Hieronymi Fabricij ab Aquapendente De visione voce auditu

발행: 1600년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

intuearis, & sanguinem, qui in eis continetur,cum eo,qui in aliis

venis cernitur, compares;certe omnem alium sanguinem, atrum,crassum ,& saeculentum ; hunc vero floridum, tenuem, ac rubedinc clara affectum, aspersiumq; iudicabis. Vnde igitur dices floridum hunc sanguinem in venas retinae influere, si in reliquis Choroidis venis quibuscum praedictae continuantur, niger,&crassus contineatur An forte opinaberis retinae venas tenuissimas , & pene inconspicuas es se, ut propter earum exiguitatem tantummodo purissimam, & tenuissimam sanguinis partem, venis Choroidis assumant λ At nos qui sanguinem per venas, non tanquam per lapideos canales ferri, sed a facultatibus partium trahi, & regi cum Galeno existimamus: alteruh duobus aut etiam utrumq; id efficere credimus; vel quia tantum flo G leniis. ridus sanguis in retinae venas a Crystallino, & vitreo attrahatur; vel quia etiam niger, & crassus in Choroidis venas ab ij sdem expellatur. Vtcunq; autem st; necessarium est, quod cu Crystallinuς,& vitreus albissima, purissimaq; corpora sint, sanguis autem ater, & crassiss-mus ; si sanguine nutriri debeant, hunc ipsum depurari tantum oportere, ut in nitidam horum corporum substantiam conuerti possit: dum vero depuratur, & crassitiem, nigritiem,& opacitatem deponit, inde

plurimum crassum excrementum resultare necesse est, atq; ut paucis complectar, quemadmodum cum sepiam comedimus,quae nigra admodum est I ventriculus tamen concoquendo, & alterando depurat,

S sepiam in album chylum vertit; dumq; ita concoquit, & depurat

duo segregari excrementa, alterum tenue, alterum crassum neces

est, & tenue quidem pituita est, quae alba exsistit,crassum verb, faecessunt, in quas niger sepiae color expressus est, unde qui sepiam deu rant, illis nigri laces excernuntur . sic & rustici,panem ex rubro milio Indico quod vulgo Ros sergo dicimus comedentes, rubras

taces emittunt: pari modo est necessarium Crystallino, & vitreo accidere , dum sanguinem in suam ipsorum substantiam commutant. haec enim cum alba sit, &diaphana, sanguis vero, qui conuerti l bet sit ater, & opacus: ideo si fieri albus debet, & diaphanus, ut mnem deponat nigritiem, & opacitatem necessarium est . Et cum

in omni alimenti mutatione duo excrementa resultent, crassum, &tenue, ideo absurdum sorte nullum erit opinari, crassum excrementum in Choroidem deponi, & transmitti, & atrum illum humorem esse, qui in superficie Choroidis, & vueae tunicae colligitur: tenue vero humorem aqueum exsistere. Atq; si hoc alterum Galeno credas, qui humorem aqueum Crystallini superfluitatem esse, Vt Vngues, & uolum e d. capillos asseruit; longe facilius primum mihi credere poteris, praeser- oculis. tim cusensus, & ratio huic rei astipulentur. Nam cum hic niger color 3 magis adstititius,& superpositus,quam institus, proprius, & congenitus sit, cum & digitos inficiat, & a tunica facile separetur cum ablui

tur, & in superficie sit aspersiis; ideb magis Choroidis excrementum

quam

102쪽

tum, inquam, illi sorte familiare, & amicum, ut vesiculae sellis, bilis est . Hoc verb triplici ratione in Choroidis, & vueae supersciem deponi , secerniq; opinandum est. Primum quia in Choroide crassus,& faeculetus sanguis relinquitur, dum floridus S purissimus qualis in

tunica retina conspicitur, qualitatis conuenientia, a Crystallino, & vitreo tantum trahitur. Deinde quia concocto, S depurato florido, quicquid opaci, & nigri in eo adhuc inerat, in Choro idem excernitur . Tertio, quia ob familiarem quandam qualitatem a Choroide quemadmodum & bilis a vesicula oblectamenti gratia prolectatur. od si quis petat, cur n:ittira, quae in alijs corpori S partibus, colores congenitos & a temperamento prodeuntes semper molita est, in vueavero S Choroide sola, nigritiem superpositam adiunxerit λ Rc sponderi facile potest, in oculis non potuisse naturam eiusmodi congenitam nigredinem comparare, quod in oculo nulla pars est, quae col rem nigrum ex proprio temperamento sortiatur. Etenim i cuius uti est propos tum ) ex neruo conflatus est, neruus autem ex albi, incmbranis & alba cerebri substantia constituitur omitto hunt Oies qui puristi sunt. Quo magis hoc loco admirari naturam liceat, quae cum nigritiem ceu necessariam in oculo expeteret, neq; eam ex partium natura obtinere posset, hoc sane admirabili modo per nigredinem acquisititiam neces litatem suppleuit. Est tamen nota dum hanc Choroidis nigredinem acquisititiam totam noncsse, sed exterius qua Scleroticam spectat digitos tingere, interius vero qua retinam; minime; unde si abluatur non ex toto alba redditur, sed apposititia tantum detergitur ac separatur. Quapropter forte satius erit dicere Choroidis nigredinem partim connaturalem partim appostam: naturalem interius quae etiam in efformato animali conspicitur: quae suae substantiae proprietate sanguinem crassum & nigrum aut pro sui nutritione aut oblectamem allicit, ut postea sanguis tenuior nitidus & floridus cuiusmodi etiam apparet, in retinae venulas mittatur, nutritioni Crystallini & vitrei commodissimus maximeq; idoneus : accidentalem verbquae est excrementu aut Chorodis aut ipsiusmet Crystallini aut viriusq;. Ex his,aliquot diluuntur dissicultates, hae stilicet, cur retina hoc cxcremento non inficiatur ξ cur solii min Choroide firmetur cur cum sit excrementum, Choroidi non ossiciat cur deniq; in aliarum partium nutritione, & sanguinis commutatione idem quod oculo non accidat, in quo haec excrementa 8c sensilia vitiliaq; sunt,& constitutum nactat κum. Nulla cnim in toto corpore pars est, quae ita san gnini sit dissimilis, quemadmodii humor vitreu S&Crystallinus. Etenim nigrities & opacitas, albedine, &diaphano admodum disti- miles sunt: quo fit vides inguine longe plus secernatur extranei, &excrementi, in Crystallini,& vitrei, quam in aliaru partiu nutritione. Sed obseruandum est, hunc Choroidis colorem, exterius in omnibus

103쪽

ubiq; nigrum perpetud esse,at interius qua vitreum & Crystallinum

respicit in nonullis ut bobus ea potissimu parte qua vitreu retrb Choroides cingit, caeruleum quadan tenus esse: ob eam ni fallor utilitate,

quδd sicuti in alijs partibus colligenda ad Crystallinum lux est, ita ad vitreum ipsam colligere non amplius opus sit; ne a posterioribus

partibus anterius ad crystallinum reflectatur, uti apparebit, cum de vitreo agemus. Aliud insuper est in Choroide obseruandum videlicet nigritiem hanc adscititia, magis digitos inficere exteritis quam interius qugdiaphana oculorum corpora respicit ac cingit ne scilicet eiusmodi corpora sua uatura purissima aliquando a nigritie conspum cata, puritatem amittant. Haec igitur de vitrei, & Crystallini nutritione, tum vero de humoris aquei, & nigroris Choroidis,& vuere generatione, nostra opinio est. Veruntamen quemadmodum vitea tunica intus qua Crystallinum respicit, nigra est; ita exterius qua Cornea spectat, diuersicolor apparet . Nam modo atrum , modb suiuum, modb caesium, modb lendidum resere colorem, quod etiam Rumus & Aristoteles prodiderunt . Vnde is locum Iris appellatur: qui compraehenditur toto illo spatio, quod inter pupillam, & album continuum interiacet. Locum hunc in hominibus varium esse, caeteris in suo singulis gen re eundem esse colorem, equis exceptis, qui interdum oculis prou niunt caesiis; notauit Aristoteles. Mihi autem, etsi ignotum csi cuius usus gratia colorum varietas in Iride posita sit nisi fortξ decoris gratia factam dicemus,cum nullam natura partem, quae cuiusq; aspectui obuia sit, impolitam, aut non elaboratam, aut sine rythmo & lepore relinquat illud tamen asserere rationabiliter audeo, in ijs animaliabus quae noctu vident hunc tantum locum splendidum esse, & buius sorte rei gratia, animalia noctu videre. Neq; enim cum Galeno ce semus humorem Crystallinum in oculo luminosum esse. Nam si Crystallinus lumen insitum habet, ipsum extra oculum omninb ditaudet: quod si exterius diffundit cum idem lumen reflexum intus se sciapiatur Crystallinumq; asticiat, idem ab eodem patietur. Quod si dicas lumen quod emittitur diuersem esse ab eo quod reflexum sit scipitur, cum quod emittitur, purum , quod immittitur, assectum sit, ac quatenus assectum contrarium esse: refellitur adhuc, quod cum lumen reflexum uti longius a suo distans principio eo qui emittitur debilius sit; ideb debilius, in sortius aget, perinde ac si lumen Solis a

terra reflexum in corpus Solare agere, atq; ipsum assicere diceremus. Omitto corpus diaphanum sua natura non esse luminosum, sed densum , ac tersum . His rationibus in animalibus , quae noctu vident,

quaeq; insitam in oculo lucem habent Crystallinum nequaquam eam lucem continere persuasum habeo; sed iridis locum lucem hanc insitani habere sensu duce attestor. Etenim si cati oculu noctu intimias conspiciamus, in eo quas circulum luminosum videri videbimur, qui

De Due Rus lib. ii

cap. s.

Arist. primo

de hist. RH.

104쪽

HIERONYMI FABRICO

in medio nigrum habeat; qui sanὸ lucidus circulus uti locum, atq; figuram Iridis repraesentat; ita nigrum quod in medio est pupilli foramen esse apparet. Praeterea si colorem Iridis animalis quod noctu videt, verbi gratia lucti piscis, aut cati, aut canis, aut ne ut, cum alijs quae noctu lucent corporibus compares, ut sunt ligna, fungi &id genus similia: certe fulvum, & veluti auratum colorem Vitaque reserre sensu patebit, id quod maxime comprobatur ex ijs animalibus, quae inate vespertinis, nocturnisq; horis, prose terram volitat si partem quae splendet aut in diurno, aut in alio lumine copspicias, prosecto fulvum , & quasi auratum colorem resere vliridem animalium, quae noctu vident, animaduertes. Quinimo si luctum piscem disseces huiusmodi croceum colorem, quasi exactam flauam bilem tiam a tunica separatum inuenias . Quod si homini similem habere. Q r Iridem contingat; similiter noctu videbit, uti de Tiberio Caesare, & nonnullis alijs proditum est. Hanc veritatem antiquos non latuisse, Lil primo ex Russo patet qui Ιridem modo nigram , modo igneam , modo car-: sam, modo splendidam, esse prodidit. Vsus autem sit otis Iridis is est ut extra oculum diffusus splendor inde ad oculum , S crystallti num ijs quos attingeret visi libus coloribusq; affectus reflectatur , atq; ita noctu animal videre faciat, quae sane fulgida Iris, uti noctu ad videndum utilis est; ita interdiu ossicit. quo fit ut homines I ridem fulgidam nequaquam habeant:.& qui habent; noctu quidem vident , at interdiu deterius ipsos videre contingit, uti reliqua animalia,quae noctu vident . Si igitur Iris in animalibus quae noctu vident fulgida eλ& sacit animalia illa noctu videre: quae nam igitur erit utilitas Iridis non fulgid ς & colorum varietatis in alij s quae noctu non vident, nisi ad decorem factam dicamus P an quia nulla sit utilitas, sed uniuersalia ter speciei compagem consequatur sicuti accidit in caeco intestino:

quod bruta habent amplissimum,usiumq; praebet ut sit veter excrem torum: in hominibus autem frustratur constructio, neq; usum ullum habet: attamen natura non praetermittit ipsem efformare sed

exiguum & pusillum & nullius utilitatis. Haec cum probabiliter proferrem, sorte cati oculos aduersa luce in aere nubiloso & quadant nus obscuro videre contigit, qui in me dum mensae accumberem, intenti & defixi erunt. Apparebat autem utraq; pupilla propter aere obscurum,&aduersam lucem, latissima. itaq; videre visus sum splendorem intus in Crystallino, non in Iride ut posui consistere, ac micare , cui experientiae rationem astipulari postea iudicaui. Nam si in Iocis obscuris pupillam accidit quando maxime dilatari; maxima autehaec dilatatio non aliunde quam ex coarctata , & corrugata atque angustissima reddita Iride prouenit: si sulgor ab ea promanarchipsumaiorem videri, ut in obscuro videtur, non contingeret propter coarctatam Iridem; sed in multo externo lumine copiosior esset Iridis

splendor, cum admodum tunc Iris dilatetur, pupillam constringatur

105쪽

tur; contrario tamen modo contingit. Itaq; cum dubia res sit, neq; Antiquorum auctoritas nobis ad veritatem hanc indagandam satis esse valeat, cuiuis propositam quaestionem indagare , iudicareq; liberum sit. Cum igitiar Iris in multis animalibus fulgida sit, merito tersa, & perpolita facta est: sicuti esse omnia serme fulgida corpora conspicimus. Intra aute vitea aspera est inaequalis tamen potius, quam

peradicenda fortassis ob nigrum humorem, qui cum adscititius sit

inaequaliter colligitur. Restat modo vide vireae formamine disseramus, quod a Galeno,

passim pupillae foramen appellatur , eo quod ei Crystallini parti re-ipondeat eamq; detegat, quae a visilibus attingitur, in qua visio cel bratur, & pupilla dicitur: cuius sanὰ soraminis si natura suisset oblita tota proculdubio oculi constructio perij sset, cum neq; lux, neq; vllum visite ad Crystallinum peruenire ullo modo potuisset: siquidem Per nullum aliud quam per uti, foramen Crystallinus cum suis obiectis communionem habiturus erat, ut Galenus quoq; testatur. Qi md sanὰ foramen inplerisq; omnibus animalibus naturaliter orbiculare est, in nonnullis autem ut bobus oblongum, & quasi circulum in sui medio compressum, resert: in lucio pisce quoquomodo cordis aut c ni figuram referre videtur, quae altero extremo latior, ultimo acutior sit. Huius ante omnia,angustia in genere perpendenda cst,comparata tamen latitudini tum corneae, tum superficiei anteriori ipsius Crystallini. Nam si tum Corneae tum Crystallini anteriorem superficie spectes: utraq; latitudinem foraminis vitet decuplo superat, tametsi neq; Cornea maiori luci transitum praebere, neq; Crystallinus cum obiectis magis communicari valeat, quam vueae soraminis amplitudo permittit, attamen utraque amplitudo omni tib superflua non est, ut nimbutilis. Nam Corneae latitudinem conferre ad visionem in- istinctam propter obliquos radios, qui ad Corneam franguntur iam supra relatum est. Crystallini autem anteriorem superficie decebat,& ipsam longo interuallo superare viteae foramen, si affectionem visilis communicari secundum plurimam nerui partem, nequaquam secudum paucissimam, quo a sentiente substantia dignoscatur, Opers procium erat. Quamquam autem uticae soramen naturaliter angustum

cst, non tamen in omnibus squalis est angustia, sed in quibusdam latior, in nonnullis compressior apparet: ex qua differentia Galenus

quodam loco infert, qudis pupillae foraminis dilatatio, siue a primo

ortu natali, siue post euadat, semper aspectui ossicit. Compressio autect coarctatio a natiuitate, acutis limi visus est occasio. Rationem adsert, quia in dilatata pupilla spiritus animalis ad oculos influens, istum spatium quod Crystallino humori antestat, replere non potest, quia ex ampliatione landi, dissolui, ac dissipari cogitur: sicuti contra in minore pupilla colligitur, constringitur, ac densatur. Ego autem, quae mihi occurrant huic rei consentanea proponam. Verissimum

M a est

De Gramine pupillis. Io. de via

t de sympti causis cap. a.

106쪽

HIERONYMI FABRICII

est Galeni dictum, & experientia comprobatum angustius vireae soramen ad aspectus aciem, latius ad imbecillitatem conferre. Atqui acute videre nil plane aliud est, quam persecth, & distincte videre rPei'. e-- sicut debiliter, impersecth, confusd, & indistinctῖ. Superius autem in in Px est, distinctam visionem seri per pyramidem radiosam maxi-Ithiten lib. n e autem per axem pIramidis, qui perpendicularis est,& omni tib i

et propos. s. refractus ad Crystallinum peruenit; per aliam vero lineam tanto ceti hh 7 P tior visio consequitur,quanto ipsi axi propinquior fuerit: ratio est , se' quia una excepta perpendiculari, que est axis pyramidis,omnes aliae' refringuntur, idq; magis, minusue, pro ut ipsi axi sunt, aut propinquiores , aut remotiores. Cum vero supra dictu sit, obliquos radios, ad visioneni indistinctam'conferre, sicuti rectos , & perpendiculares,

ad distinctam, & rectam; sequitur quod ubi latius est vii eae foramen, plures radii obliqui, & refracti,una cum perpendiculari ingrediantur; ubi angusti iis , aut soli perpendiculari, aut tantum ijs, qui axi propinquiores sunt, & ferme nullam, aut certe exiguam patiuntur refractionem, aditus pateat : Unde meritbpupillae soramen angustius,

certissimam,&acutissimam, latius verb debilissimam,& imperfectis Gaam visionem essicit. Quo fit ut qui pupillae dilatatione laborant, ijs ita distincta laedatur visio, ut alij solam lucem, alij colores consu- se, fguram autem magnitudinem & alias exactiores visi lium differetias cernere non possint,propterea quod pleraq; indistincta,& confusa; quam distincta di certa vilione videant: idq; co fit, quia multo plures obliqui radij quam perpendicularcs, aut perpendiculari propinqui in pupillae soramen propter eius dilatatione ingrediantur; ex quibus quoquomodo apparet vueae tunicae necessitas. nam si nulla tunica nullumq; adesset foramen,proculdubio visio serme omnis periret, sicuti qui maxima pupillae dilatatione assecti sunt periclitantur, ut ob hanc rationem videatur vitea maximξ propter hoc soramen esse facta, Demotu B- quod ahgustum in summa factum est, ad meliorem visionem. Quan- '' ' quani aute potissima haec videtur viteae soraminis utilitaS; attamen novulgaris est, quq ab eiusdem foraminis motu desumitur. Quand quidem modo quidem ampliari, modo contrahi hoc foramen conspicias,utcunq; naturalem quandam constitutionem nactum si, quod si alterum oculum claudas, altero cernas, facilὰ obseruabis: obserua his inquani, altero occlusis oculo, alterius oculi pupillam dilatari; &aperto, contrahi. Cuius sanὰ motus, & essicientem, & sinalem causam Galenus, & omnes tradunt. Nam quo ad efficientem causam; motum ita velocem, & quasi momentaneum, ab alia nulla causa prodire, quam a spirituoso corpore iure constituere, quem spiritum animalem esse perhibent, qui ad oculos feratur: atque hoc uno, seloque signo spiritum animalem dari persuasi sunt . Spiritum autem hunc animalem, alterius oculi pupilla dilatare, altero occluso oculo, ob ea rationem opinati sunt, quod totus spiritus ad apertum oculum accur,

107쪽

rat, qui alioqbii utrisq; apertis in utrumq; partiebatur . Vsus autem seu sinis huius dilatationis ell, ut altero oculo pereunte, aut labefactato ; animalis spiritus, seu visoria facultas uniuersa in sanu influat,& visionem ciusdem roboret. Haec igitur antiquorum de huius soraminis motu , & usu opinio est. Quae sane probabilia adsert: at quomodo a spiritu animali viteae soramen dilatetur, tametsiGalenus id probare experientia conatur cum dicat dissecto animali, si ab internis partibus tunicam viteam in fles , cernes foramen diduci, aliaq; nonnulla adserat, ut cuiuis apud illu legere licet. Nos tamen, quae in hoc quoq; motu obseruauerimus, recensere non abs re putauimus. Primu quidecum in Cato anim ali ambobus oculis apertis pupillam utriusq; magnopere tum dilatari, tum astringi exiguo interii alio videremus; ad mirari prim sim coepimus, deinde obseruare non sol im altero occluta

oculo alterius pupillam dilatari, sed etiam utrisq; apertis id contingere: cum vero idem animal exiguo temporis spatio, pupillam alternis S crebris vicibus tum dilataret, tum coarctaret: suspicari caepimus, posse etiam huiusmodi motum voluntarium censeri: cum veri, nullum musculum huic motui tributum comperiremus, animi pendebamus neq; utram sequeremur partem, satis constitutum, habebamus. Re igitur cum amico quodam nostro communicata, ille tandem son.

id obseruauit, scilicet non modo in cato, sed in homine,& quocum animali, soramen vile ae in maiori luce contrahi, in minori dilatari. Quod arcanum obseruatum est,& mihi signiscatum a Reu. Patre Magistro Paulo Veneto, ordinis ut appellant Seniorum, Theologo,Phi-Iosophoq; insigni, sed Mathematicarum disciplinarum, praecipueque Optices maxime studioso, quem hoc loco honoris gratia nominor atq; id deinceps ad libitum obseruare licuit, quamuis preter omnem opinionem id euenire iudicaremus, quod lucis natura potius sit dis gregare, dilatareq;; tenebrarum vero constringere, densare,& comt,rimere : at ratio omnis cessat, ubi sensus refragatur; quin imo in ocuorum affectionibus,& diminuta visione, cum scilicet ad Consultationem de ipsis habendam,oculos patientis sorid in loco non admodum claro videremus, saepenumero id nobis imposui cum patientem pupillae dilatatione laborare opinaremur. Etenim non solii in in magna luce foramen imminuitur, in modica dilatatur: sed etiam siquis ob humorum impuritatem diminute videat, impendio magis adhuc dilatari apparet, ita ut dilatatae pupilis suspicionem facilὰ iaciat & iiiij-ciat. Quibus quidem hoc modo exploratis, & experientia in quoq;

tum animali, tum homine, qui modo lucem validam aspiciat, modo contra ab ea auertatur, comprobatis: caepi per otium cuius utilitatis gratia id eueniat perquirere, ratus nihil superfluum aut otiosum in natura contingere: & tandem inueniti ire optimo oportere huiusmodi motum in vireae foramine obiri, tum ad crystallini tutelam , tum ad

meliorem visionem. Angustiam quidem ipsius pupillae, ad Crystalli

108쪽

cit de offusa

valetioris litCix: multam

exempla PO

nit ad hune loeum attinentia .

s HIERONYMI FABRICII

ni ci istodiam ; dilatationem verb ad pleraque visilia videnda, quae

alioquin non apparerent. Et cum plura quidem natura suerit ad roborandam luccm machinata, scilicet Corneae diaphanum crassius, aquei tenuiu ς, vueae nigritiem: non erat ex alia parte omittenda lux sortisquq oculo proportionata non est , poteratq; Crystallinum labefactare , quod factum est per vileae soraminis angustiam seu compressionem,ita ut ad meliorem visionem praeter Corneae diuersum ab aere, ipsoq; aere crastius diaphanum , & aquei tenuius & tunicae Vucae nigritiem ; motus quoq; dilatationis foraminis v ucae adiungatur qui ad plura conspicienda obiecta conseri, & Crystallinum cum pluribus obiectis communicari facit, dum copiosam lucem ingredi permittit. Quod si tot tantaq; ad meliorem visonem producta sunt , erat quoque cosentaneum aliquid moliri ad Crystallini tutelam cum Crystallinus a luce mirandum in modum saepenumero offendatur, causa auteliorum ea es . Etenim iam supra ostensium est solam lucem videri,&eam quidem affectam alioquin externarum rerum cognitionem nobis haudquaquam prsberet) in omni autem luce duo dantur extrema r alterum est lux vehementissima, videlicet lux solis prima, alterum vero extremum est, lux debilissima, cuiusmodi est lux, quae a corporibus coloratis alia omni absente luce producitur, quae species intentionalis , a nonnullis dicitur. Utraq; extrema inuisilia sunt; diuerso tamen modo. Lux Solis , quia oculum labefactate altera vero, quia mouere, & sentiri, non est apta . At mediae inter has mannes, visites lucus exsistunt, non tamen pari ratione, sed aliae magis, aliae minus oculum aut mouent, aut labefactant, prout scilicet alteri extremo propinquant, ex quo facile consecuturum crat, intermedias Iuces alias aegre Cry stallino patibiles, alias aegre visites esse oportere atque ita visonem angustis finibus terminari, concludique, & pauca omnino visilia oculo percipienda , Videndaque superesse. Neque enim erat consonum oculum a medijs lucibus valentioribus, uti a Solis luce palpebris occultari, neq; a medijs cxiguis non assici, quarum priores admitti, & visionem praestare sine noxa alioqui poterant,posteriores vero facile mouere, & visibiles evadere . Quocirca natura sapientissima facile modum ad inuenit quo mediae ei iismodi luces ad visionem effciendam idoneae fierent: quae cum optime nosset in maiori quanto, maiorem inesse vim, in minori Vcro minore , satis huic factum esse credidit, si vehementioris lucis parum, debilioris vero multum in oculum suscipiatur, admittaturq;. ita enim paucior lux v hemens videri sine offensa, ac multa debilis oculum mouere pol sit . Quocirca foramen vueae ad vehementiores quidem luces angustari ad c)ebiliores vero ampliari natura voluit: sc enim neq; valentiores offendere poterunt, cum copia minor; neq; debiliores non mouere, cum maior intus recepta sit. Itaque videre est, praedictum s

ramen

109쪽

ramen pis lucis vehemetis, aut debilis,accessu ac vicissitudinci, modbin unam, modb in alteram constitutionem ita velocissimε commut ri, in admirationi spectantibus iure exsistat. Iam vero huius mo- . tus eficientem causam inquirere oportet: hunc minime esse volu tarium , aut ex appetitu factum cum lucem sequatur, ac pro eius v honentia, aut paruitate excitetur insurgatque, manifestum est.Igitur

cum naturalis sit, quae nam eius estostrix causia esse potest e etenim h primum mouens ut lux est , sed proximum intus in corpore qugrimus Atqui a spiritu animali non pendere,ea ratio persuadet,qubd Rrarium euenire consentaneum sit. A vehementi namq; luce spiritim attenuaridi Tindi, & copiosiorem reddi, & ita soramen amoliari, sicuti a debili densari,& minui, ac foramen angustari necessarium esset. idcirca diceresiatilis est motus huius es cientem causam proficisci a propria uum: tunicae facultate, quae hunc motum elaficile mitti a natura habeat; perinde ac cor, dilatandi se, & conta hendi , potentiam obtinet. Melius autem sorte fuerit, virilis pudendi thotui,-- laraminis motum assimilare: ita, ut sicuti penis per insitam quandam facultatem erigitur, eamq; erectionem externu obiectum mouet; ita vaea tunica insita facultate modo dilatetur: modo astringatur, excitata tamen ab externa luce oculum ingrediente, vel . ad Crystallini tutelam , vel ad meliorem visionem. Motus enim s rami is uveae causa est, ut prima Solis luce excepta quae pmpter sui immensitarem non est oculo proportionata, omnes aliae luces in ocuI- tum 5e tiliter ingrediantur Crystallinumq;, assiciant, quarum aliae Crystallinum labefactarent, cuiusmodi sunt quae primae magissent propinquae, ut verbi gratia nix,aut albissimus panus Sole collustratus: aliae Crystallinum non affcerent, ut sunt debiles luces, quae alteri extremo sunt proximae. At ope motus foraminis,qubd parum lucis valentis per angustiam , multum vero debilis , per dilatationem admittit, fit ut omnes luces hoc modo libratae ab oculo persentiatur. Quamobrem qui motus foraminis v ueae eam quam diximus effcien- tem adstruet: is facile spiritum animale destruet. Neq; obstat quod ultimo occluso oculo alterius pupilla dilatetur, quoniam si ob exigua lucem dilatari contingit soramen , utcunq; exigua lux supererit; si

dimidia ex altero occluso oculo auferatur. modo verum sit, quod ab . Auctore Comunis Opticae dicitur,octilorum scilicet dualitatem necessarium esse ad unitatem reduci: itaq; cum omnino dimidia lux ex altero occluso oculo evanescat, proculdubio exigua alteri oculo ad videndum superesset, nisi dilataretur. Atqui contingit perpetu b in exigua luce pupillam dilatari; merito igitur altero Obuelato oculo, alterius pupillam etiam sine animali spiritu dilatari accidit. QuAn- quam in hoc quoque dissicultas oboritur, quod in suffusionibus dilatetur pupilla , & constringatur, cum tamen lux vehemens iis ossivere non possit, quod propter obstaculum argia ingrediatur, tame

110쪽

De Chorol.

de a

Rufius lib. a

cap. 3.

HIERONYMI p AB Ri Cilnihilominus altero occluso oculo contrahitur foramen, id quod sornon nisi a spiritu effici potest. Et ego aliquando vocatus ut cuidam visum alterius oculi una nocte quod verse ad ignem capite dor .mierit amissium, restituerem : euidentissime vidi, pupillam amissi oculi dilatari, ex altero occluso oculo. Quare si ut Galeni sententiam tueraris spiritum animalem motus soraminis auctorem existimes, sorte hunc spiritum lucis vehementiam refugere sicq; contrahi,&itavueae foramen angustari, contra vero in debili luce accurrere, replere, &ita ipsum ampliare dicere poteris . Vtcunque autem se res habeat, illud omninb est consentaneum, mollem, crassamq; vueam tunicam fieri oportuisse, ne si rigida, ac tenuis esset, tum inepta ad mo-t tum praedictum redderetur propter sui duritiem, tum ad ruptionem in motibus pene assiduis, & contrarijs prompta euaderet, propter siti

tenuitatem . . . '

His igitur de vum tunica exploratis de reliqua Choroides qua supersunt ad serre operaepretiu erit, quae primum ita estappellata,quod chorio id est extimae tatus membranae si similis. Nam ut in Ch rio plurimae tum venae, tum arteriae sunt, tanquam in choro quodam aliae alijs implexae, aut ab ipso colligat , ita & in Choroide tunica similiter se habent.. Etenim conspicere est multa vasa exigua, recta, per ipsam ad anteriora statis quibusdam interuallis protensa , & ad Crystallinum conspirantia, qui non alia ratione, quam nutritionis gratia ut Galenus monuit produci asserendum est, inde nigra quide proptet propos tam supra utilitatem facta est: deinde mollis,qub amice cum retina versetur, ipsamq; tueatur, ac custodiat, quae quatenus humorem vitreum complectitur, ipsum stabilit, & tegit 3 quatenus autem Crystallino in orbem annectitur, eatenus humorem vitreum detinet ne ad anteriora prorumpat vel labatur.

SI C V τ csterarum oculi partium utilitates, non ad aliud quam ad ipsum Crystallinum & visionem reseruntur: ita Crystallini utilitates, non alterius gratia quam eiusdem mei Crystallini expetuntur, quatenus praecipuum visus instrumentum est, in quo visio celebratnr, quem ita esse propter araneam tunicam pellucidam &sensificam demonstrati imus: nunc reliquorum,quae Crystallino insunt utilitates persequemur. Igitur aqueus est primo Crystallinus, non tamen fluidus ut aqua; sed copactus, ut aqua quq mediocriter in glacie sit concreta. Nam ablata tunica aranea,si Crystallinum no amplius in se consistere, sed ad latera procidere animaduertas; aqua, quq ia in glaciem concrescere coeperit, videre videberis, qua ob causam Graece

SEARCH

MENU NAVIGATION