장음표시 사용
321쪽
sim quibusdam ex tuis praesertim apud te meum patrocinium, tametsi supervacuum : siquidem tua benignitas ex se ipsa non rogata omnia perficit ossicia , praestatque boni Principis adjumenta. Commendo tibi igitur hune Ioannem Iacobum et ea tamen conditione, ut&s non destitutum sua spe, de me apud te eum esse sentiat, quem animo e ceperit. Vale fortunatissime. Quarto Cal. Martias ex Μuronia
Scientissimum Literarum extollit, cum Uxore venturum praestolatur , hortatur, ut a Caesare sit .
ΙTa vivam , mi Princeps , ut jam in arcem facundiae ascendisti: nihil obstat tibi , quo minus per potentissimos eloquentiae campos felieissime deeurras . Imples etiam , dc praestas illud Hora anum, Omne tulit punctum . qui miscuit utile dulci r) miscendo seria locis
aptissime . Noli quaeso momentum temporis intermittere , cum tibi ab aliis non omittendis curis pauxillum otii concedetur , quo non aliquid cogites, legas, atque componas. Fac ut ista divini tui ingenii promptitudo semper parata sit. Iam video te omnes fere dicendi virtutes esse complexum e dc quod maxime laetor , Authores quos legis effingis , eorumque divitias sine injuria tuas facis . Ex adventu vestro tam propinquo ita exhilaratus sum, ut jam videris me alterum , Ion. geque pulchriorem , quam reliqueris : ut cupiam non modo radi, sed etiam velli. Tu modo cum Heroina tua ad nos propera , nosque facias beatiores. De rebus publicis curato mi Princeps ante omnia , ut Caesar sentiat te sui studiosissimum: nam caetera ipsa dies, & occasio expediet. Vale.
Viro in se munifico qualis eo absente sit Uxor, ex ejusdem literis , qui assiciatur ipse declarat. CVi magis debeam quam tibi , . nemo est: nam quo magis me urget necessitas , eo magis benignitas tua me ab omnibus malorum neXibus explicat, neque enim pestilentiae metus me terret , eum tua diligentia sim tutissimus et nec rerum penuria opprimit, cum tuaeharitas supra votum mihi honorum omnium copiam sugerat et apud uxorem tuam, & ingenii sui mansuetudine , dc tua commendation sum gratiosissimus. Quae quidem si Reginis omnibus esset fortunatior, si tua careat praesentia in summa egestate se vitam ducere existimare r. In causa est immensus amor, quo te complectitur supra omnium amO-
322쪽
res quoscumque antiquitas extulit. Levarunt me hoc aestu lepedissi. Inae literae tuae: quibus adeo reficior , ut nullum hoc tempore seu tiam levamentum mihi esse , aut fore jucundius . Vale.
De Ca Iatinorum gaudio in novi Domini creatione,de suis in Burellium, Herculeum , Columnium ossiciis loquitur, Christophoroque
Tota Calatina Civitas in laetitiam, gaudiumque hesterno die eL
fusa est, quod Camillum sororium tuum, Principem virum, numquam a me fatis laudatum, dominum omni laude praestantem sortita site sub cujus potestate, atque tutela nonnisi vitae tranquillitatem sperat sibi constitutam . Quanta vis est virtutis. Quantumque potest bona, quae ex virtute nascitur, existimatio. Omnis enim ordo, omnisque sexus, omnis aetas libentissime consensit, talemque sibi date Dominum efflagitavit. Quin etiam purgata, ac detersa urbe tota ,& festa fronde exornata, uno consensu Cives Calatini , &Deo optam ax. & Imperatori invicto gratias egerunt immortales . Scio tibi haec omnia mi Princeps iucunditatem afferre: ea de re scripsi libentius. Novi enim quantum Burellio tuo deseras, tribuas , dc exoptes: ut unum in duobus vestris corporibus animum agnoscam . Interim bene valete felices, Ec concordes animae , vitamque , & gloriam extendite. Tu vero Paleni, de quo magna semper concaepi, serva te ipsum: meque Columnio, & Herculeo , & Burrellio Principibus enixe commen-aahis . Nos hic valemus omnes, tibique manum exosculamur. Christophorus hic CaIatinus dignus est tua benevolentia , tuoque patrocinio . UaIe. Quarto Nonas Iulias ex Muronio tuo quam raptissimeu , tabellario festinante.
Ejus Iitetis recreatur , optat, ut apud Caesarem innotestat, per illum juvandus in Fratrem ipsius praesesert ossieta . BInas ad me dedisti literas, priores ex Coneha , alteras eX Suessa, tantae iucunditatis, & gratiae, ut omnem tristitiam , siqua ob
absentiam discessumque tuum a nobis animo resedisset, penitus illaeis exemerint: desiderium igitur tui, quo tenemur , facile hac rationi leni veris , si quas omnes tecum extulisti abiens voluptates, tam sua viter scribendo remiseris et & nos quasi in integrum restitueris . Sed utinam mi Princeps, hoc praesertim tempore sors aliqua oriatur, quae te tuo Caesari, ejusque vicemgerenti, quantum animo , quantum
323쪽
eorpore excellas , aliquando patefaciat. Statim intelligerent homines te talem virum esse, qui non sis in ordinem redigendus, sed qui ordines ducas r ut quod in te desessum est aurum , inapertum proferatur. Quod cum Adriensium Duce tam familiariter agas , potissimum est tuae virtutis argumentum: quippe qui optimum Principem tibi proponis imitandum: quem in omni laudis genere praestani illi-.mum florem, non suo natum tempore , & praedicamus , de agnoscimus t qui si te altius inspexerit ut est animo eandidissimus facile iamplectetur e meque ipsum de te bene sentientem laudaverit. Quibus cupiam principibus per te commendari. Alteris meis seperioribus literis ostendi eamdem quaeso operam praestiteris Magdalonio , ac Bo
vianensi . Caetera quae ad me spectare censueris , tuae in nie benevolentiae citra omnem tamen animi tui molestiam, tentanda relinquimus . Va Ie praesidium , & decus meum . Cura valetudinem: aestam tolerae qui hoc tempore tanteis molestus est, salubritatem afferre solet. Federici Fratris tui manum exosculor et utrique omnia bona eupio. Nos hic bene valemus , tui numquam immemores . Pridi Nonas Quintileis ex tuo Muronio .
Gratias habet pro testimonio de se redito Viro Principi Vespasiano
ΕΤ quid Vespesianus ad te scriserit , & quid tu ad illum rescri
pseris , perlibenter legi: visus sum enim ijutriusque literis contemplari felicitatem meam et quem ornatissimi Princip es certati amandum susceperint, suisque probatisiimis testimoniis ita exornent, ut iam mei ordinis viventium nulli invideam. Haec tamen mihi omnia commoda Palenii mei gratia jucunditas, & in scribendo mira elegantia confirmant . Dii te sospitent mi Princeps , & incolumem ad nos suo tempore reducant et quo diu certe carere non possumus, nec debemus. Dispeream si potuit elegantius abs te Vespasiano te. se tibi, ut in eo scri hendi genere fueris non inferior . Quid ipse ad me scripterit, exemplum accipe et cujus literas erat amoris in me tui non obsignatas, sed resignatas ad me mittere . Ego ad te , si has numeraveris , quaternas ad hunc diem dedi literast an acceperis , reddes me postea certiorem. Vale, di te ipsum serva. Nos omnes bene valemus.
Sexto Idus Iulias ex Μuronio tuo. C P. G.
324쪽
Sospiti gratulatur , torquetur ejus absentia, doceturque literis ad Vespasianum ab eo datis quid illi sit sperandum. Diligentiam in scribendo suam , Dominae , familiaeque
valetudinem, in eundem, domumque totam ometa eloquitur.
O Uod in Pelignis hoc tempore feliciter agas , omniaque itineris
incommnda superaveris gratulor . Speroque tibi isthaec aestiva iucunditatem ac salutem allatura. Nos hic aestuamus anni tempore: sed aestuantiores facti stimus desiderio tui: cujus dulcissima ear re consuetudine instar mortis est . De conventu Suessano non potuit Per te scribi quicquam exactius , ornatiusque tametsi inter tumultus illa omnia exaraveris . Quid de te in summo octo , animoque tranquillo sperandum sit. Nec legi quicquam decentius aut accomodatius , quam quae rescripsisti Vespasiano Principi , qui cum futuram
tibi summam necessitudinem facile augurari possum. Par est utrique animus, eadem acies ingenii , unde magnam henevolentiam , arque concordiam conflari necesse est. Interim te nobis omni adhibita diligentia servabis: neque enim ad fati necessitatem reiicienda sunt omnia. Quandoquidem multa sepe interveniunt, quibus nos apparuisse aditum videmur . Quod de .le Principe oculatissimo suspicari non possumus. Quinta est haec mea ad te epistola r quod si omnes non acceperis , prae&ntibus certe dissicultatibus imputabimus . Ex quo enim abiisti a nobis nullam ad te scribendi occasionem praete misi . Ad me abunde rescripseris si valebis. Valet Domina eum tota familia. Ego tibi, & Matri, & Sorori, di Fratri manum exosculor: vobisque omnibus bona exopto omnia . Idibus Iuliis ex Muronio tuo.
Egregium literarum Scriptorem hortatur ut in proposito permaneat in parvis rebus a labore temperaturum et Neapoli pestilentiam pene digressam monet. Arietur in dies tuaram literatum copia , & elegantia crestit pro secius et eoque s nee certe fallor in deductus es, ut jam cum principibus viris, qui haec profitentur , salva tua dignitate concurras. Sed quid non praestabit, quid non perficiet istius divini ingenii magnitudo Quam ego non solum laudo , sed admiror. Nam acute inventa ornate complecteris : & quod aliis jure quidem in vernaculis, ac latinis tribuebam, jam video te consecutum. Vivas modo , nec te
325쪽
incoepti puleherrimi Iaboris poeniteat: hujus enim literariae militiae vexillum in arce defixeris. Nec praesentia modo, sed futura saeculas non blandior Palenium meum honestissimis elogiis prosequentur.
Hanc venationem exerce huic aucupio incumbas , hic laxare habenas non pigeate alibi contineas quantum Potes . Neque enim decet
Regulum praesertim strenuum , in parvis, sed in magnis, & ubi de gloria agitur de salute periclitari: siquidem in omni splendoris vitae actione prius causa , deinde opera spectanda est . Ne in syllaba quidem in tuis elefantissimis literis cespitasti: ut nemo sit dummodo
non coecutiat, qui te Ciceroniani alumni personam induisse non amr- mei . Vale, de te ipsum quantum potes servator hoc praesertii tempore quo maxime alteri parcendum est . Nos hic valemus omnes& praeiertim domino benevalente , a quo pendemus omnes . Iterum vale. Decimo GI. Sextileis ex tuo Muronici . Quod maxime te scire cupiebam pene exciderate Neapolis nulla sere laborat pestilentia is uosque cives jam revocat, illos Octobri mense tutissime receptura .
Praestat in laudandis Iliteris, monendoque ne iis abstineat , valet cum aliis ejusque desiderio discruciatur . Non minus me frequentia literarum tuarum, quam elegantia delectate nihil enim praetermittas, & quod mea intelligere interis 'sit, α quod te mandare literis conveniat: quandoquidem nihil non prudenter facere, ae dicere consuesti. Quid potuit abs te scribi cumulatius , ornatiusque , quam quod postremis ad me litetis de Italia praesenti fortuna praeseripseris lego , statim sentio me assici, perlego experior me illico commoverit considero altius , & res, α verba- , quam primum me capit admiratio. Qui tam cito principem virum Emediis iurisdicundi occupationibus , e venatu, e pila , & variis corporis exercitationibus: disertum, de facundum emersisse δ Ut jam i vernacula ,& latina lingua eum eruditis primoribus contendat Tu igitur mi Princeps tibi exemplo atque aliis esse potes , quantum prae . stare valeat vir acris ingenii , si sibi ipse non defuerit r nihilque est tam dissicile , & arduum, quod non humana mens vincat, ac facilius reddat assidua meditatio . Noli quaeso, si te ipsum dilisis, dicendi, legendi, scribendi exercitationem diutius intermittere: sed toto ut a junt
pec Ore elegantiores Musas comple stere: neque committas, ut cum longe a carceribus in stadio fere emenso jam cursu metam attingas, tu
tibi defuisse videatis. Vale, & ipsum sub isto coelo diligenter serva. Nos hic valemus omnes e sed sine te in his diebus canicularibus, quod loco miraeuli esse potest , quamvis non alio morbo Iaborantes , frigidiusculi sumus . Septimo Cale Sextileis ex Metonio
326쪽
Ineundae vitae consilium , ejus Coniugis sanitatem, de Neapolitanis meliora complectitur.
MUIta saepenumero aliquid certi destinantibus obveniunt, quae
vel addubitare, vel certe mutare consilium cogunt. Ad res tuas obeundas, ac peragendas satis tibi superest prudentiae, ut nee alio hortatore , nee consultore indigeas . Te ipsum amplectere : tecum cogita et te Ducem sequere : ne in tenebris quidem offendes . Quid abs te exigat hoc tempore Burellius Comes, cui tu Sororius es , per ejus literas nosti: quid te deceat tute scis. Discedere ab osticio s si modo ossicium sit nunqualia consuesti e in quo quidem praestando , nec amicum quemquam, nec amnem pateris superiorem . Quodcumque de te statueris, sive in Pelignos proficiscaris , sive in Campani constiteris, consuItissime actum putavero. Quae te incomparabiliter amat supra omnium amorum fabulas, honestis ima Conjux tua valet bellissime r nos valemus omnes . De Neapoli in dies audimus meliora. Tu mi Princeps vale, dc salve.
Literarum, locorum ubi agit, Dominique est laudatoria ;praestolatoria ejus adventus , ossiciique incumdqm, uxoremque eit Plena .
ITa me capit, & oblectat mi Princeps in quo tibi non possum non
maxime gratulari) α facilitas, ac lenitas literarum tuarum , dc illarum cursus non sine aliquo concentu numerosus, ut non mihi sit satis eas perlegere , nisi etiam perlegam saepissime; prosecisti: atque ita vivam ad finem usque vitae sine injuria fortunae, ut vera praedico , iterum repetam, prosetisti. Nec putes ulla re magis scribendi stylum confirmari, & augeri, quam ut facis, frequenti scription uti, dc cum amicis pulcherrimum hoc certamen certare. Ego quam' vis absens, absente in te audio , di video: meliorque pars mei tecum habitat, mecum interim agitur jucundisiimh : nee possum hoc tempore alibi jucundius vivere. Lustravi hodierno die hos colles amoenissimost salutavi pulcherrimum illud tuum Nympharum nemus et contemplatus sum duas illas fossas , immo duo illa barat rha profundisii-nis, habes hic etiam miracula naturae non spernanda et Sed nihil est , quod magis quam te ipsum admiremur , dominum loci, qui hoc tempore his moribus ita excellis, ut in culpatissimam vitam ducas. Ego te Dominum expectabo, tu omnia, ut te decet cum tua summa di-
327쪽
gnitate, tuoque magno commodo transegeris. Tibi , & Consorti pudicissimae manus exosculor . Vale. Pridie Idus Augusti ex Muronia
Elegantes praedicat Iiteras, sua illi placuisse carmina glo latur, Neapoli, unde pestis excessit, eum videre ardet. Suam, Dominae, unaque aliorum valitudinem , literarum desiderium, cum dorcadibus , ursisque pugnae modum , Iurisperiti literas docet. OUid sentiam de tuarum I iterarum elegantia , quantumque peracris tui ingenii indoles non modo spei, sed haud dubii tacundiae fructus nobis polliceatur , & coram saepe , & per literas confirmavi . Tu modo ne minimum quidem scribendi tempus intermiseris , nee legendi et multos enim mihi crede post te relinques , quOS non posse consequi suspicaris. Ubi igitur exercendi corporis rationem e Pleveris, ad Musas animum converte , atque ad ea itudia, in quibus te palmarium fore intelligamus . Si tibi ut scribis ) mea placuerunt carmina, nihil est quod ulterius quaeram et tantum enim tibi tribuo , ut aliorum judicia non reformidem . Tu te nobis serva , ut possimus tuo conspectu , tua dulcillima frui consuetudine , Neapoli praesertim, quam reliquit penitus pestilentia . Nos ad hunc diem cum Domina Valemus omnes , non tui modo amantissimi, sed tui opportuni adventus cupidisti mi. Vale, & ut facis, elegantistime rescribe , quamvis raptillime et nihil enim quod abs te proficiscitur nobis injucundum
est. Cum dorcadibus , & ursis geras te quaeso cautissime ; nam cui a exercituum ducibus, quam cum feris animose congredi principi viro, α Regulo pulchrius est . Iterum vale . Quid Iurisperitus ad amicumscribae, legere potes et tametsi haec omnia pervenisse ad aures tuas credimus: XVIII. Cal. Sept. ex Muronio tuo .
Laudes , & luctum in obitu Archipresbyteri Conchani , una simul conjungit ; Autumnales dies ,
P Ermolestus fuit mihi nuneius de immaturo obitu Archipresbiteri
Conchani, non minus tua causa mi Princeps, quam sua , quandoquidem videam tibi non parvam a fortuna subductam esse mate. riam voluptatis , cum tibi ex tot subditorum millibus unum intercae perit, cujus consuetudine maxime oblectabaris. Erat homo mirae co-t mi.
328쪽
mitatis, omniumque horarum: ad singulos amicorum nutus ita expositus , atque sexibilis , ut non in plures se rerum formas Proteus oceani filius ut serunt fabulae convertere consueverit, dum modo benevolis obseque ietur. Mitto tantam domi suae hospitalitaternis, quae peregrinis atque omihus Concham divertentibus semper patebat et mitto alia multa commoda una cum amico extinctae illud praecipuum in homine admirabar, quod coelestium saepissime oblitus . hoc unum ante omnia studere videbatur, tuam sibi gratiam quoquomodo eonfirmare , etiamsi de falute fui flet ei periclitandum et quod
tacere non possum , tantus erat hominis in te amor , tanta observantia , ut omni tempore praeseserret te iratum magis timere , quam Iovem . Doleo igitur mi Princeps tam rarum hominem ta Ie de se n his reliquisse scribendi, ac rescribendi argumentum . Vale, &te ipso fruere. Nos valemus. Neapolis, ut frequenter audimus, in pristinam valetudinem non autem sortunam est restituta . Expectamus avidissime autumni frigora , di te Principem optatissimum. XV. Ca I.
De inscitia duorum non curanda, De amore cohibendo, De ejus literarum laudibus agit. DEliramenta hujus miserrimi senis ne te moveant PrincepS con stantissime r sunt enim ejusmodi, ut risum potius movere d*heant , quam stomachum : qui cum semel importunus me ad iram provocasset, audivit ea, quae noluit: tametsi inepte , ut solet, quaedam in me retorserit. Nunc quiescimus , ec convivimus , ut solebamus. Habet hic infelix in hac stoliditate etiam socium , qui est a sacris: ut nil aliud dies, noctesque cogitare videantur, quam abstra illam disjungere , quae tibi coniunctissima esse debet: sed cum nihil proficiant, eorum inscitiae parcendum: neuter enim ni fallor est dignus Caesaris ira . Tu decorem tuum servabis , re ipsa praestitur quicquid tuae dignitatis ratio postulaverit. Doleo tamen , dc quidem vehementer doleo. , amores tuos ea sorte processisse , ut jam per omnes hos vicos , veluti triticum in aeris ventilentur: quae res nisi in posterum astu provideatur, aliquid dedecoris , & incommodi pariat necesse est. In adventum tuum plura reservamus , qui si quid erit incendii , quod paervum, aut nullum sere spero, facile restinguet. Tu interim te respice, & te nobis serva . Bene vaIe. XIV. Calend. Sept. ex tuo Muronio. In dies scribis elegantius, maturius, & plenius: eoque devenisti, ut non modo ceIeriter, quod tuum est, sed etiam in quocumque tumultu aptissime , & quovis animi motu con-einne scribas. Vale.
329쪽
Tranquillo su Neapolitanisque spitibus Iaetatur:rerum sui temporis historiam, & alia quaedam adnectit: commendat Literarum adlatorem, salutem suam Pa Ienio tribuit.
R Evisit me hesterno die Tranquillus noster, & exhilaravit: ex
tot enim ingruentibus malis egregium alumnum salvum advenis te laetatus sum, eaque mihi de salute Neapolitana certius nunciasse, quibus si qua erat in animo suseicio penitus deleretur . ita ut dulcissimam urbem non modo peste , ted pestis quoque suspicione liberatam nobis persuaserit . Ex quibusdam etiam proximis literis Vespasiani Pr:ncipis Golumnii ad Suardinum , haec attulit. Idibus hujus mensis Marchionem Vestinum , & Μusettulam a praeside Romam missos, nil aliud curaturos , nis ut hic Caesaris exercitus , qui Romae continetur, in Insubriam proficiscatar . Sunt enim certi Nuncii h Genua , GalIos ab Alpibus in Italiam destendisse Duce Lutrechio , cum no negligende equitum cataphractorum numero , ac peditum Helvetiorum decem millibus . Μediolanensium Dux iam in campum devenerat cum Venetorum militum delectu e cui Antonius Levius Caesarianus se opposuerat. Erat praeaterea Petrus ille Navarrius jam in agro Ailems: cui viro tantum tribuo, ut magnum ex hoc Duce existimem foris tunae bellicae accessisse hostibus incrementum . Adversus hunc curare dicitur nescio quis ex Comitibus illis Insubribus Sansecundi. Nostri in Gallia Cisalpina jam parata educere in praelium possunt peditum decem millia , quos audacia , ac robore his Romae populatoribus non putant inferiores . Caesar audito Bothonii Ducis obitu sibi Viearium delegit Ferrariae Ducem, cui praeter regni Neapolitani, ac Sieuli iurisdictionem, totius rei bellicae summam in Italia permisit: ipsiusque Ducis Legatum constituit orangiae Principem , tertiumque tamquam veteranum, Alarconem Ducena Hispanum adjunxit. Antonio Levio delegatum est Mediolansium regimen. Protonotario Caraeciolo magnum Literarum magisterium . Abbati Nangerio quaestura ; sed hie, α quaesturam , di caetera omnia nuper Romae moriens reliquit. A. Gallia, dc a Britannia nuperrime sunt oratores ad Caesarem , qui ut mea sert opinio) aut aliqua pacis jecerint fundamenta , aut classicutia cecinerint. Dices alterutrum omnino futurum esse e at hoc medium esse potest , ut hebum diutissime incruentum protrahatur : quod certe brevi conficeretur, ni Germanorum impetus , ac inhumanus furor ignavorum mentibus tantum rmidinis iniecisset. Joan hieronymus Columnus Marcelli filius, decem dies ab hinc Fregellis febre extinctus est . Gregorius ille tabellio insignis jam vivit . Sed audi mi Princeps rem miram . Hujus catuluS λrte carnem pastus erat cujusdam insepulti hominis pestilentia absuinpti : domtim rediens filiolis ipsius tabellionis , a quibus saepe frui illa panis solitus erat accipere , adulabaturi
330쪽
amplexabantur invicem catulum miserrimi pueri r tandem ex illis , quatuor erant enim sex numero intra quatriduum extincti sunt. Vide quantum in hominibus, & casus , di natura dominantur . Salvaiatorem hunc , qui tibi has meas reddiderit, non vulgariter tibi comis mendo . Vexatura fortuna et cujus injuriae saepe bonus Princeps , qualis es tu , mederi potest . Vale . Nos valemus . Decimo Cal. sept. ex tuo Muronio. Tranquillo demandavi, ut si quis curiosus de me aliquid scrutaretur , ita respondere te me peregrinum in tuis praediis, sub te benigno Principe, nec annonae , nec pestilentiae , nec bellorum in hoc anno infortunatissimo quicquam incommodi pertulisse. Vale .
Multis hominem eruditissimum praedicat . . UIde quantum conserat studii pertinacia , frequens, & erudita lectio, scriptioque assidua , & fere quotidiana et ut jam de fati quaestione dissicillima cum senioribus disputes , & eleganter philos Pheris . Adjungis etiam hae trusca carmina lepidissima : quae me ita
ceperunt, α oblectarunt, ut centies una cum eleganti epistola perlegerim . Assecutus es mi Princeps dotes ingenii non vulgares et & aD sequeris in dies uberiores. Deprehendo enim in tuis literis miram facilitatem , felicitatemque perge modo, de quando in arcem pervenisti, in ea quaeso consiste . Nec desinam de te id ipsum augurari, ut haetruscum carmen , quam facillime prastas , eadem te Musarum gratia latinum brevi praestiturum . Vale. Emoriar , ut mihi ingentem risum excusseris, ubi primum legi in Pancratium ineptissimum eXecrationes. Vale iterum felicissime nostri memor. Nos valemus. Septimo Cal. sept. ex Μuronio tuo.
o De avibus una cum Domina in coena gustandis habet gratias seum Gottis edo magna ex parte voti compote patienter sae henevole ab illo vult agi ; Praestantissimo scriptori Literarum Ciceronem committit , suadetque, ut ingenium , corpusque exerceat.
EXternas aves aucupii tui felicissimi duas accepi, de quo quidem apud me amplo beneficio tibi manum exόsculor, gratiasque habeo
immortales. Incorruptae sunt delatae , ut quae ab incorruptissimo ac generoso animo mi Hae sunt. IIlis hodie in coena cum Domina vescemur et apud quam sua insita benignitate factus sum gratio sistimus et ut non minus mihi prospistat, quam tu , cui vitam debeo.