIS

PERPETUAM FELICITATEM l

2쪽

OHas lius convenationum ae Compascuo rum jura inter vicinos excitare soleam, non tantum quotidia judiciorum praxis docet,

merum Hos ipsi, VIRI GENEROSI, qui eiu mori jura cum fundis sodalibus possidetis, id

testari potestis. Cum vero lites ista non raro ex errore nascantur, dum hoc vel a d projureae consuetudine venditatur, quod tale non est, nonese potest, opera pretium existimavi, de hae materie paucis agere. Vobis igitur VIRI GENDROSI, utpote Vasallis Sch arcturgicis, praaliis scriptum hoc consi rare volui, quod, velut publicam honoris ac best lentia tesseram, a me accipere velitis, rogo. VALETE. Dab. Rude La. Aug. Anno M DC LXIX.

VESTR. GENEROSIT.

3쪽

AD BENIVOLUM LECTOREM

a xhibentur hic breves quaedam Dissertatim- cube, de diversis materiis, rem rustiCam cumprimis concernentibus, quas ob earum jucundam utilitatem, post publicorum negotiorum taedia, suetae recreationis orgo, horis subsecivis

conscripsimus. Breves sunt, non ob materiarum

angustiam, sed ob secquentes Cogitationum interturbationcs. Foneau haec occasionem aliis, quibus

otium majus est, praebere pessimi, plura, magisque exasciata, de quotidianis & utilissimis hiscematoriis Commentandi.. Tu , Lector Animo, conatibuς hisce, ut nostris aliis, qualescunque sucrint, fave, & in Do Mi No Nos TRO optime

4쪽

DISSERTATIO IURIDICA

JURE HORTORUM

isse sinius juxta lsidorum lib. II. Orig. Io. iusset ' dictus, quod in eo semper aliquid oriatur.

Nam cum alia terra in aiano aliquid creet: Ortus nunquam sine fructu est. Aliis est a Graecanico Σὰτος, quod nunc herba est, gramen, vel foenum. Unde etiam latinuin Corsim: nunc septum, quo aula cincta est, etymon horto conveniens: Hortus enim locus est septus ad plantas alendas &custodiendas. Vid. Becmann. in origis. h. v. Martinius, in nymologo

propius deducit ab ut inde sit horctus, munitus. αmollius hortus, German. Marte, a Latino hortus. Ita Frisiis thun est septum & hortus. proprie est sepeg, ex dentatis lignis,. quae Sumlpsuhie, dicuntur, a

dens.

Hortus apud Graecos omnis villa dicebatur, quod ibi, qui arma capere possent, oriremur, inquit festus. Ita in LL. XII. Tabb. horrus pro villa accipitur. Psin. Id. v. e. . Postea Romani illum agrum, qui domo vel villae proximus erat, hortum dixere: Gryphiand. Oecon. legal. lib. I. cap. s. n. a.

5쪽

Valla libo. cap. o. Ita: Hortus in singuIari & plurali pro hortis olitoriis accipitur, id est, olera prodncentibus. Horti in plurali arboribus consiti dicuntur, & voluptatis amoenitatisque gratia parati lli Est autem hortus, ein Sarte, juxta Perottum Iocus, sive in urbibus atqKe oppidis, sive in viIlis, rurique, in quo

arbores de Olera oriuntur. iv.

Quaeritur autem: An hortus sit praedium urbanum, an rusticum y Respond. de eo ex usu de destiniuione patris-samilias judicandum esse. Si plurimum in reditu est, puta, quia in eo sunt vites, Oliveta, vel in eo seminatur frumentum, vel nascuntur fructus venales, tunc dicitur rusticum praedium, etiamsi sit in civitate ι secus, si aedium commoditati, ut est viridiarium, sit addictus, fructu que non vendantur per I. urbana praedia Isu. in . ibique mh. Godd. de HS. Bartol. Caepoll. tract. deservit. urban. cap. II. n. Henr. ZOes π. Iit. deseruit. n. et .

Qilinitur praeterea: An domus in hortis suburbanis exastructae, Martenhaufer, sint urbanorum praediorum numero habenda Ouod ex dictis assirmatur. v I. Quaerit etiam Caepolla, i tr. de ferv. urban. cap. L. n. a. δn hortus contineatur appellatione domus ῖ Quod ait, sietatus est unico pretio cum domo, vel est paratus ad usum domus. Alias regulariter secus est, etsi per domum ad eum aditus habeatur. l. m. Ia. es ibi Bal. Ange oDd. de S P. Lyradiis. D. pen..ibi Bart. de L.I.

Sunt autem varia hortorum genera; Aut enim voluptatis

aut . Pipit jaso by Cooste

6쪽

aut utiIItatis gratia eomparantur L. F. g. . dev fris. Sunt horti x. Olitorii, aut imiten, Euchens nen, in quibus

legumina etiam, & Iasqucae genera habentur. a. Pomarii,

Dbiti Marten, Eaum, ruit. 3. Coronarii, hortuli florum, Blumem Sarten. 4. Aromatarii, ΜedietnaIes, qui pharmaca& medicas her bas proserunt , inicereps md Rr uteri Editen

quorum cura medicis ac ph armacopaeis ineum bere debet. Et censent Prudentiores, e Republica fore,ut in Metropos aliisve urbibus primariis, vel ialtem in Academiis horti herbarii sive medici adornentur, & Bolanici studit gratia excolantur, qualem hortum medicum in Civitate Duensi, ubi celeberrima hodie Germaniae Academia, vidibus.

in hortorum usus antiquissimus y Ipse enim Deus mundi Creator, ut ex Genesi dqcentur, hortum Paradisi plantavit, eumque Adamo Protoplastae ad eolendum ac custodiendum dedit itae eorum urisitas ac amoenitas longe maxima, & apud veteres auctores decantat issima est. Magni etiam Reges ac Principes hortorum cultura fiam me deIectati fuere. De se ipQ id testatur Regum seplantissimus Salomon, in Helsus. eat . α Cujus Regalis horti formam & modum deseribit Petrus de Crescentiis lib.δ. de re rustiea. Diocletianus Casar imperio se abdicabat, & retrusticae in serendis oleribus indulgebat. Aurelianus Imper. Palatio hortos praetulit. Ex Trojo Pompejo, Iustinus Eb.IK. de Attalo, omissa Regni administratione honos sodicbat, graminaque seminabat. . Plinius

7쪽

Plinius lib. N. eap. Antiquitas, ait, nihil prius hortorum

cura mirata cst: inde Hesperidum horti, ac Regum Adonis& Alcinoi, itemque pensiles, sive illos Semiramis, sive Assyriae Rex Cyrus fecit. Infinita alia exempla suggerunt Historici.

Caeterum hortorum utilitatem post veteres commendist novissime Jac. B rnit. tract. de rerum si cent. lib. I. cap. I . Casp. Κloch. de ariar. lib. 2. cap.f. de ex eo Speide l. in Specvt. u. Carten. ubi ais: Hortos fructiferos urbibus maximoeniolumento esse ad cibos de Obsonia, ac propterea in bene constitutis Civitatibus summa cum industria excoli solent in pomoeriis & suburbiis. Immo videris multis in locis poma de pyra, & alia extra moenia quoque magna in copia, in campis apertis plantari: In montibus Genevensium sylvas Castane aluiu offendes; in Palatinam δι alibi nucum, vinearumve, quod superioribus annis ipsi summa cuni voluptate vidimus. X l. Cum igitur tanta sit hortorum utilitas, eleganter quaeri tur: An Princeps lubditos suos sub certa poena cogere possit, ut arbores stogiseras in suis praediis plantent, hortosque colantῖ Et quamvis quilibet rei suae moderator fit, atque orbiter, ac nemo in suo invitus aliquid facere cogatur, irectissime tamen adseritur, Principem novam culturam agrorum de hortorum diligentem subditis suis oon tantum

commendare, verum etiam eorum incolendo negligentiam

mulcta quadam pecuniaria coercere posse. Cum enim diligens cura δἰ cultura praediorum tam privatim, quam publice utilis sit, vid. Κloch. d. tract. c. s. ossicio boni Principis in- , cumbit, ea jubere, legibusque determinare, quae boni Patris-samilias in domo pollulat ossicium; quippe si hoc male

8쪽

fieglectum fuerit, damnum in de redundat in aerarium publicum, ipsumque Principem. Praeterea constitutum est, omnia, quae sunt in patrimonio seu Dominio privatorum ac civium directioni ac potestati legum ac Superiorum subjacere, quousque salus & utilitas Reipubl. postulat. Unde non possumus non maxime latitare Constitutionem Provincialem lau- . datissimi Principis Saxo-Gothani, Domini ERNESTI, Optimi sene & Principis, &Episcopi & Patri familias, qua sub poena unius storent plantationem arborum, ubi ea commode fieri potest, subditis suis injunxit. Constitutionis, quae habetur Cn Ordinat. Provinc. Part.2. cap.I. tit. . don Baumpstansita, verba haec sunt: NMbdem nianniglio besaiant, tale ein nuN

alii Principes ejusmodi Constitutiones in suis Territoriis introducerent, sorte non videremus hodie tot hortos ac praedia passim sterilescere & caduca fierit Laudabilis etiam totique universitati proficuus mos quibusdsm i fi locis Ducstus

urtenberglai reserente Speidelio dissi sic. introductus

9쪽

esse dicitur, quod quilibet post receptionem in subditum

arborem frugiferam in loco quodam communi plantare

XII. Quemadmodum vero Princeps novam hortorum culturam civibus ac subditis si is, uti dictum, recte commendat & injungit, ita eos merito punit, qui hortorum, quos h ibent, curari & cuIturam plane negligunt, eosque steril lcere patiuntur. Optime huc secit aureus textus in

I. Horma φ de censib. ubi dicit ur: Eum releuari debere in publicis rabulis, qui delato modo fundi certis ex causes emanon possit, nou derosarbores exciderit Ge. Deprehendimus hodie plurimis in locis ejusmodi subditorum negligentiam, . qui in Iocum de morientium arborum nullas substitῆere

lent, vel tam diu cunctantur, donec Omnes demortuae fuerint, unde non possunt non multorum annorum fructibus

privari. Conqueruntur hodie cives & agricolae, quod permultos annos ex hortis pomariis fructus nullos perceperint; Accusant incommodam tempestatem, vermes & alia naturae mala. Verum multis objici posset, quod syo tempore Romanis obiiciebat Colamella, de re rufica praefat. ad P. Silatum a tibi ita ait: Saepe numero Civitatis nostrae Principes audio, culpantes modo agrorum intacunditqtem, modo coeli permulta jam tempora noxlam frugibus intemperiem: Quosdam etiam praedictas querimonias, ve Iut ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum &etatum solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta. Quas ego caulas procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas est exillimare humi naturam, quam primus ille diundi Genitor perpetua secunditate donavit,

quasi quodam morbo sterilitate offectam ς Neque prudςntis est,

10쪽

m 3 os in II est, credere, tellurem, quae divinam & aeternam iuventam sortita, communis omnium parens dicta sit, quia&cuncta peperit semper, & deinceps paritura sit, velut hominem

congenuisse. Nec post haec reor intemperantia caeli nobis ista sed nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo' cuique servorum, velut carnifici noxiae dedimus, quam mal 4rum nostrorum optimus quisque perseverantissimo studio optime tractarit, Sc. Nimirum negligentia nostra non postrema hujus mali causa dicenda est.

XII L

Diximus de insigni hortorum utilitate; Quod vero hor. tulani sit ossicium, id ad prudentiam oeconomicam pertinet. Vide post Columellam & alios Petr. de Crescent. lib. I. qui

hortulant ossicium esse tradit, sodere, serere, plantare, pastionare, irrigare, curare arrires, stercorare &e. Idem etiam

lib. L. cap. I. describit solum horti, quae debeat esse pingue& molle, humidum magis quam siccum, caelo liber, Mi sol intrare fleventi pertransire possint: in quo sit rivus vel fons, unde irrigari herbae siccitatis tempore possint. xlv Diximus de hortorum cura & cultura, qua occasione quaeritur: An fructus hortenses numerentur inter fructus industriales, an naturales 3 Icti Arborum fructus naturales esse volunt, Cum non ex operis hominum producantur, licet aliqua iis cura & industria adhiberi soleat, non tamen talis necessaria est, qualis circa humis industri res requiritur. I. R de servit . s. de Uur. Menoch de A. F. C. Iib. 2. cents. eas 2Io. n. 2.QI. Godd. ad L77. n. a. de in. Simon. Utr. Pistor. innot. ad Hart. Pist. pari. I. qu. 2 itt.bb. Gryph. Omin. legat.

Lib. I. cap. II. n 7s. Cum Vero hortorum atque fruet uim

diversa sint genera, orbitrio itidicis id relinquendum esse arbitramur, an fructus naturales, an industriales sint habendi B a cum

SEARCH

MENU NAVIGATION