Lampas, sive fax artium liberalium, hoc est thesaurus criticus, quem ex otiosa bibliothecarum custodia eruit, & foras prodire jussit Janus Gruterus. In eo infinitis locis theologorum, jurisconsultorum, medicorum, philosophorum, oratorum, historicorum

발행: 1751년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

EPISTOLA IX.

Habet de muneribus gratias , de a bello hominem

dehortatur.

Non ne satis erat benignissime regule in tam dulce , de amoenum

hospitium admitti, ac tot vitae commodis donari , nisi etiam postremo cum petasonibus Ieporem addidisses , ut me scilicet redderes pulchriorem Fuit enim haec apud veteres credulitas , ut qui leporina carne vesceretur Perseptem dies pulcher extiteret e puto quia oris habitudo obleviusculi nutrimenti, temperamentum fieret venu stior . Quae me unquam fortuna adeo sublevaverit, ut meritas tibi unquam possim gratias referre Qui nunquam ullo meo ossicio provocatus , tam largiter de me benemereris . Desiste quo ei mi Princeps , mihi enim per te necessaria superabundant omnia , ac noli committere . ut curiosi suspicentur , me magis muneribus tuis, quam virtutibus captum , de te honorifice dc sentire, & loqui de me igitur

hacteous . De bellis siqua futura sunt, nihil est, quod cogites: Satis enim dignitati tuae, α familiae, quam sustines consuluisti, ut qui

sub auspiciis Imperatoris Fratrem germanum ad Cremonensia moenia expugnanda strenue pugnantem amiseris, alterumque natu minimum sub eadem fortuna eisdemque vexillis in militia commorantem retineas , ut nemo sit ex Regni Proceribus, qui plus te ipso praestiterit. Tu familiae caput, sine liberis, ad genus propagandum e ipsum , ac tuos omni calumnia liber servaveris , uxorique pudici illinae ne te penitus subtraxeris: momenta enim temporum mul ta saepe inopinata , quae desperabantur afferre solent. Adde illud , quod in tuis literis prudentis lime tetigisti, ut nemo tam humilis fortunae sit, qui velit inglorius vitam perdere , & sanguinem sine ullo virtutis ibae testimonio effundere . Exoleverunt illae civicae , ac murales coronae, nullis propositis praemiis virtus hoc tempore excitatur: utinamque fortiter morientis ratio ad posteros transeat, quibus prodesse posuit. Sed super hac re amor in te meus longius provexit . De literis tuis , quibus ad me rescribis , habeo quid tibi maxime gratuiter , nam ex nuncio cognovi te illas mira celeritate statim post coenam exarasse , quod te per dignitatem tuam rogo, atquz Oro, quando tam ultra procellisti, ut tam faeile, & concinne scri as, ne te ipsum deseras, musas toto pectore amplectere, Sc ad illam tuam coelestem musicam , hanc quaeso literariam nec inferiorem adjungas. Tibi, &Coniugi tuae concordisi: manum exosculor. Vale. Procerum decus . Nono Cal. Decem b. eis ex Muronio . P. G.

Dissiligod by Corale

312쪽

PETRI GRAVINAE

P. G. PALENIO COMITI.

EPISTOLA X.

Fausta precatur, Ceremonias sacras commemorat, deque

ejus in se studio sibi blanditur. Non eram nescius mi Princeps, quid sibi vellent illae in tuis amo

nissimis ad me literis querulae subscriptiones, ut nunc te exulem , nunc infelicem, nunc invenustum diceres, & quorsum tenderet haec non injusta fortasse eonquestio et ita enim me longa aetas docuit, sic variantis fortunae levitas me exercuit, ut minimo quoque nutu, ac signo statim in aliis deprehendam quicquid ipse saepe rebus meiS non integris vexatus pertulerim . Sed haec navigantium ratio , ut fere rarissime aut nunquam ex animorum sententia secundos ventoS sortiatur , tu , quem scio faepe portum feliciter tenuisse , etiam . si extra illum adversa tempestate deprehensus distineris , an desperare debes , secundiore fatu te in eumdem sinum reversurum , unde egressus nunc, &absens impatienter doles 3 hene spera mi Resule, tibi intermissa, non penitus interdicta commoda cum majori foenore restia tuentur . Sine frangat se haec praesentis hyemis saevitia , te adibo , qui cum jure optimo relaxes animum, testaturus meam erga te fidem incomparabilem: neque me ita debilitavit senectus , ut etiam stricto gladio , sublataque ad laevam parma non possim tuo adhaerens lateri , aut oppositus adversariis te protegere , aut fortiter pro tua s lute, ac dignitate Pugnans occumbere. Vale decus meum . Quinto Cal. Decembreis ex Muronio tuo.

P. G. PALENIO COMITI.

EPISTOLA XI.

Solatur absentem, mox praesens visurus . SErvatoris nostri Natalis dies Paleni Princeps ornatissime sit tibi felicissimus, quando lepidissimis tuis literis ex laeto me laetiorem, ex fortunato fortunatiorem facis . Est in te vis ingenii rarissima , prudentia non minor: quippe qui optime noris temporum conditioneS , quibus non minus te accommodas , quam providus gubernator marinis fluctibus , ac ventorum flatibus obsequitur : nam qui cum ii minibus coniuescit, ut eorum moribus indulgeat necesse est et praesertim si cum variis conflictatus ingeniis in nulla re prava ejus animus commoveatur, sed servata dignitate , de gradu ut dieitur se dejiei non permittat. Intersui hesterno die vespertinis cerimoniis, tanto alioqui flamine qui mihi non parum tribuit, operante et cujus nisi spectator fuissem , potuissem videri in ejus nova dignitate Principem incumbentem sacris , neglexisse . Fateor ingenue a quam plurimis di

ligi

313쪽

ligi sorte potius quadam , quain tillo merito meo. Nee dissimulo innum eicis fere a me etiam coli: nullum tamen nec amicum, nec fautorem habeo quem tibi jure anteponam . . Vale. in avo Cal.Ia

nuarias .

P. G. PALENIO COMITI.

EPISTOLA XII.

De Piscariae Nuptiis agit , rumoremque de Navarrimorte, aegre sert.

N sit Piscaria Philippino , ut rumor est. Si audivisses Uxorem

tuam ibeminam certe primariam super hae re probabiles mille adducentem causas , quibus illa bene nupserit, & quasi viduae patrocinantem Mulieri, ut nihil potuerit afferri in medium aetius, nec eopiosius , ut jam ex sententia uxoris tuae probatissimae Piscariam sapienter nupsiste nobis exploratum sit. Multa dies ut nosti afferre solet, utinam videamus meliora. Audio Danielem nostrum, nolim tamen in hac re prophetam , audivisse a viatore nescio quo Navaris rum detessisse , quod certe ferrem molestissime, Iamentari tamen scio esse mulierum, virorum meminisse: mihi certum est etiam meum obitum, si modo tempestive obvenerit, inter munera naturae optima numerare: dc non modo in hae re aetati jam grandaevae, sed rationi obtemperare. Vale.

P. G. PALENIO COMITI.

EPISTOLA XIII.

se ineolumem, illo Auspice praedicat. V Ide quantum mihi exhibuerit benignitas tua , ut his praesertim . temporibus , quibus & pestilentiae , de belli suspicio viget, alii

infra votum , nonnulli intra votum , ego te indulgente , te praeside supra votum vivam, tibi habe igitur hoc quaIecumque carmen, mei in te animi argumentum . Vale.

P. G. ΡΑ LENIO COMITI.

EPISTOLA XIV.

Eum ubique sequendi est studiosissimus. E Notus aestivo Caietam Sydere adibat et

Scipiadae quoniam grata erat ii Ia suo . Dulcis erat magno Campania laeta Maroni ;Hujus enim Summus Caesar amator erat. '

314쪽

PETRI GRAVINAE

Cesserat in Thuscos Mecoenaε forte propinquos i Servabat Flaccus Principis Ora viri. Sic ego te , veteres imitatus , & ipse Poetas, Per tua Paleni praedia sponte sequor . .

P. G. PALEN ID COMITI.

EPISTOLA XV.

Conscribendorum Carminum occasionem aperit.

ΡΑleni Regule ι amplissimo quovis Regno dignisi: vide quo monecessitas adegit tua, e Arcellae ornatisti mi in scribendo eleganistia I ut cum parem me vobis esse pedestri oratione dissidam , ad eat. men , tanquam ad Abium quoddam confugiam r a quo quidem si vos longe vegetiores me senem tardigradum arcebitis, dabo libenter herbam his victoribus , quos non dubim citra sanguinem, ipsius tantum victoriae gloria contentos fore. Vale tui ordinis deeus.

P. G. PALENIO COMITI.

EPISTOLA XVI.

Donus versibus prosequitur .

Non sunt digna tuis Paleni Regule mensis

Haec tibi, quae magno paucula poma damus. Si excuties animum dantis, potiora negabis, Quae solet hesperidum nobile ferre nemus. Sic colimus superos , satis est offerre pusillum Muneris, & totum te exhibuisse Deis.

EPISTOLA XVII.

Ejus literis affectus in te caepta confirmat. UEL hoc potissimum argumento adducor, te non patum in literis profecisse, quod sentio me tuis epistolis assici, & in omnem , quam cupias partem versari: Itaque non possum non laudare Propo-utum tuum in linea quotidie dicenda . ut etiam manuS, ac menS non multa adhibita diligentia suum ossicium faciat . Sequere incoeptum mi Princeps, & quantum in te est, navare operam contende . Nam quemadmodum qui te praecesserant nunc antecedis', ita & si qui antecedunt , Ionge post te relinques . Serio loquor , video quo piocessieriS lege, scribe, loquere sine intermissione r socio enim aut comite Potius indiges, quam duce. Vale .

315쪽

EPISTOLA XVIII.

Obsecratoria est pro Chirurgo illi Subdito. SI fato tribuenda sunt omnia iure plectitur Chirurgus tibi sub

ditus: quis enim fatum accusaverit ρ Si nostri fuerit arbitrii , quae a nobis proficiscuntur posse corrigi, tuae mi Princeps erit eleia mentiae cognoscere, dc ignoscere . Quam enim pollicitur conditionem, non repudiandam Puto: nunquam dHetur veniae loeus, nisi errarent homines . Quaeso te igitur , audias hominem , & absolvas: eum nihil tibi etiam tui dicant magis esse proprium, quam misereri . Vale.

P. G. PALENIO COMITI.

EPISTOLA XIX.

Ejus desiderio angitur in re litteraria proficienti gratu Iatur, nonnulla de rebus publicis , in eundem, Uxoremque ossicia continet. LAetitiam pariter , & moerorem afferre solet mortalibus vicissitudo; ita enim natura constituit, ut ne ipsi quidem dies inter se similes decurrant, neque idem status rerum diutius protendatur. Sors, animus, corpus immutatur, nec perpetuo gaudere , nec dolere qui si quam potest. Quis me videbat mi Princeps, cum tu hic aderas foris tunatior Cujus ita fruebar contubernio, ut sentirem nihil mihi invita suavius contigiisse . Quid tibi vis, inquies p a v is abii , ac nihil non commodi abiens, quo uti posscs , reliqui . Re visenda fuit Uxor carissima , pudicissimaque . Conchani fidelissimi repetendi, facienda , & his quoque nostri copia , subditis ius dicundum: tibi iam decrepito epercimus. Quid quod tu ipse fateris necessariam in rebus . vicissitudinem 3 Recte sentis mi Regule ornatissime . Laudo consilium , officium approbo, nihil muto, nihil est, quod culpari possit.

Sed nescio quo pacto recurrunt animo suavissimae illae tuae confabulationes , seriae jocosae, studia circa literas felicissima , concinnae compositiones hetruscae, hispanicae, latinae , illae emendatae, ac numerosae lectiones , gallica interim fabulamina , modulationes musicae , ardor pilae, denique conspectus ille tuus augustissimus, quo laeti omnes detinebamur: nostro igitur desiderio ignosce , di totum hoc quicquid est dotibus tuis imputa : cum alioquin ornatissimae lite- .

rae tuae non mediocre levamentum attulerint e teque non parum

jam in studiis profectisse mirifice gaudeo ; quem non desinam adhortari ut Ciceronianas divitias amplecti , Terentianam elegantiam exosculari , in hortis Sallustianis frequenter convivari , non de-

316쪽

1O PETRI GRAVINAE

ssias . Vale eum Uxore optima felicissime. De rebus pubIi eis quie-

quid obvenerit in melius interpretabimur . Strenuam , eruditamque manum tuam exosculor. Crastino die ad propinquum mercatum me conseram: si quid te dignum rescivero , te faciam certiorem . VIII. Cal. Febr. ex Muroniano tuo.

P. G. PALENIO COMITI.

Nunciae a Ducibus Hadriensi, & Neritonensi, Suardinoque quid acceperit : In eum Uxoremque de more est ossiciosus . Conveni apud Casertanas nundinas Ducem Hadriensem, de N

ritonensem, qui jam conscenderant equos abituri: me viso subis stiterunt. Perbenigne exceptus utrumque tuo nomine salutavi: de te honorifice multa utrimque collata , tamquam de Principe viro la datissimo r de haec publice omnia , sere omnibus nundinariis audientibus . Alterius Ducis filius tibi ut ejus verbis utar manum exosculatur causatus mille incommoda cur te non vis ei itedignum certe existimo Mnevolentia tua et qua qui dignus est , abunde satis dignitati suae consuluit . Sciscitatus ego a Principibus an haberent ex hoc tumultu bellisco aliquid novi ; nihil aliud certius retulerunt, quam omnia ad pacem potius, quam aliorsum converti; quod tu mihi jam scripseras. Suardinus noster , quem tua benignitas sibi perpetuo devinxit, idem confirmavit. Deus hene vertat , dummodo tibi quaecumquo exoptas mi Princeps obveniant secundissima, mecum perbelle agiture nisi quod te non cerno, quemadmodum semper video . Uale . Tibiaque, Uxorique tuae optimae manus exosculor. Sis felix . Quinto Cal.

Febr. ex Muromano tuo.

P. G. PALENIO COMITI.

Ipsi addictissimus ejus literis mirifice delectatur . N Ihil umquam gratius, nihil compositius , nihil amantius mei legere posterum contingerit his tuis vernaculis postremis literis rquibus ego ita me captum, ita persuasum sentio, ut me cupiam Perpetuo abs te manu caelum fore, numquam manumissum. Quod si Ger mani olim veteres in aleae usu tanta lucrandi perdendive temeritate ferebantur , ut eum Omnia defecissent novissimo iactu de Iibertateia , ac corpore contenderent i dc qui victus erat voluntariam subiret servitutem ; ita ut quamvis iunior , ac robustior , se alligari, ae vendi pateretur , quanto ego justius tibi me dedam in servitutem iucundit simam , tot alioqui beneficiis, onoribus, elogiis, non pro Voeatus

317쪽

EPISTOLAE . II

modo , sed exornatus Et si a pucl antiquissimos Romanorum e ut in duodecim tabulis sancitum erat debitoris corpus inter creditores dividi licebat: quanto fortunatior servitus mea apud te fuerit, quae tam clementer habita unius cujusque candidam libertatem felicitate antecedit Tibi habe igitur Gravi nam tuum , quem ex sententia, & ex vote tuo verses et nihil enim abs te mihi provenerit, quod mihi ingratum sit futurum . Literas tuas statim acceptas, ac saepissime mi r cum jucunditate perlectas tantum abest ut a me amovendas judicarim ut etiam iterum, atque iterum eTosculatas in sininistra pectoris parte fovendas reposuerim : neque enim Osticiosum esse puto , quem tanto amore complecteris, siquid pericli sortuna objiceret, tibi supeistitem fore . Vale procerum Decus, di veni.

P. G. PALENIO COMITI.

EPISTOLA XXII.

Vitae ab illo ineundae consilium e suam de Bellis sententiam,

vivendique rationem exponit.

E Xplent mihi omni ex parte animum Excellens Palem: suavissimaeliterae tuae uva conchana dulciores r siquidem in illis, & res, &verba adeo consentiunt, ut prudentia tamen cum elegantia de primatu inter se certare videantur . Ego vero , ne apud te dissimulem , i hoc triumpho , & gaudeo , quod video praesagi uni de te meum ei=ca literarum studia jam nunc verissimum posse judicari , quandoquidem non cessas legendo , scribendo , quam de tuo ingenio expectati nem concitasti, in dies reddere firmiorem. Quod si, ut lepidissime in tua epistola iocaris, putas sperari posse literarum mearum testimonio nomen illustrari tuum, quanto meum quod eum tua bona venia dictum sit) futurum est illustrius , si posteritas intellexerit hanc

senectutem meam Palento Regulo omnibus virtutibus ornato non parum placuisse Caeterum mi Princeps ne te obsecro angant praesentia r quibus si te immisceas, nec usui, nec gloriae servias et expectanda est enim rerum occasiae multumque leseri, sub quo mereas , quemve tuarum virtutum spectatorem , praeconemque habeas . An pinnatam coronam hoc tempore speraveris , si primus hostilena murum ascenderis 3 Αn civicam, si hostem occideris , civem servaveris e Nihil horum expectandum est: quin potius praesto fuerit invidia , quae silentio statim omne praeelarum facinus obvolvat ; at haeredum res augebitur . Jam non ultra progrediar e scribo ad sagacissimum Regulum: satis est quod intelligitur . Satius est enim latitare , si temporum ita ferat conditio, quam penitus impensam , & operam perdere recenserem ex veteribus quam plurimos , qui consulto a rebus bellicis abstinuerunt, nee tamen in glorii, perosi eantummodo su rum temporum indignitatem . Sed epistolam , non historiam stribimus . Interim quae tua alacritas est , & secordiam, & segnitiam fugias et nec secundiora desperam .

318쪽

ax PETRI GRAVINAE

Magna fieret omnino Caesariani nominis accessio, si Frusino expugnaretur , Pontificiae res imminuerentur . Nam praesidia oppi datim disposita fierent statim infirmiora , sequereturque facilior ali iatum deditio , sed adhue sub judice lis est: semperque eventus belli imcertissimus habitus est. Ego vero ut de me aliquid cognoscas , praeis senti tempesse, ac serenitate fruor mane, Orto tamen scile , pedes ultra Gradillum pagum accedo , illue usque unde ad Sergianum ascenditur: ibi aliquantisper consisto aliquid meditans nugarum: totus ita illis. Eadem qua veneram rediens ad puteum Lari situm subsisto: puellas falueo lavantes ibi lintea e resalutant non invitae et reverentur enim meam caniciem omni liberam suspicione et cum alioquin fae mellae etiam hic omnes aud erint me tibi non injucundium esse. Quaero int rim causas Longiusculae cujusdam more cum illis fabulandi, animi tantum gratia: an sit brevis puteus, an perennis aqua, an salubris, quid quaeris 3 Ad singula mihi optatissime respondent: ut iam in hanc familiaritatem devenerim i ut nunquam illac praeteream illis insalutatis , ad haec puer me sequitur non istitus quidem , qui priori illi improbo , dc jam eiecto successsit, quique de re vel honestis linia compellatus statim rubore perfunditur et hoc solo utor comite , violas passim legente, nam si adhiberem aliquem alium natu grandiorem, A intineris amoenitates , de studia interturbaret omnia . Est enim se mihi spatianti Sallustius noster in manibus , cujus prudentiam pariter , &gravitatem, atque in scribendo elegantiam in dies magis admiror.Hae vitae ratione prandeo quidem appetentius , sed non quam soleam , prolixius. Sumpty cibo usque ad solis fere inclinationem domi mocontineor postmodum deambulo per loca omnia, ubi tu tam strenue consuesti malleo pilam ligneam percutere r nec desunt Pancratii nostri problemata , quae me exerceant viri omnino probatissimi, tuique observantissimi, dc eui mea quidem opinione in depositum secutus sine teste committas. Scriberem alia quaedam animi laxamenta , quae sine te non blandior mihi sordent omnia . Vale felicissime cum Consoria

te optima, quibus manus exosculor . Quarto nonas Februarias ex tuo Muroniano.

EPISTOLA XXIII.

Bene valens, bene valere jubet Palenium cum Familia. ongas vellem condere historias , quoties ad te seribo . eupidi sΓ- . mus adloquendi te per literas , quandoquidem coram non licet: sed mos gerendus tibi est, qui mihi praescribis literarum brevitatem rsuspicans longiores literas tuas mihi fortasse molestiam afferre , quasi mihi longius respondendi afferant necelsitatem ἔ cum contra cuperem illas ob insitam suavitatem , nunquam desinere. Ecce iam tibi meo Domino, meo Principi, meo Mec rati obtempero. Bene valeo,

dc tu cum uxore pudicissima , & Fratre i nuo , dc Fideli Familia be-

. ne

319쪽

EPISTOLAE. Is

ne valeter de expectate omnino cuin serenitate temporis meliora . Quarto Idus Februarii ex Muroniano tuo .

EPISTOLA XXIV.

Dominae iturus est obvius. MEa selicitas facit, ut ego natura ociosissimus, repente negociis Obruar et dici non pote si quam inopinanter sim etiam impedi. tus , sed non adeo, ut ab osticio cliscedam e iturus sum obviam Domi. nae , si hodie ad nos ventura est, tu quaeso Princeps humanissim facias me de hac re certiorem . Vale . P. G. ΡΑ LENIO COMITI.

EPISTOLA XXV.

Nonnihil de suis literis , de Seripando , ac de Iulii

commendatione multa continet , nec non in

. ςjus Uxorem , fratremque obsequia. SUperioribus meis vernaculis ad te literis, & mortem Iulii Falei me acerbe tulisse significavi, & ossicium commendavi tuum et quippe qui in omni fortuna amicos constantissima benevolentia prosequeris: si e te generosissimum decet: sic tui regii mores exposcunt tadde quod ita apte amici interitum , ita dolenter per literas deplorasti, ut sine motu animi, sineque dolore a me perlegii non potuerint. Sed quando ita jubet necessitas , ut tu rectissime sentis, naturae Parendum est. Nos interim citra culpam vivamus, forti animo laturi quicquid obvenerit. Est omnino audiendus Seripandus nostere vel hoc uno nomine , quod tua gratia, tuus aspectus illius dignitatem , existimationem , facundiam auxerit. Dicam illi ex te per literas salutem. Hic Iulius , qui has tibi a me literas reddiderit , voluit per me tibi commendari : vel solo nomine tua gratia non indignus , & ob Julium Caesarem , quo nemo maior unquam fuit, de ob sultum Falcum, quo nemo tibi carior dum vixit, jure optimo esse debuit. Vale, & vive cum Uxore , & Fratre selicissime . Septimo Cal. HartiaS ex Μ Oniano tuo. P. G.

Dissiligod by Corale

320쪽

r PETRI GRAVINAE P. G. P A L E N I O COMITI

EPISTOLA XXVI.

Laudat Scriptorem elegantium literarum , vitae docet consuetudinem, in tres Dominos officiosissimus. VArie me affecerunt binae literae tuae elegantiae plenae, velutilaemellae quaedam geminae uno partu in lucem editae et pares quidem venustate, sed ingenio, atque natura dissimiles. Siquidem alterae moverunt mihi Iachrymas , quasi luctum quemdam de fortuna Vespasiani Prineipis afferentes, alterae vero miram jucunditatem , smisieationemque benevolentiae erga me tuae . His ego mi Princeps nil aliud habeo in praesenti quod rei pondeam , nisi me , di summopere dolere illius Reguli immeritam vicem , & tibi mirifice gratulari: quippe qui eci felicitatis in scribendo perveneris , ut apte doceas, acri ter moveas, & jucunde deIectes: atque adeo id prestas, ut ejus animum ad quem scribas , in quamvis partem cupias, flectere, & deducere possis. Seribe igitur quaeso aliquid per singulos dies r istamque tui coelestis ingenii celeritatem torpescere ne sinas. Es enim ita a natura constitutus , ut non modo huic studio , sed e teris quoque oe. cupationibus quantumvis magnis abunde susticias . Interim expectemus quid nam ipsa dies allatura sit: nec te a complexu Isabellae Heroinae pudicissimae subtrahas , nec a Fratris experientissimo colloqui disjungas: nos vero ita desiderium tui feremus , ut ratio apud nos potior , quam ulla alia eupiditas futura sit. Vale felicissime . vobisque

tribus meis Dominis manus reverentissime exosculor. Sexto Cal. Μaristias ex Muroniano tuo.

P. G. PALENIO COMITI.

EPISTOLA XXVII.

Literarum laudem, suasionem ab helIum, in ejus uxorem, de Arcellam obsequium , Joannis lacobi commendationem persequitur. Excitor in dies magis suavitate tuarum literarum e videoque te ad eam pervenisse scribendi elegantiam , ut enixe mihi rogandus sis, ne desistas. De rebus bellieis celerem , spero exitum et si modo illus

verum est, nullum violentum esse perpetuum . Tu vero mi Princeps ad communem sortem obeundam te accinge r nemo est enim ex Regni proceribus, qui non praeseserat, ut audio, promptissimam pugnandi pro Caesa te voluntatem et de his hactenus . Arcellae meo, sed omnino magis tuo, si modo tecum est , me enixh commendo. Uxori tuae Iaudatissimae , fratrique concordissimo manus exosculor. Eo in authoritatis tuae gratia evexit, ut tam negare nec audeam, nec POs-

SEARCH

MENU NAVIGATION