Lampas, sive fax artium liberalium, hoc est thesaurus criticus, quem ex otiosa bibliothecarum custodia eruit, & foras prodire jussit Janus Gruterus. In eo infinitis locis theologorum, jurisconsultorum, medicorum, philosophorum, oratorum, historicorum

발행: 1751년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

pendium , ut me solum equitem propter aetatem facere conveniat Nihil est igitur quo solicitus sis , nisi ut sumpta penula ortu jamdiu sole nos convenia S. Hanc tamen hilaritatem Scipioni nostro aceeptam telaremus.Diem tibi genialem polliceor.Vale. Domi tertio Idus Majas.

P. G. TRAN UILLO.

EPISTOLA IX.

Rogatio est, ut ad se quaedam carmina mittantur. I Ranquille eupio videre longo post intervallo carmina illa hexametra ad Prosperum Columnium, quae recitavit Petilius. Quaeso apposito signo , mitte ad me libellum, ut revideam, & rescribam. Tunc enim mirifice placuerunt. Nunc ut ille ait refiigerato inven

tionis amore maturius expendentur. Vale .

EPISTOLA X.

Commodato Ciceronis orationes rogat. TRanquille ni fallor , dixisti mihi alias abs te emptas orationes Ciceronis r quae si apud te sunt, ad me quaeso per hunc puerum transmitte: rimaturus sum enim locum quemdam in tertia actione in Verrem . Si non habes , quaere in bibliotheca Suardini nostri, curaaturus ut per biduum ad me sint e quo exacto, eadem fide ad te eodicem remittam, qua acceperim. Vale.

EPISTOLA XI.

Rerum fatum insectatur . TRanquille qui diutius vivunt, miram fortunae varietatem teia 1 tari possunt. Ut alios omittam , ego ipse eo deveni , ut tu alumnus spoliatum me vestias . Nec moleste feram etiam si me famelicum saturares , dummodo mea nulla culpa sit . Sed statim mihi objicies solitudinem, quae hoc tempore omni contubernio ac socie. tale est melior. An putas quemquam hodie admitti posse , cui tuto

confidas Quid ergo Nihil proderit diligentia , vigilantia, solertia Quidni proderit: sed his omnibus mihi crede vis fati domina

tur . Vale .

P. G.

342쪽

E PISTOLA XIL

Euadet ut aeeipiat sudariola. I Ranquille si mecum certas charitate , cupio vineir volo enim te fieri meliorem et sin muneribus dandis , non patiar et quand quidem qu i pauperior est, α larsitur , foenerator potius censetur, quam liberalist satis enim sui lepidus poeta testatur liberalis est pauper , qui diviti nihil donat. Nisi igitur sudariola recipias . in eam. suspicionem veneris, ut Captator fias et tametsi sperem te mihi non modo literis, sed etiam in fortunis haeredem iste . Vala.

P. G. TRAN Q U ILLO SUO S.

EPISTOLA XIII.

Aegyptium librum ad se mitti postulat. TR anquille mitte quaesis per hune seituIum puerum libeIlum iliatum Aegyptium a Comite Hieronymo tibi dono datum et sucis currit enim mihi nescio quid ibi animadverssim, quo indigent Equ, ees quidam Cupidines in futura hastatorum concursione . Facessent enim negocium mihi, quem opinantur nec literariae rei, nee militaris inscium, ego vero ita sum animatus, ut servata dignitate omnibus sim placiturus. Vale.

EPISTOLA XIV.

Hetrusci sermonis commodo ei librum tribuit. N Udius tertius significasti mihi , te eupere in Hetrusico idiomat exerceri . Et nescio quomodo te suppuduit ob insitam modestiam , a me librum petere 2 quasi mea omnia non sint jam tua. te tibi habe, & in primis orthographiam observa et mirifice enim brevi proficies. vale. P. G.

343쪽

EPISTOLA XV.

Suum Romae statum , Tranquilli ex literis laudem, Amicarum, Seipionisque imprimis saluistionem. comaendati ne inque, literatorumque hominum Infortunia continet. TRanquille Fili salve. Hare non seriberem nisi ad te. Non mianus placui Romae hoc tempore Mentulus, quam olim bene dentatus et de Summo Pont. de Flaminmus Plerisque mire gratus e frequens apud Flami es C nviva, non tamen coeni peta. izd proin voeatus, invitatus, ct cingitatus: ut etiam non ullos citanderim , quos non adierim: tibi volo haec esse nota, di quia scio te libera. ter mei animi a- indui, & ut exemplo meo ad virtutem , ficari facundiam , quam iam amplexus es, exciteris. Sed haec coram ahrevi, ut spem uberius . Legi suavissimas literas tuas Sad laeto , qui tunc aderat cum mihi redditae sunt. Laudavit vir ille gravis imus , α de te non parvam spem animo concepit e Legi triduo post Μarcelli Columnae, eui ob laetitiam de Camillo Filio lac mas elicuisti. Peruge ut coepisti . Ego postquam allocutus sum Pontificem Μa X. Leonem, paucis interiectis dictui duos dentes superiores Romae facundiae, ac suadae medullae consecravi. Factus sum macilentior, quia vigilantior , & vegetior . Tandem insenui, sed non refrixi. Et ex benignitate summi Dueis Prosperi Columnii omnia gratis absolvi et cui quantum debiturus sim, tu ipse cogita. omnes amicos ex me salutabis , Scipionem praesertim meum , virum non modo in re literaria , sed aliarum rerum prudentia insignem e quem dixeris omnino Fortunatum ea sorte, qua nunc utitur . Hin enim Literati non spernendi stut natim panem mendicant. Ex his minus infelices tantummodo ad coenacula admittuntur. Vale, & me amisis omnibus commenda . Romae quam to idus Decembris M. λ XVIII.

P. G. TRANQUILLO SUO.

EPISTOLA XVI.

Curat ad se mittendas suas commentationes, unaque hymnum.

FEceris mihi gratissimum , si miseris ad me commentationes illas

meas in somnium Scipionis, quibus hoc tempore indigeor tibi enim omnia non hae solae ex rebus meis servantur. Si vero illas tanti facis, ut te aliquando vel iuvent, vel oblectent, redibunt ad loquando voles , jure postliminii. Expecto abs te de Barbaro hymnum, sed non barbarum: novi enim in te vim Religionis tantam esse , ut tu Divi hominis sanctitate, non genere movearis. Vale. P. G.

344쪽

as PETRI GRAVINAE P. G. PROSPERO SUARDO PUERO VIRTUTIBUS ORNA .

EPISTOLA XVII.

Ejus Parentis dono gratum , Urbis satietate captum se praestat, illum est aditurus. E Geris meo nomine gratias parenti tuo viro optimo, quod mecum

sui ruris opes communicete is est enim, qui non verbis , sed rebus amicitias contineat: me vero vobis rusticantibus, hujus licet amoenissimae urbis mira jam coepit satietas e nam di euntem ad templumis occurrentia plaustra remorantur, ultro , citroque meantium , pc

di tum , di equitum turba offendit, immodicae Civium voces obtundunt. Vobis contra arrident omnia, viridantis soli iucunda fragrantia, avicularum modulationes , arborum aura se dentium , non ingrata stlitudo de quod ad voluptatem quoque attinet, astutae vulpis Occursus tuae cohorti insidiantis. Ad vos igitur festino. Parabis mihi perendinum prandium, quale tuus Cicero exoptabat. Nosti me jam tuum veterem Contubernalem non edacem, sed paucioris potius cibi quam somni . Va Ie .

EPISTOLA XVIII

Joannotti Mortem muntiat , studetque ad Urbem illum reducere . GA et Petra Ioannotti collegae tui Fratrer, & Benigni Iuvenis oris natim mi pater intra septem dies dolore stomachi extinctus est ,

non sine moerore totius viciniae . Fragi Iitatem nostram & cognoscere,& conqueri, quotidianum iam est. Si natura nobis displicet, conemur, atque id unum cogitemus, Deo non desplicere. Interim te Ipsum cum illis pueris quantum potes servato e quod si voIuntas vos in Urbem non reduxerit , certe aestus, & solitudo remiserit. Vanos olim homines ut nosti intra una moenia convivere vis naturae compulit , & rerum varietas, atque hominum multitudo continuit.&societas insita copulavit. Denique nemo est praeter illum Horatianum

murem, qui non cupiat ex rustico Urbanus fieri . Vale. P. G. Diuiti reo by

345쪽

EPISTOLAE. P. G. PROSPERO COLUMNAE.

EPISTOLA XIX.

3. Maritimae tempestatis in Ponhormitano Portu excitatae. Accipitrisque aucupatorii est historia.

O Uuinquagesimum ni fallor ab hinc annum Prosper Columna

Ptinceps laudatissime, eum ad octavum idus Decembreis medius saggittarius occideret, horrida quaedam prodigiosaque maris tempestas ingruentibus ventis septentrionario, dc Aquilone, veluti quodam eon jurato impetu in Panhormitanum Siciliae Portum, qui boream aspicit, supraque credi potest infestissime desaevit. Nam cum ibi forteir:ginta naves starent ad anchoras, quae propter varias rerum importa tiones h diversis regionibus illuc appularent, ut navigantibus uso ve nite solet, & intra eumdem portum uno tempore continerentur, unde

triginta ex illis repentina furentium ventorum vi de praehensae , nihil alioqui proficiente hominum audacia, atque industria miserabile visu ad unam omnes, quodque magis foedum fuit, ac lacrymabile , inportu naufragium fecere. Intumuit minaciter mare , veluti obicibus ruptis tranS inundaturum. Volvebantur super portus hostia , e molem non undae tantum decumanae , sed nigricantium fluctuum montes et qui adeo densi frequentesque continuabantur , ut miseris nautis nec circumspiciendi, nec succurrendi ulla mora, facultasque daretur: Immur murantium ventorum impetus , stridorque rudentum , excitatusque essi illisis ad terram fluctibus veluti quidam nimbus visum, auditum, v cem , ac respirandi fere necessitatem adimebant. Res per nutus agebatur , sed quid in ranta naturae violentia, tantoque motu proficeres Siquidem nunc prora ad Coelum , nunc puppis erisebatur: tantaque fluctuantes naves agitatio vexabat, ut attonitis nautis nec pedibus eonsistere , nec praesenti periculo subvenire permitteretur. Tota Civitas ad portum effusa pro moenibus stupefacta trepidabat, non nisi fremitus saevientis maris, ventorumque vehemens cum diro murmure sibilatio , & clamores ejulantium exaudiebantur. Supplices nautae e navibus protensis dextris auxilium implorabant: oppidani tantummodo miserebantur. Neque enim ullus erat relictus opitulandi modus : si qui enim aliquid attentabant magnitudine fluctuum statim obruebantur: vivebat tamen spes aliqua , donec ad anchoras stari potuit. Sed postea. quam omnem earum tenacitatem fera tempestas abrupit, soluta navigia , atque inter se collisa , subito impetu Urbis moenibus impactam propriam navium faciem , figuramque perdiderunt: ut nihil aliud nis disjectam materiam , & nunc fluitare, nunc absorberi merces magnitudine fluctuum cerneres: plurimaque hinc inde miserorum nautarum cadavera inter tabulas, & antennas , aplustraque compluria , ex imis vadis eruta scopulis illidi. Sed audi, quaeso Princeps optime, eTtalita tempestatis saevitia erga unam tamen servatam fortunae beneficium . Remansierat forte ad anchoram , quam dicunt sacra quinque

346쪽

o PETRI GRAVINAE

remis quaedam Gallica adhuc incolumis praetiosissima onusta meree , tantaeque estimationis, ut vehere secum divitias ut a junt Croesi diceretur . Iam ex nimia continentique agitatione funis nauticus anchorae in oculo quem dicunt prorae ignem excitare, geminatumque periculum , & incendii , dc naufragii impendere: nautae nunc ignem extin ere , nunc ad oppidanos se convertere, nutibusque alterum fuisnem peterer quo si caruissent, nihil habuissent certius, quam perire . Nisi Iubito praetoris Panhormitani, qui in moenibus praesidebat singularis providentia praesentissimo remedio subvenisset. Nam cum omnia circumspiceret, animadvertit accipetrem aucupatorium, quem falconem vocant, ligatum in puppi, dc alis vi ventorum patulis , &tintinnabulis ad pedes resonantibus constrepere. Statim vir impiger arrepto consilio jussit pinnatum lorum afferri r quo saepe circumacto hujusmodi volucres in auras emissae ab aucupe revocantur , i calliis ciuntur ad cibum e quo allato, de de more , terque, quaterque circumducto , nautae , qui oppidanos observabant, visio signo , intellectaque industria volucrem solverunt . Illico famelicus Falco parum enim distabat a moenibus quinqueremis ad mutos Urbis advolat aligarunt statim jussu Praetoris , paratum , extentumque funiculum ad Falconis pendentes e pedibus ligulas . Innuunt oppidani expectantibus nautis, ut dato signo volucrem revocent: quo viso erat enim mortia ger Falco ) sine mora , vel invitis, ac repugnantibus ventis in puppim ,

unde venerat, revolavit, secumque oblongum funiculum attulit: quo nautae sensim tracto colligatum quoque funicuIo funem crassiorem subtraxerunt , atque ita ex alteio prorae oculo jacta anchora reddidit quinqueremem , adversus tempestatem firmiorem , confirmatisque jam animis alacres curare coeperunt omnia . Eoque brevi deventum

est , ut & maris ira deserbuerit, & Falconi dato cibo gratia relata sti Visa mihi fuit res omnino non indigna tuis auribus Ductor maxime , ex qua , & fortunae indulgentia , & elegans quaedam viri prudentia colligitur: ut si forte , cum consueveris in campis subitum saepe consilium capere, ad hanc similitudinem te fortuna perduxerit, hac admonitus multo maiora, & illustriora praestandi occasionem arripias. Valeex Neapoli octavo Idus Decembris MDXX.

EPISTOLA XX.

Sui est itineris descriptio. Totum iter mihi oppidatim peragranti jucundissimum fuit, praesertim ex Argentio ad montem Herculis proficiscenti: substiti enim aliquantisper intra furcula Caudinas, militarem dolum Samniatici Ducis, & Romani Exercitus fortunam mecum cogitare , ex locinatura persuasus . Sed ubi, quo destinaveram perveni, mirifica novaei arcis structura ita animum , oculosque in se convertit, ut jam furcas

347쪽

oblitus sum hoc Marchionis Carrasii recens opus mihi considerandum

putaverim, non tantum nostri temporiS monimentum , ut reor, omni ex parte conspicuum , sed cum quovis ex veteribus conserenis

dum . Assurgit Arx illa in vertice montis alioqui natura munitissimi, quadrata serma, marmore undique Tyburtino structa, subjacenti, ac pendenti oppido imminens , tot , talibusque propugnaculis tuta, atque distinia, ut nulla tormenta bellica, quamvis horrentia, non inania , ae nihil nocitura amrmes. Tertio die in Altam villam dirigens iter, quia mihi per quaedam suspecta loca eundem praedixerant, dati sunt septem stipatores armata, Samnites non ignobiles et inter quosi ita enim obtigit ) ille inventus est , qui sua manu Ianomorum latro num Principem in Vallona intra cubicuIum latitantem apprehenderat. Quem vidimus postea Neapoli Carnificis manu Ianiari. Videbat agitur mihi iam factus Tribunus militum, aliamque permnam agere . Sic eques inter pedites quadrato agmine Procedens, in diveristio quod est juxta vetustum pontem in via Appia Prope Tofariam oppidum iussi milites cibo, potuque refici, ut si pugnandum essent, larent alacriores sine pugna , res acta est. Militibus dimissis , ab Altae villae Regulo perhumaniter exceptus post coenam de Trajano Principe virci optimo, novaeque ejus λrtunae incremento , de ejus liberis, de te, de Duce Prospero Columnio multa . Postridie hora diei quarta Beneia

venti pransus sum. Ante tamen totum oppidum lustravi, miseratus seriem urbis, quae quondam Romanos neglexerat, & aliquando vicerat , vacua jam facta , dc semiruta seditionibus , Iuctuosa laetymaa externas moveret. Accessi ad Triumphalem arcum , dignum omnino

maximo , dc Drtissimo illo Prineipe , de hoc ipso, cujus exemplum ad vos mittimus, elogio insignitum: quod quia visum est elegantissimum, ditisentςr e X scriptum, di repraesentatum boni consulite .

IN. CAESARI DIVI NERVAE FILIO, NERVAE TRAIANO

TIMO AUG. GERMANICO DACICO PONTIF. MAM

TRIB. POTEST. XVIII. IMP. VII. COS. VL PR FORTIS.

sIMO PRINCIPI SENATUS . P. Q. R.

Avvulsus tandem ab hujus modi conspieuo monimento , quo distine-har , ad fratrem tuum propero , de qua me ducebat dirigo fressum ad secundum lapidem misieranda Valentini pontis facies me festinantem remoratur, & conversus ad nonnullos , qui ibi mecum substiterant, en inquam humani labores quo recidunt et omnia longinqua dies abrumpit , & conterit . Omnem tamen mihi tristitiam visum Padulum tuum ex animo excussit. Dii boni quod oppidum, quam nobile, quam sublime , quam amoenum , hinc totum licet aestimare samnium . Αccurrit Frater tuus patricius insignis , dc advenientem medium ampIectitur, gratulatur statim sibi, quod me hospitem habeat, at non hospitem r quid enim dissimulavero singularem Patricii optimi humanitatem p Sed tertium quendam Fratrem secum habere praedicat , effusum in gaudium ita me excepit, ut omnia mihi amoris argumenta praestiterit. Non capit epistola, quae coram dicturus sum . Hoc velim scias,

F nihil

348쪽

42 P ET RI GRAVINAE

nihil Fratri tuo deesse ad vitae commoditatem, dignitatemque: non passus est unam me tantum noctem apud se commorari, meque etiam hodie detinuit. Ο quae in reditum meum reservo,ut te ipsum,& istum coetum nobilissimum oblectem . Cras Bovianum ad pulchros Samui tes festino. Vos interim generosae animae felices vivete, sed vestri Gra-vinae non immemores . Bene valete . Ex Padulo Carboniano Cal. octobris M.D. XXI.

AD AUGUSTINUM NIPHUM PHILOSOPHO .

m libro sibu destinato, suisque laudibus gratias rependit. OUis est adeo quaeso αὶ sui oblitus, atque a communi sensu ali

nus , qui abs te non cupiat diligi, & exornari, quique non a deae seriptis illustrati tuis Hoc est si immortalem fieri, & posteritati perpetuo commendari 3 Legi igitur mira cum v Iuptate praefationem libelli tui, quem mihi destinandum constituisti, brevem i, elegantem , circumspectam , cuiuS quidem una tantum cIausilla licet exigua in qua mihi doctrinam, ac eloquentiam tribuis, tantum mihi v itae praemium affert, ut iam nulla,vel Indica gemma futura sit apud me praetiosior . Quid enim potest homini cumulatius adseribi, quam prudentia cum eloquentia conjuncta Quod utinam iudieii potius tui esset, quam amoris testimonium. Una tamen ratione conabor tantum beneficium rependere, & erga te gratum animum praestare , ut intelligat praetens Aetas me non inglorium tui huccinatorem,quem etiam non fit repudiatur aposteritas. Vale , dc propera Vir magne , ut immortali tuo munere tui citius frui posti m . XXII. Februarii Μ.D. ILNeapoli.

AD SALICETUM.

EPISTOLA XXII.

Hrumnosi hominis est consolatoria. Si, quae istic nuper acta sunt, fato tribuenda existimas, nihil est quod doleas e sin hominum perversitati , habes quod ineuses. Non morabor in parte hae, ne maledicendo, communem augeam do lorem , dc nihil pro fietam. Tu modo quantum in te est, vitam exten de r nam aut videbis sertasse haec aliquando corrigi, aut authores doloria aostri infelicius angi. Vale.

P. G.

349쪽

EPISTOLA XXIII.

De spe agit , ac tempore una conveniendi. MI Frater salve . Sperabam hoc anno te ipsum revisere r libenter enim soleo per aliquod anni tempus vagari, & quasi a rerum natura commeatum petere abeundi. Sed interpellarunt me multa- , quae inopinata supervenere r ut ex hoc adolescente mihi quam carisismo Levi sio Graciano cognosces . Nosti praeterea tu quoque senex,& aequalis meus, di philosophiae non imperitus humanarum rerum arietatem, & inconstantiam et nihil enim certi possumus in Crastinum polliceri. Non despero tamen hinc ad annum nos una conventurOS, nisi Spes fefellerit. Tunc quam multa inter nos, non paucis , quod si aliter quod absit ) ceciderit, aut vivi hic parebimus tempori, aut mortui sempiterno s ecurissimi aevo,sorte omnino meliori perfruemur.

Vale , & te ipsum quantum potes ab iitis frigoribus plusquam scythiis cis tuere. XIII. Cal. Octobris Μ.D. II. Neapoli. P. G. PETRO EX TAEN TARDo.

EPISTOLA XXIV

Contendit ut Tranquilli Fratri mitem conciliet. T generis, tuaeque fortunae dignitas, de ingenii mansuetudo

cum singulari eruditioni conjuncta nobis tui observantissimis omnem benignitatem pollicentur . Neque inter eos adnumerari potes, aut debes , qui summum jus , summam injuriam constituant et adcoque de rigida illa severitate multum demere consuesti, ut omnia ad aequitatem quandam & clementiae modum perducas . Excusat Fratrem Tranquilli nostri juvenilis aetas , cujus impetum cohibere dissi. cillimum est. Mitto multa alia, quae in ejus defentionem adduci possunte neque enim abs te modo juris rationem poscimus , sed juris remissionem petimus, & gratiam tuam imploramus e non indigni foristasse etiam te judice, qui abs te impunitatem iuveni impetremus: quod si non exoramus, nihilo plus egeris, quam in perpetuum pronunciare, nos tamquam profanos , dc immeritos a musis , Sc a gratiis longius ejiciendos esse . Vale .

350쪽

PETRI GR A VINAE

P. G. AD

EPISTOLA XXV.

Se literarum infrequentissimum excusat , tardini eonditionem enarrat Carmina Amici commendat. Non seripsi ad te hactenus, nunc Belgas, nunc Britannos , nune Hispanos, navigato etiam Oceano peragrantem , ne tibi Meuis satissimo , & apud Caesarem seria tractanti meis nugis obstreperem . os hic pauperes quidem, sed vivimus otiosi, securi, nes ligentea etiam multa , quae ad vitae ornamentum , di commodum facerent. Vos viri Usisset aliud attente, & laboriose curatis: ut sive propositum, sive necessitas urgeat, nil aliud videamini nisi labores , & terrae , &maris appetere . Itaque cum inter nos vitae sit dissimilitudo , minus mirum eis, si non frequentes ad vos litteras damus. Sed omissis jocis

scias Suardinum, virum quem nosti amantissimum tui, &quem in dies experiris amantiorem, cum tota familia Ut nunc est fortunatam,& honestam vitam duce e . Tua elegantissima carmina in manibus, di in ore quotidie versantur . Nec tamen existimamus nostrum Caela. rem auctiorem esse factum , quod tanto imperio penE Antichthonas, vel Antipodas adjecerit , quam quod te suarum sortitus sit rerum tam egregium praeconem, & bucciuatorem. Vale .

EPISTOLA XXVI.

Rogat ut adolescenti Valerio Graece stiendi cupido contubernalem Magistrum reddat alacriorem , Purgatque se rur literas dantem .

UAlerium Trajanum, posteaquam mihi notus est, de inspectus,

toto pectore amplexatus sum, utorque eo valde familiariter: eii enim juvenis acri ingenio praeditus, multa lectione exercituS, memoria singulari , & ad omnem elegantiam paratus: qui VegetuS, atquζhilaris non invita Minerva praeste plerumque quod animo conciPi . Proinde non possum non summopere laudate mi Princeps iudicium tuum , qui hunc ex tibi subditis, quem in tuis intimis habeas , delegeris , mea quidem sententia tua omnino gratia , tuaque benevolentia non indignum . Utque hominem magis diligas, ardet incredibili amore graecarum litterarum , cupit enim quantum in ipso est promove re fines ingenii, sed ineidit in hunc Demetrium bonum quidem virum, natura ramen aliquanto tardiorem , quam praepropera fortasse Valerii cupiditas fagitet . Excitabis igitur tu bone Princeps blandioribus tuis litteris Graecum hominem , ut latino contubernali indulgentius inserviat, praesertim non minori foeliore mutuam operam repensuro. Et

SEARCH

MENU NAVIGATION