Des. Erasmi Roterod. De utraque verborum ac rerum copia lib. 2. Ad sermonem & stylum formandum utilissimi

발행: 1662년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 연설

191쪽

LIBER PRIMUS. Ie clarus. Homo domi nobilis, pro eo qui e claris prognatus est, frequenter est apud Ciceronem,& apud Sallust: Horno domi suae cum primis locuples atque honestus. Hominem veteris pro sapiae ac multarum imaginum, dixit Sallust. Cic. Philargus in amplissi. ma civitate amplissiimo loco natus. Livi. Adolescentes nec tenui loco orti. Plin. Foemina splendide nata. Obscurus. Livi. Homo loco obscuro, tenuique ortus fortuna. Humili loco, infimo loco natus. Homo novUS. Sallust. M . Tuli. repertitium appellat, quod obscuris esset majoribus. Vir equestri loco. Vir senatorii generis. Vicanum , pro ignobili dixit Cic. Horat. ignotos homines dixit, pro ignobilibus.

CAP. CLXXVI.

Violentia. VIX a manibus temperatum est. Res ad vim , &arma spectabant. A verbis ventum est ad verbera. Ri Xa in pugnam versa est. Ut geritur res. Ferro, non rationibus decertabatur. In manibus juserat. Ad saga properatum cst, De inens est apud Cic. Sagum enim vestis est militaris,quemadmodum toga pacis. Collo obtorto reduxit hominem.

V Ulgo fertur. Diu fuit populi fabula. Rumore

vulga. um cst. Conit. nS rumor Est. Fama passe sim jactatum est. In ore est omni populo. Erat in sermone res, dixit Cicer . pro eo quod est. Rumor erat. Vox erat una totius provinciae. In ore & sermone omnium. M. I ullius. Male audire dicuntur,

de quibus malus est rumor. Contra, bene, de quibuβ

C A P.

192쪽

MAjorum suorum vestigiis ingreditur. Vetus institutum revocavit. A prisca Rei p. consi etia-dine non recessit. Caesar. Agere ad praesic Tr Ptum .vetus exempIum est, sive veteris exempli res est, fallere amicum. More hominum fecit: sibi quam amico maluit Consulere. Novo more, pro nullo ma

jorum exemplo, frequens est apud Cic. Exemplum iubjicimus his ferme mostis per Ut,& veluti simile gaudet simili, ut sus suer velut puer, puero.Quod ge nus, pro eo quod Graeci dicunt Γέρν; verbi causa, verba gratia, Exempli causa, apud M. Tuli. C A P. CLXXIX.

Internecionis.

FUnditus periit. Radicitus extinctus est. Cupiditas radicitus extrahenda est. Astirpe subversa est Resp. Amipe interiit, dixit Sallust. Pristinae disciplinae ne vestigium quidem ullum superest. Graeci πανολεθναν vocant. Exstirpari & funditus tolli, dixit M. T. de Fato. C A P. . CLXXX.

Atrocitatis

A Trox injuria. Indignum lacinus. Insandum,apud poe tas. Nefarium scel us. Gravis Contum eiatita: Non ferenda superbia. Intolerandam serociam, dixit M. Tuli. Contra Rull. Factum non una cruce dignum. Facinus culeo dignum. Nox a capitalis: Crimen inexpiabile. Piaculare facinus: CAP. CLXXXI. 'guris. δε D vivum exigere. Summo iure mecum agi mr. Rigide, severe, preci se, quod Graecidicunt iam μως, mecum agitis. Inique, duris conditionibus,aut Iegibus Me ς ilia agitur, etiamsi mecumagas

193쪽

LIBER P R. I M us, 119 agas obsignatis tabulis. Perstitis ne vos tanquam ex syngrapha agere cum populo Z dixit Μ. Tuli. pro L. Muraena. Ibidem dixit, austere & Stoice agere. Itidem, dici potest Scythice agere, qui agit in civilius.

CAP. CLXXXII. inseribendi, O Imputandi. Assignamus, asscribimus, attribuimus, frequenter in malam partem , nonnunquam in bonam. M. Tuli. ad Atti c. Si perturbatior est, tibi assignato. Idem in Bruto: Haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico assigna. Liv. Flens periit, ne unius amentiam civitati assignare r. M. Tuli. in Bruto . Peto a te , ut id non modo negligentiae meae, sed ne occupationi quidem tribuas. Idem . Omnes id Verri tunc artribuebant. Item, Ut aliis caussam calamitatis attribueret. Si quid mali acciderit. tuae socordiae imputato. Quod vivo, tuae Clementiae acceptum fero, sive acceptum refero: hoc est,debere me fateor. Scaevola in Pandectis: Creditores suae negligentiae expensum ferre debent. Hactenus in malam partem. Si quid feliciter evenit, non fortunae, sed Deo asscribendum est, assignandum est, tribuendum est, attribuendum est, acceptum ferre oportet, im putandum est. Haec in bonam partem. His finitima sunt, vendico, assero, arrogo: Totius negotii laudem

sibi vendicat, sibi arrogat, tibi asserit,sibi usurpat. Iliala priora sunt sumpta a codicillis rationum, in quibus notatur quid quis debeat, aut cui quid persolvendum sir. Haec posteriora ab actione juris , qua quis sibi jus personae aut rei defendit legibus. Item illa: Totum me ubi debeo: Quod spiro. & valeo, tui muneris est. Si quid habeo, id totum tuae munificentiae est. Si quid in me boni est, abs te venit, abs te profectum Est, abs te fluxit.

CAP. CLXXXII I.

GUlae deditus, voluptati addictus , hoc ab auctio ne conflatum est. Ventria mancipium: servit Ju

194쪽

x6o DE COPIA v E R e. cro. Horati Inservit honori. In hoc totus incumbit: Assidet literis: Assixus est poeticae, M. T. Et ad genus id quod quisque vestrum in dicendo probat et, adhaerescerent, hoc est, assigerent sese. Devotus, in bonam partem, dixit: Juvenalis.. Auod ni tibi dedituI esiem, ineυotis que cliens, uxor tua υireo maneret.

Terent. Animum ad scribendum appulit. Idem . Ut animum ad aliquod studium adjungant. Idem: ΑΔ-jecit animum ad virginem. Dedit se ad leges , dixit M. T. Me totum, meaque Omnia ubi dico, dedico,

consecroque. C A P. C L x X X I V. Facultaris.

I Exent. Tibi in manu est ne fiat: sallust. Verum

id frustra, an ob rem saciam, in manu vestra est, Quirites. Id in te sitiim est: Isthue non mea est facultatΓ.Virg. Non opis est nostrae. Nos pro nostris opibus extruimus moenia. Non est in potestate mea. In potestate. re in potestarem habere, dixit Sallust. Si in mea potestate esset. Filius nondum emancipatus, in patris est potestate. Penes te jus est vitae, ac necis. Non est meatum virium. Meis auspiaciis, meis copiis, meo Marte confectum est hoc negotium. Sallust. nove dixit: Quibus in otio, vel molliter, vel magnifice vivere copia erat. Idem dixit, in manibus. Ciceri pro mea parte adjuVi, pro mea parte virili, pro viribus,pro mea virili. Sallust. pro parte virili, absque pronomine: In hunc numerum conferri possunt & illa: Impetravit Commea

tum: facta est i Ili dicendi potestas. Sallust. Post ubi, fide publica dicere jussus. Idem, Si fides publica

data esset. Idem, Eumque interposita publica fide, Romam perduceret. Magnatibus quicquid libet,licet. Utinam per fortunas liceret, pro tuis in me beneficiis gratiam reponere. Utinam tam adesset tam

vultas; quam adest prompta voluntas tibi gratificati-

195쪽

CAP. c L T X X v. Iurandi.

PEx caput hoc juro. Sancte delerat. At sunt qui ni

hil vereantur conceptis verbis pejerare. In ve ba jurabas mea. Horat. Non ego perfidum dixisseCramentum , id est, non juravi mala fide . Sacramenta militaria. Non verear vel Jovem lapidem jurare. Sic me Deus bene amet. Sic mihi propitius sit Christus, ut ego te salvum cupio. M. Tuli. Sollicitat, Ita vivam, me tua, mi Tiro, valetudo. Idem : ne sim salvus, si aliter scribo, ac sentio. Idem : ne vivam, si scio. Idem: Moriar, si quisquam me tenet, praeter te. Idem: Male mihi sit, si unquam quicquam tam enitar. Horarius: Dissipeream, ni optimum erat. Abjuratus rapinas, dixit Virgil. Sallust. Fidem prodiderat, creditum abjuraverat. Terent. Jusjurandum dabitur. Apud Jure consultos defert jusjurandum, qui parti adversi cedit jurandi facultatem : Refert, qui oblatam transfert in offerentem. Huic citius - credam injurato, quam tibi jurato,

P Raetor dictatius jurandum. Facile ero facundus

si tu dicenda di flaveris. Plaut. praei verbis quod vis, hoc est, praeconcipe verba, quibus me velis uti. Livi. Agedum pontifex, prari verba, quibus me pro legionibus devoveam. Idem, id votum in haec verba pnceunte in Licinio pontifice maximo, con- ut nuncupa vit. Idem, pro prati re, dixit,praefari. Sunt qui M. Fabio pontifice maximo praefante carmen, devovi lle se cos pro patria. Q iritibusque Romanis tradant. M. Tuli. ut vobis Voce praeirent, id es , vo bis pnnscriberent, quid essetis pronunciaturi. Praescribere modum, privscribere finem. Caesar. Non ari ' altera una pia scriptum , sed ad suum arbitrium m- r pe rare

196쪽

Tempestive, O

opportune advenis. Fac adsis in tempore: Fac adsis tempori. Vigilet oportet, qui tempori

vult sua conficere negotia. In ipso articulo supervenit. M. Tuli. Satis erat diei, ut Puteolos ex- Currere possem, di ad tempus redire. Idem e Aderis autem ad tempus. Matura reditum. Fac curentur ista mature. Plaut. Per tempus hic venit miles: Idem: Non potuisti per tempus magis advenire.Fac adeas hominem in tempore. Tempestivis conviviis delectantur &Philosophi. Horatius: Tempestiva viro. Tempestivius ista clixeris a cama. Nihil suave,quod est intempestivum.Intempesta nox dicitur, media, quod non sit opportuna, ad aliquid agendum. Commodum supervenit Chremes. Incommode me revocavit senex. Suo quidque tempore agendum est. Horat. Pleraque differat,dc in praesens tempus omittat, id est, in suum, dc congruum tempus. Siquidem haec dictio Praesens, an omne tempus pertinet. Laudatus est ab Augusto Cato,auod praesentem Reipubl. statum noluerit immutari, hoc est, eum satum , qui erat vivo Catone. CAP. CL xxxv III. . snte Tempus: VIrg, Sed cadat ante diem. Praematura morte existinctus est. Ante tempus sapit. Persi. Et rerum prudentia velox. Ante pilos veniL- Praeproin pere duxit uxorem. Nondum matura nuptiiS , et Cata est. Livi. Abi hinc cum tuo praepropero amo re, Illud praecox ingeniorum senus non temere Pervenit ad frugem. Praecocia live praecoqua mala Pluris emuntur. Accelerata consilia, raro sunt feli- Cia. Festinata consilia, raro prospere Cadunt. Praeci pilata confitia vix unquam felicem exitum sortiuntur. Ovid. Et adhuc tua messis in herba es:

CAP.

197쪽

γοs tempsi . SEro sapiunt Phryges. Sera est nunc consultatio.

Sero est. mortuo adhibere medicinam. Nul Ia a tas ad discendum sera est. Sera est in fundo Pa fimonia. Advenit, & post tempus. Seram rosam, Pr serotina, dixit Horat. Se rotini fructus sunt, qui post tempus solitum proveniant. Post festum, ut ajunt,ad-Venitis. 'C A P. C x G. celeritatis

Mox te revisam. Brevi te revisam: Propediem

te revisam. Primo quoque tempore Con niam hominem. Puncto temporis fortuna veria est. Momento temporis Corruunt omnia. Virg. Extemplo i 1iea solυuntvrfrigore membra.

Sallust. De improviso. Uirgilc Ante exspectatum. Dicto citius tumida aequora placat. Simul cum dicto manus affert homini. Actutum se domum contulerunt. Haec locutus, e vestigio se domum recepit. Protinus, illico, Continuo, statim. In ipso statim vitae limine extinctus est. Confestim se in pedes conjecite Simul atque haec dixerat, repente abiit. Simul ut accepit nummos, aufugit. Martiat. Vix dum diistum erat . illa dedit, quam maturissime, sive maturrime, pro quam primum, quam o cyssime dixit Sallust. Tacitus: Incisis venis mortem approperat, id est, accelerat. NeC mora, manum injicit homini. Omnium opinione celerius rediisti: Omnium exspectationem celeritate vicisti. Huc fac quamprimum recurras. Volasse dices. Ubi me his negotiis extricaro, nihil cunctatus ad vos advolabo.

Ad hanc formam redigi pomunt Anticipandi

verba, quorum aliquot alibi recens uimus. Praeventiare, antevertere, praevertere, sive praeverti. Terent.

Hrc dies illi antecessit. Occupare. Horat. Cumastectaretur nunquid vis, occupo. idem: Fortiter Oc Cupa

198쪽

164 DE. Co P A PER B. cupa portum Αntevenire. Sallust. Sed ea omni tu xu antecapere, id est, praeveniebat famem. α isti Idem: Ac priusquam legiones scriberentur , multa antecapere quae in bello usui forent. Idem : Consul optimum lactu ratus, noctem quae instabat, antecapere. Maturandi Verbum, frequenter habet celeritatis significationem. Virg. Maturare fusam. Sanust.Nisi maturasset pro Curia lignum sociis dare. Terent. At Mature, Maturitas, di Maturus non itidem usurpanisu C A P. c x C I.

Sparium loci exiguum. PLaut. Si ex isto loco digitum transversum , aut

unpem latum excesseris. Pedem ubi ponat, non

habet. Palmum non habet. Pollicem lauam agri non habet. Cave digitum latum ab hoc discesseris Ioco. Pedem latum nunquam a tuis praescriptis di. grediar. Culmum latum nunquam recedat ab Epicuro. Pilum latum non recedit a pristinis moribus..

x C. A P. . QxCII. Spatium magnum Loci, aut Temporis.

PLaut Longe usque a campis ultimis. Cicer.ULqus a mari supero Romam proh cisci. Terenr. Ex AEthiopia est usque haec. Usque a pedibus

ad summum capillum. Plaut. Usque ex unguic Elis. Quod augures omnes usque a Romulo decreverent. Sallust. Omnia,qua visus erat,constrata telis,armis, cadaveribus: qua visus erat dixit, pro eo quod erat. quam procul undique patebat prospectus. Virg.UDque a proaui3 vetus ordinis aetas. 4

Etuo ne quod vis non liceat per patrem Timeo, 6 ne mihi succenseat. Nullus metus est , ne tibi quis.

199쪽

LIBER PRIMUS.

quisquam det verba. Nihil periculi est, me regno

Excutiaris. Ter. Metuo ut substet hosipes, , d est, ne nos substet. Idem: Firmae vereor ut hae sint nuptiae. Horat. O puer ut sis vitalis metuo. M. Tuli. Omnes labores te exCipere video, timeo ut susti ne as. Idem: Accepi a te literas, quibus vereri videris , ut epistolas illas acceperim: Sollicitus sum, ut tantum laborum possis sustinere. C A P. c XC I U. ptitudinis, O contra.

EL pquq ntiae caput est, apte dicere. Neque enim

diserte dicitur quod inepte dicitur. Nil ad eam rem dici potuit accommodarius. Delige uxorem tui S accommodam moribus. Splendide dixit magis, quam apposite. Nihil afferri poterat appositius. Elegans jocus, sed parum in loco dictus. Tua institutio non quadrat ad hujus ingenium. Mulieri mulier magis convenit, magis Congruit. Hic militiae natus est. Hic an hujus mores factus, scalptusque est. Magnifica loqueris, sed nihil ad Bacchum , ut

aJunt, sed α προσλμυσα, sed επ . i. e. nihil ad Saechum pertinentia, nihil ad verium. Illa farCina non sedet humeris tuis. Haec inter se non Cohaerent. Isthuc ingeniose inter 1eruisti verius , quam Concinne. Non sibi constat tua oratio. Non consonat vita doctrinae. Non concordant facta cum dictis. Multa

dixit extra causam, nihil ad rem pertinentia. Quid Cani cum balneot Istuc praeclare quidem dictum, lecta lieno loco. Alieno tempore senaentem faciS, Terent. Alieniore aetate post faceret tamen. Ne bovi clitellas. Feli crocoton addidisti. In lente unguentum. Non facit ad luctum cithara. C A P. c X C V. Mογiendi.

fortem obiici Vita defunctus est. Vixit. In vivis esse desiit. Excessit e vivis. Excessit, absolute ut deces-

200쪽

decessit. Satius est millies mortem oppetere, quam turpitudinem admittere. Cic. Mihi ipsit fuit mors a quo animo oppetenda. Obiit supremum vitae diem.

Diem obiit. Cic. Obiit. Vitam morte commutavit. Concessit in fata,Concessit vita, frequens apud Ta Cit. Mortalitatem explevit, apud eundem. Item: SUPTQ-mum diem explevit. Animam reddidit. Spiritum finiebat. Spirare desiit. Liv. dc Cicer. Essiavit animam. Cic. Cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim. Exspiravit. Cic. Hntequam ex hac Vita migro, emistro, demigro: Idem , ex D ede vita. Terent. E medio excessit. Emori malim. Evita discessit inedia. Tacit. Mortem occubuit. Et occubuit. absolute Suet. dixit. Voluntariam occubuIt

nec Cm. Viro. Seu Certa: cumbere morti. Vivis exemptus est. Inter vivos agerC desit r. ingere an,

mam dicitur, qui jam moritur. Deo naturaeque Concessit. Sallust. Ubi anima naturae cessit, dempti S Obtrectatoribus,ipsa se virtus magis magisque extoII in Idem: Pater,uti necesse erat naturae concessit. Vitae peregit sabulam. Letho datus est, Luce orbatus e 1ir

Uita orbatus est: Lumine cassuS, Poeticum. MortuuS,

absolute dicitur. De mortuus , qui morte sua locum aut munus reliquit vacuum: in quod qui 1ubstituitur, in demortui locum succedere dicitur. Excessus, pro morte apud idoneos auctores invenitur. Item exitus , frequens apud Tacit. Exitu demum Neronis, positis odiis in medium consulete. Idem: Laudatis

antiquorum mortibus pares exitus. Quanquana exire h vita fere dicuntur, qui spontaneam ob eunt mortem e re exitu S eorum , qui 1 ponte decedunt e vita. Quod peculiare est etiam oppetere mortem. Finem, pro excellu, dixit I acitus, Comperto fine Augusti. C A P. cx cu IrMretiisponiarnea.

Cicer. ε vita tanquam e theatro exeamus: Impaa

deas maloru mortem sibi coniavit, necem sibi '

SEARCH

MENU NAVIGATION