Salmonii Macrini Iuliodunen. ... hymnorum libri sex, ad Io. Bellaium, S.R.E. cardinalem ampliss

발행: 1537년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Apud ni ut quoties tuum patronum Nostri mentio fiet ulla saltem Notum olim tibi me fuisse dicas, Absentἔmque aliqua iuves opella. Voti hare summa mei est diserte Claudi, Nec quicquam amplius exigo Vel opto, Hoc sat ossicio supErque scelix,

Hoc candorόque testimonioque.

Ad Io. Bellatum S. R. s. Cardinalem

Salve Pontificum decus immortale piorum, Tutela praesens vatibus: Ambitio quem non ad honorum culmina tanta, Sed sola vinus extulit. Quippe ubi non nimium naris Franciscus obesae, Cui regna parent Gallica, Doctrinam raris coniunctam moribus in te Cum singulari industria,Seria per grauium vidit molimina rerum, Creper inque casuum aleam, Huc dum temporibus dubiis orator & illuc Frequens ab ipso mitteris - a : Eloquio vi dulci flectas fera pectora Regum in Irisque perduellium: Has non in tenebris est passus inertibus artes segni & iacere puluere: Panicipem sed enim augusto dedit esse Senatu Secretioris consilii. Idem Pontificem statuit te principis urbis, Quam varus intrat Sequana. Nec quem Romulea tegeret tibi tempora Paulus Prius quieuit, purpura. Qui quanuis honor est regum prope culminabus par, Tuis tamen virtutibus

Pendere si trutina iuuet haud indebitus aequa,

122쪽

tis . S A L M.,Μ A e R. hoe abunde nomine Caetera si desint quae conspicienda refulgent In te erudite Pontifex ornamenta animi quὀd ad haec fastigia vectus,

Vique hac opuiri circunfluens, Non tamen Vt multi tenues contemnis amicos Fasta impotente turgidus. In quorum numero nisi sim,vir maxime,fallit Concepta mentem spes meam.

Contigit ambobus discumbere saepius uni, Una iocari saepius, Es me quinetiam tecto dignatus eodem, Quae tua erat hospitalitas. Atqui Pythagorae nota communia lege Si sint amicis omnia, Ex hoe fac aliquis tam diuite flumine riuus Macrinum adusque defluat. Tum quae nota tibi d teneris mea Pegasis annis Patrocinanti seruiat. Dulce puto fuerit vates doctissime vatum Musa cani domestica: Nee benefacta sint ventum abolerier aevo, Dotes & animi heroicas.

De Ioue& Danae

Formosam Danaen sollicitus pater In turri Acrisius clauserat aenea, 'Tutam aduersus amantum Sic fraudes satis autumans. Sed fata indoluit tristia virginis Inclusae miserans Iuppiter,illius Mox effectus amator, Et quassans caput haec ait, Ergo arcere potes Caelicolis tuam

Natam ct terrigenis o vaser Acrisi at

123쪽

NI si non imbribus arces, Fiam imber,potiisque ea.

Ad Gelonidem.

Princeps I uliadum iuuencularum Mansuetudine, stitate,sorma: Verna floridior Geloni caltha, Molli mollior anseris medulla, Cui cedat favus Atticus liquorque Is quem Trinacriae tulere cannae,

Et si dulce magis quid esse possit.

Cur non θ mea nunc susurro tecum Secreto laris angulo paterni, Cur non turgidulae insero mamillae Furtiusmque manum ,deosculorque Tinctas Sidonio rubore malas, Rixoso & tua dente colla signor Cur non quod Cypris, occupo suadetrHaec nunc si facerem, arus essem: Sed fortuna meis iniqua votis iHas ad, moestum animi,retrusit oras Extremi Oceani atque Galliarum, Vnus ne fierem beatiorum.

De Agathocle Rege Syracusano.

Prognatum figulo patre Agathoclea, Cui subiecta fuit Trinacris insula, Et qui fulmineo belliger impetu Vrbes tot sibi subdidit: Contusae assiduis cladibus Aphriear Cum pacem & patribus Sidoniis daret Quos certamine bis vicerat impigro, Leges poneret & suas: Essem si assidue Geloni tecum.

Ipsum inquam perhibent Regem Agathoclea

124쪽

Praecepisse prius sacra nefaria Saturni, atque ferum ritum abolerier Mactandi pueros focis, Qtarii certi ulla foret mentio foederis Cum gente horribili prorsus & impia, Sparsis quἁque deos sanguine liberum

Placaret patrios rogis. Protendens geminas falcifer aeneus, Oblatos pueros quae caperent, manus τMagna mole stetit lapsu uti lubrico

In tumum ruerent chaos.

Nam panda horrificans sub statua specus Immensis patuit saeuus hiatibus, Quis delapsa pyris corpora flammeis

Ardebant pereuntium. At ne terrificis in cruciatibus Audiretur atrox Vociferatio, Et stridor vehemens exitialibus Ardentum misere rogis: Matres atque viri propter aheneam Saturni statuam & flammiuomum chaos Ducebant choreas, cantica ouatibus Fundentes noua barbaris. Hos cultus tragicos, hanc truculentiain Quanuis sanguineus c. aetera & impotens,

Non pssavi domitor Sicaniae uberis Icto foedere sustulit. Proin cum militiae laudibus inclytus ' Hostes saepe suos Marte ceciderit, Obscuraeque notam victor originis Pugnaci eluerit manu: Non ullo ille tamen nomine iustius Α Μusis canitur facta vehentibus Praeclara edomitae quilin Libyae impia udd subuerterit Orgia,

125쪽

sie vinci utilius Sidoniis fuit Quilm vicisse,Ducis quando Agathoclei

Tunc effectum opera ne sua diriter Deinceps pignora caederent.

Psalmi C X X V I I paraphrasis.

Omnes qui Dominum timent beata, Et quicunque Vias sequuntur eius. elix si manuum labore vivas, Nam te prosperitas fouebit usque. . cundae tua vitis instar uxor, Quae cingit grauidis domum racemis Huc errore vago fluens & illuc. Nensae in circuitu nouas olivas, AEquabit tua florulenta proles. Sie 3 qui Dominum timent Mentur, Terrae fertilis & fruantur auctu, Cunctis innocui diebus arui. Natorum videant senes propagem Canis tempora defluis glabelli, Et pacem populo bonam fideli. Patri gloria sit Deoque CHRISTO, Necnon Spiritui perennis almo, Quos tres credimus,& fatemur unum.

Ad Claudium Vidum Lauallum iuuenem illustrissimum.

Siqua syncerat benefacta menti Par inhaerere est meminisse semper Quae recordantem deceat,nec unquam Tradere ventis: Illa sunt quae tu modo contulisti In tuum vatem, celeber Lauste

126쪽

sALM. MAc R. HYMN. LIB. Irr. Moribus,censu,genere,artiumque Dote bonarum. Proinde dum frendens aper alta montis, rutas pisces & aquas amabunt, Sina voluntatis memor ipse gratae,&Muneris huius. Dexter aspiret modo Apollo coeptis, Musa te indictum mea non relinquet, Quod quidem solum valeam patrono. Reddere tanto. Tecum erit iunctus Lateranus,antra

Sancta Nympharum duce quo subita, omni & insignem tibi texuisti ex

Flore corollam.

Tetrii libri 'morum finis.

127쪽

Salmonii Ma

Cubicularii Regii Hymnorum liber quartus. Ad Io. Bellatum S. R. E. Caes.

amplisi:

Imbellis haec si Iane Heliconias Clarare cantu possit idoneo, Heroa virtute eminenti, Indigenis patrisque charurm Laudes iuuentus Celtica iam tuas Nostris gregatim concineret modis, Nec nomen il Calpe sit vllum Maius odoriferos ad Indos. Formidolosum conscius at pudor

Viresque terrent non oneri pares, i

Ne fasce sub magno remissis Deficiens genibus labascam. Quicunque pigris certat Olympia Mannis, trementi Ipra regens manu, Delirat, AEgaeumque cymba Qui fragili secat aestuosum. Haec plectra blandis mollia lusibus, Laetisque amantum conueniunt locis, wqvina dicuntur, dapεsque,

Munia non grauiora rerum. l . Non victus armis Cantaber Italis, Flacco canuntur nec fera praelia:

128쪽

qr S A LM MAc R. sed saciles nuruum choreae. Sperni putares ne tamen d tuo Te vate vernis floribus interim Dum fructus autumno metatur Gratior haec tibi serta feci. Quae si libenter sumis & obuia Manu,ecce messes haud mora quin suas Cornu tibi Nymphae reserto Floricomo ex Helicone mittant.

Cantici Diuorum Ambrosii& Augustini paraphrasis.

Te Deum pleno celebramus ore, Voce te clara Dominum fatemur Τεque supremum veneratur omnis Terra parentem. Syderum flammis tibi pictus aether, AEtheris summi Genii volucres, Et potestates, Superumque densus Concinit ordo. Sancte Io rerum Pater atque Princeps, Sancte Io immensi dominator orbis, Sancte Io cuius replet alta caelum &Gloria terram. Te chorus praesignis Apostolorum, Te Prophetarum numerus Verendus, Τίque collaudant sagulis amicti Martyres albis. u que terrarum spatiosus orbis

labitu lato patet, recenti

ole ad occasum veneranda rite E clesia adorat. Te patrem natum pariterque & almum

spiritum ,quus par tribus est potestas,

129쪽

Par item virtus,& idem haud eodem

Nomine numen. Gloriae tu rex bone CHRIST E summi

Tu patris proles qui homines ab Orco Liberaturus gremium pudicae Virginis intras. Tu triumphatis Lemurum catervis, Mortis & durae feritate victa, Regna caelorum populo fideli Alta recludis. Tu sedes dexter solio parentis, Vnde nos spectas oculis benignis, i 'Et pia humanos miseraris 3 Rex

Mente labores. Crederis iudex operosa mundi Cum ruet flamma populante moles Esse venturus, sua cuique Vt aequus Praemia reddas. Ergo te propenso animo colentes C H R i s T E,ut ignoscas famulis precamur, Quos redemisti roseo profusi Sanguinis imbre. Fac tuos ciues numeremur inter, Quos serenati tenet aula caeli, Nectaris suceo liquidi fruentes Ambrosiaeque. Fae tuam plebem tibi enim supremus Tradidit regnum Pater omne saluam: Et cohaeredum bene dic cohorti

Et manu oblata rege semper illos, Nec sinas incedere calle Varo, NEM ciecorum scelerum per atras

Ire tenebras.

Per dies laudem tibi dictitamus

130쪽

Singulos.& te Veneramur almum,

telucanis humilόsque passim Psallimus hymnis.

Da citra noxam diem ut exigamus Hunc Pater, nostri miserere clemens, O Pater clemens miserere nostri,&Parce redemptis.

Nos tua unius bonitate fretos Luce perfundas veniens superna, Spes sitas in te bone cΗRisTE nullo Tempore falles.

'Ad Susannam filiam trimam

o solatiolum meum Susanna, Infestant quoties acerba mentem, Curarum & rapido inquietor aestu. Merce deliciar, merique amores, Matri non secus atque chara patri. Cuius garrulitas faceta, cuius Argutatio, lusiunculaeque, Et verniliter expedita lingua In salsas charites,iocos, lepores, Vel duros silices mouere, nedum Propensum in te animum queant tuorum. Mellita sed enim protervitate

Tum mulces avidas licenter aures,

Titillisque animos inaudientum, Confictis ubi iurgiis feriris,

Obiecta & regeris cauilla mordax. Nam tum percita bile contumaci, Commotiunque magis dicax ob iram, Q me non scommata funditas in illos,inaos voce increpitans refellis acri Et conuitiolis aculeatisε Sic nunquam tua sordeat crocota,

SEARCH

MENU NAVIGATION