Hieronymi Fabricij ab Aquapendente De visione voce auditu

발행: 1600년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

52쪽

Oculorum.

PARS SECUNDA. De necessitate, practantia oculorum .

I ex cotrario contrarisi nobis dignostere saepenumero cotin it: facile opinor quata sit oculoru nobilitas, utilitas, ac praeantia, nobis ipsa caecitas indicabit. Quomodo enim ab omnibus iniurijs ,&externis incursionibus cauere, qu nam modo sibi victum parare caeci valeant, non equidem video. Sed quanquam haec maxima sint incommoda ; maiora tamen illa sunt, quod qui caeci nascuntur, praecipuo ad philosophandum instrumento & adiumento carent. Etenim quanam ratione, Solis, Lunae, Suderum, Caelorumq; vllam notitiam adipiscamur, nisi illa prius intueamur Quomodo diei, noctis, mensium, annorum, & uniuersa temporis cognitio sinὸ oculis habeatur Equidem ut semel quod res est cum Platone dicam, totius naturae ordo nos lateret, si oculis priuar mur. Cum itaq; tantae utilitatis,&excellentiae oculi sint: merito summa industria,summo artificio, summa proti identia, a Deo Opt. Max. constructi, & consormati sunt. Age ergo dignis hymnis conditorem nostrum celebremus, & quaenam fuerit in oculorum constructione opificis sapientia,pro viribus explicemuS.

Oculi actio adfertur, ρο modio visionu ex Stoicorum, Epia curoententia,refellitur.

OC v xv s igitur, est instrumentum sentiens , quo animal aut anima sentit, dignoscit, ac videt affectiones corporum; scilicet, quae in corporis superficie spectantur, ut lucem, colorem,magnitudinem,positionem, numerum, conformationem, distantiam, motum, quietem, pulchritudinem,& id genus alia quae ut infra dicetur, nil aliud quam lucis affectiones sunt; quq sane cognoscit per facultatem quandam cognoscentem illi a cerebro imperti

tam. Impertitur autem per neruos. nam cum nullum membrum in

corpore sit quod cognoscendi facultate polleat, nisi cerebrum, neq; illi sensibilia praesto sint; sed omnia extranea,& a curebro dissita, separataq; sint: metito cerebrum ad externa cognoscenda sensibilia, quas dam

53쪽

dam ex se ad corporis superficiem, seu extremitatem propagines porrigit; nimirum, neruos quos tanquam administros & rerum extrinsecus ad sensus appellentium solertissimos constituit exploratores. Nerui autem,acerebro ad oculos propagati ex actione & munere videndi quo potissimum funguntur Graecis, Optici dicuntur . Qui si externarum rerum cognitionem sint adepturi: ut sensile neruum tangat,necessarsum est; si modo apud Philosophos omnem actionem percontactum fieri receptum est. De quo sane contactu loquens Galenus haec protulit. Ipse si quidem neruus cerebri pars cum sit, sicut ar- 7 horis virga,aut ramus: efiicit, ut membrum in quod inseritiir, vi e- 'ius in se totum recepta, habile, ad omnia quae ipsum attigerint sentienda, reddatur. 4amuis autem Aristoteles IrI. de Anima,conse--ιι rens tactum cum alijs sensibus videatur inter hos & illum , id discriminis statuere: quod reliqui sensus, medio quopiam stia sensilia percipiant; nullius autem rei alterius interuentu tactus: tamen nihilominus asseruit omnem sensum, tactum esse & tangendo sentire. Cum igitur neruus opticus a re aspectabili seiunctus de remotus st: necesse prosectbest, si fieri hic contactus atq; actio debet, ut unum ad alteruappellat, scilicet, vel neruus ad sensibile, vel contra sensile ad ne uum, vel ad aliquam usq; partem utrumq; ad alterum moueatur.Nullus tam infimae classis fuit Philoisphus , qui aut neruum ad corpus sensile moueri, aut vicissim corpuS ad neruum assereret: quando id fieri non posse, sensibus compertissimum est. At Philosophi quidem exstitere, qui alterutro modorum, & utroq; etiam huiusmodi contactum & motum fieri opinati sunt; vel ut aliquid a neruo ad visite prodeat: vel contra a corpore ad neruum quidpiam mittatur. Aneruo m. de deeret. quidpiam ad visite, mitti & fluere , duobus modis intelligere aut fin- cap. s. gere possumus. Nam cum nerui cognoscant per facultatem sentientem, quam a cerebro sortiti sunt, atq; haec facultas interdum cum animali spiritu deseratur, ut in oculis: interdum sola virtus sentiens per neruos permeet,quomodo a magnete ad serrum propriam vim transmitti coni j cimus. Ideo Stoici primum reperti sunt, qui spiritum ad ν. de deetem rem videndam ferri, & ipsam secundum omnem sui partem contin- cap. 7.gere comprehendereq; asseruere . Quae opinio vera non est. Si quide i ii '' banon valet opticus spiritus ita se diffundere, ut res omnes aspectabi- , .les circum uestiat & complectatur, cum praesertim, unico propemodutemporis puncto,innumera & varia & longe multumque disiuncta contueamur. Neq; verisimile est, eundem spiritum, momento temporis ad astra omnia peruenire, illumq; coeli circulum quem quia nostrum aspectum definit, Hortaeonia Graeci dicunt, medium ab eo perlustrari S attingi. His de caussis spiritum ad obiectum non peruenire puta- dum est. Sed neq; etiam facultas cognoscens sola ad rem videndam permeat, sicuti a magnete incorpoream facultatem e iuuere, atq; ad

serrum disiundi apparet. Quoniam cum lacultatis traductio ad conti

nua,

54쪽

38 HIERONYMI FABRICII

versus finti in digress 7.

x x. Iibri de

sensu de sensu.

nua&longinqua,imbecillis fiat; ideblongissimum, ac pene immensum spatium eam emetiri, ac permeare, credibile non est . Deinde ubi res consisteret, ibi cognosceretur. nam ubi facultas rei occurreret inibi fieret dignotio; sed extra oculum longi d s occurreret; ergo ibidem dignosceretur: quod absurdum est. Adde, qudd oculi constructio tota esset superflua. id enim neruus, a quo facultas profluit, solus praestare posset. Igitur neq; spiritum, neq; facultatem ad sensilia per uenire: satis superq; probatum est. Sed neq; etiam ut Epicuriis,&Em. pedocles opinantur,contingit, qui corporum defluxus ponentes qui maxime in malis, pyris,ac nonnullis id genus humidis,quae facile corrugantur apparent) asseuerant corpus quod videtur ex seipso ad nostros oculos aliquid corporeum diffundere, ac mittere,cum quo pr priam sui dignotionem nobis ostendit. quoniam neq; corporeum illud delatum, esset ex se, neq; in oculum, & pupillae exiguum foramen ingredi potuisset. Praeterea, corpora obiecta,continua diffusione diminuta essent neq; demum temporis momento ad oculos peruenissent. Itaq; ad visum a re videnda aliquid corporeum dirrigi . non potest. Sed neq; etiam tertium illud verum est , quod ad aliquam usq; partem spiritus ad rem videndam,& vicistim rei quid pia ad spiritum aliquousq; moueatur; ita ut in medio concursus hic,contactusq; fiat, in qua opinione quis astruere possit aliquo modo fuisse Galenum,dum scribit verisimile esse, spiritum, qui ad oculos sertur

primo incurse,cum ambiente aere uniri, atq; ipsum contactum ad naturae suae proprietatem alterare, atq; immutare: non tamen ulterius, , lati iisq; extendi. quoniam ii spiritus ab oculo exirent,cum tenuissimi sint, ac temperati; repente ab aere externo interdum frigidissimo , quandoq; vero calidissimo alterarentur, & eorum temperies corrum. peretur,ac proinde facultas, & operatio. Praeterea, superuacuus mninb crystallinus, sed neruus tantu sussciens esset: thm verb dignotio extra oculum fieret; demum ea omnia sequerentur absurda , quet

ab Alexandro fuse prodita sunt. Quamquam si Galeni, opinio bentignὶ expendatur: dicimus potius, aut locum hunc quodammodo deprauatum esse, aut non spiritum, sed fulgorem Galenum intelligere voluisse,uti alijs pleri'; locis ex Platonis sententia testatur, praese tim cum animalem spiritum Galenus ubiq; fulgidum efiiciat , & x.

de usu. pari. ficat lumen oculi internum cum externo commisteri.

Neq; enim opinandum est Galenum, qui Platonem sequitur, non suisse Platonis sententiam assecutum . Itaque cum neque facultas , neq; spiritus ad rem videndam dirrigatur, neque contra ab obiectis aliquid ad facultatem cognoscentem moueatur: quomodo igitur fieri poterit visio, seu dignotio, si utraque separata sunt, neque tangi mutuo possitnt Modus Disiligod by Gorale

55쪽

eatidus Visionu ex inrisotelissententia.

HA s igitur dissicultates optime perpendens Aristoteles in sen

tentiam quamdam dcuenit, quae inter has medium locum obtinere videtur. Nam cum in visione essicienda tria ad minimum necessaria esse nosset Aristoteles: oculum siue neruum ;corpus quod videtur ;-tertium quod inter utrumq; interponitur, quorum unum si tollas, nequaquam fieri visonem,clarissime patebit . Nam ablato oculo: non fit visio. quia non adest quod videt, seu dignostit. Similiter, posito oculo; & corpore, quod videndum est, sublato: non fiet visio. quia non adest , quod videtur. Quemadmodum posito tum oculo, tum corpore, quod videtur; ablato aute eo, quod inter utrumque interpon itur,ut est aer: smiliter visio seri non poterit; ut patebit, si supra oculum, S pupillae soramen, corpus quod conspicitur, ponatur. Cumq; videret Aristoteles neque ex oculo facultatem, aut spiritum; neque ex corpore, quod videtur aliquid corporum ut Lucretius loquitur) delibrari, & ad oculum peruenire: merito in eam venit sententiam: ut existimaret visionem fieri beneficio medij, ita ut qualitas quaedam , medium & interiectum aerem afficiens immutansq; , a rebus ipsis ad oculos transeat. QDe opinio, quia rationi consentanea, etiam vera censeri debet. Voluit igitur Aristoteles aerem, qui inter oculos, & corpora, quae Videntur, me dius est, dignotionem ipsius corporis ad nostros usque oculos deserre, primoque illius colorem, qui primum proprium sensile videtur, ipsius visus, mox verbalia. Si igitur aer, corporis, quod videtur, colorem ad visum est delaturus: necesse prosectb est, ut idem aer, &a coloribus alteretur; & colorem illum suscipiat;& praeterea eius sit naturae, Ut colores ab obiectis ad nostros usq; oculos trasserat.Qubdve aer,sit eius naturq ut in colores quodammodo mutetur,& col res non solum ab obiectis ad nostros oculos, sed etiam ab uno ad aliud corpus traducat: plurima, fidem faciunt. Nam vidore est,quod si in aere sub arbore aliqv candidis pricipue indutus recubuerit quispiam: arboris colore, eum totum perfundi, & candidas vestes soli rum vi rore quasi illudi. Ex quo pate aerem non solum in illum colarem suisse mutatum, sed eundem cum colore ab uno ad alterum corpus,ut puta, ii sol ijs ad vestes fuisse comportatum . quin etiam saepenumero accidit, ut aer clarus, ubi parietis colorem alicuius attigerit; eum subito recipiat, atq; in alterum corpus etiam transferat, quod pricipue fit, si color vel ciruleus, vel flavus, vel aliquo alio modo floridus exstiterit. Neque ino semel sum admiratus; cum viderem vitreas senestras viridi colore tingi. at ubi postmodum vidissem vel vitem,vel viridem pannum senestrae obiectum esse: admiratio cessabat. Nam

7. dedecret P. T.

56쪽

o HIERONYMI FABRICII

Nam viridem colorem senestrae illudere ut iterum Virgiliano more loquar statim intellexi. Plurimaq; id genus exempla, quae quotidie nos videmus,possent in medium adduci: sed quae hactenus producta

sunt, abunde erunt ut planum fiat, aerem a coloribus immutari, ii que eam immutationem siue alterationem aliter fieri, quam tactu &contagione quadam. Vt enim Sol lucis suae splendore aerem contingens & verberans, eum totum collustrat: ita & colores acrem verberantes, eum immutant & assiciunt, eoq; veluti accommodato vehiculo utuntur. Qui sane aer uti optime Aristoteles resere non quidequatenus aer, est colorum capax, eorumdemq; vehiculum esse videtur : sed talis utique euadit, ubi tum diaphanus est ac purus, proptereaq; luminosus, atq; a Solis fulgore collustratus . Patet utrumq; ipsa experientia; neque enim turbidus aer, aut nebula, caligineque sutassis; ob idque perspicuitate, puritateque ac diaphana natura priuatus, neque item tenebrosus , & obscurus, & a luce , solarique splendore destitutus , colorum capax , aut eorumdem esse vehiculum animaduertitur . Quoniam neque per nebulam S caliginem , neque per tenebras nocturnas colores videntur . Quod si aer, non ut aer, sed ut diaphanum, & illuminatuna corpus a coloribus alteratur et merito quoq; aqua & ipsa diaphaim cum sit, praeterea a te contacta, etiam lucida essiciatur; verum crit medium , per quod res ipsas videre possimus . Haec igitur Philosophi opinio est. quam nos diligentius intueri & excutere, non erit abs re, Ut Omnis de visione scrupulus euellatur.

e odi visionis es propria sententia.

CV M igitur ex Aristotele aer, non ut aer, sed ut diaphanum,

S illuminatum corpus; colores excipiat, traducatque: iccireb statuendum pri md est, visi lium omnium usque ad ocuIum traductionem a duobus tantum pendere: a luce scilicet , & dia-phano.&quidem ad hunc modum . Nam cum iam probatum sit, neque ab oculo spiritum, aut facultatem, neq; contra a visiti corporeum quid,ad oculum prodire: necesse est, ut obiectum sue sensile in re quapiam efformatum,&consignatum ad oculum traducatur. Itaq; natura qualitatem quandam inuenit, quae quodcunq; corpus attig

rit ab ipso protinus alteratur, hoc est, ab assectionibus omnibus, quae in corporis superficie consistunt,assicitur. Atq; haec sela, lux exstitit, quae si colorem corporis attingat, coloratur; u magnitudinem ipsam suscipit, si numerum, si figuram, haec itidem refert. quae omnia sine materia recipiti senses enim, ait Arist. est sesceptiuus formae sinEma

teria. quo fit, ut non aliud quam visitum suscipiat imaginem; quam Diuiti Coos l

57쪽

siue simulachrum,sive formam, siue speciem, aut spectriam appelles, nihil refert: si modo id solum,quod rem repraesentat, intelligas . est Alb zen lib.

que huius naturae lux, ut siue oculus suerit praesens, siue non; non modo ab his omnibus assiciatur , immuteturque: vertim etiam haec omnia momento temporis in longissimum spatium sibi tamen proportionatum deserat . Quae porro lux, meritb harum omnium specierum veluti materia exstitit quandoquidem in luce tamquam in materia omnem essentiam adipiscuntur: quo fit ut species nihil aliud sit quam lux affecta. Liceat nobis in praesentia licentia pudenter do sumpta clarioris doctrinae gratia nominibuS non admodum propriis uti: videlicet, lucem moueri, serri,&species vehere. Etenim ut GP 7

scribit Aristoteles , libro de Sensu & Sensii per id quod est esse aliquid, lumen est, sed non motus aliquis, quando diuersa ratio est in alteratione & latione . Nam quamuis omne, quod mouetur, corpus sit,& in tempore quodlibet mouetur; lux vero incorporea sit, & simul tota, ac subitb ut dicit Aristoteles loco citato) & in instanti moueatur: non propterea damnandus est hic loquendi modus, cum potiorem non habeamus, quo lucis naturam manifestemus. atq; hinc

est, quod eadem licentia &excusatione usi, ij qui Optici vocantur, eosdem loquendi modos usurpent. vii docet Vitellio in seo Opticae libro quae si omnia spiritaliter fieri dicamus, nihil interest. Quanqua enim

Alba/ en probare nititur, lucis progressionem in tempore seri; con- ξ 'i' cludit tamen tempus illud omnino sensum latere, idq; non alia ratione euenire, quam propter velocitatem receptionis lucis in aere ; scribitq; prsterea tempus hoc, respectu sensus, sicut instans esse. Sed ad rem redeamus. Goniam vero lux qualitas quaedam est, quae nisi &ipsa subiectum, seu materiam habeat, neque consistere, neq; vehi ullo triti.ia , pacto potest: merito subiectum idoneum nacta est; quod non est aer, eap. 6. non aqua, non aliud clementum,qilia& Coelos permeat,& ignem,&.- , Laerem,& aquam, & vitrum,& crystallum, Scornu ,& id genus alia,

quae tamen Omnia,cum in una natura communicent, scilicet diaphano: ideo solum diaphanum illud est,quod lucis est materia, id, quod

incibi etiam significauitAristoteles dum lucem esse actum, formamq; Quid Lux. diaphani prodidit. hinc fit, ut ablatb diaphano nusquam lux consistat, aut progrediatur. Aer autem ac reliqua, per accidens, ob id videlicet,quod interueniunt, uti a Plotino sapienter dictum est': materia li. Enne Llucis existimanda sunt. Iam igitur ex dictis patere potest, lucem Iam , ac diaphanum advisilium formarum traductionem necessaribrequiri: lucem quidem, quae Hrmas momento recipiat deseratq; , diaphanum autem, villicis materiam . Quod si lux usque ad oculum, si medium sit diaphanum permeat: quid caussae est, quo minus ea Oculos iubeat, praesertim si & intra oculos diaphanum reperiatur Atqui in oculo non modbdiaphana corpora, sed oculum sermὸ totum ex

diaphanis purissimisque corporibus constare, ob eorumq; perspicuit,

58쪽

NIERONYMI ν ABRICII

tem iis etiam nominari,conspicuum est.Nam humor vitreus, crystallinus, & aqueus, itemq; aranea tunica, & cornea, non modo oculum magna ex parte constituunt: verum etiam ob diaphanam &perspicuam naturam qua constant, ijs nominibus insignita suere.

Estq; tanta huius diaphani in oculo necessitas, ut lux in tib subeat rut nullum inuenias oculum siue volatilis, si ue quadrupedis, siue piscis, siue alterius cuiusuis animalis, qui huius naturae no sit particeps; non ob aliam certe causam, nisi ut lux visi lium sormis affecta intus suscipiatur; neruumq; atq; aded substantiam ipsam sentientem spiritali contactu attingat, assiciat, atq; collustret; sicq; visilium dignotio consequatur . Nam & Alexander, nihil ab acie oculi comprehendi, nisi uniuersa oculi regio ad animam sentiendi usq; colhistretur; prodidit . atq; ob eam causam , appositε ab Hesychio oculi πυλα hoc est, Solis portae appellati sunt.

Visionem fieri per visilium receptionem ex Hctu Hicitur; es Platonissententia qui Optici L iritus emissione nos

videre contendit,expenditur.

CA τε RVM qua oculi parte, & quomodo lucis, & partis sentientis concursus, contactusq; fiat: docebitur, ubi prius senum , quod ad praedicta corollarii vice accedit, expensum fuerit; constare nimirum ex praedictis, visionem per visilium receptionem fieri, uti optime ab Aristotele proditum es . etenim sola lux insilium formis affecta,per diaphana oculorum corpora, in oculum ingreditur. Quid igimrde Platonis sententia dicemus, qui in Timaeo ignem, seu lucem, quae in nostris oculis continetur; soras, extra oculum scilicet emanare; atq; cum diurno lumine coniungi, censuit; resultareq; ex illa coniunctione&concursu passionem quadam quet ad animam euolet, & ipsam protinus intus moueat, at4; eo modo, videdi actio perficiatur Et certum quidem est Platonem & Aristotelem in eo potissimum inter se differre: quod Plato ab oculis lumen emitti voluerit, Aristoteles vero id negarit. Nam quod ambo postea intus suscipi speciem, & passionem censuerint: de Aristotele quidem dubitandum non est: de Platone vero si quis in Timaeo verba percurrat; facile percipie oportere scilicet passionem usq; ad animam ascedere. Itaq; iam quaerendum est, num quod oculis lumen insitum sit. Id enim si habeatur; continuo sequitur, ut emittatunquado lisCluminis est natura, ut per omnia diaphana corpora permeet. neque enim quδd membrana obductus sit oculus luminis traiectio impeditur, ut Aristoteles aduersus Democritum asserit. Etenim diaphanacst cornea tunica, de peripstin necessirio luci transitus datur. An igi

59쪽

sens. c.

tur lumen in oculo contineatur Rei vetitas, sic se habet. Contin ri quidem in ijs duntaxat animatibus, quae noctu vident. Ea autem sunt, quae noctu alimoniam venantur; quod facili coniectura percipi potest. Nam alioqui explicari non potest, cur cum in tenebris ho

mines cetera non conspiciant, festu tamen & luporu oculos videant.

Itaq; luminis cuiusda interuetu id fieri necesse est. At ea lux no a Sole. aut igne profluit. Siquidem utrumq; abesse statuimus. quare in luporum aut selium oculis sedem habet, atque inde ad nostros oculos' per medium aerem qui perspicuus est, dissu a conspicitur. Felis autem, non alio modo cernit, quam luce quadam ex ipsius oculis ad res aspectabiles diffusa,& rursus earum rerum simulachris assecta, & ad oculos reflexa & redeunte. ut satis intelligi possit, animalium quae noctu cernant; oculis quandam lucem insitam esse. Qis si &nos quemadmodum de Tiberio Caesare narrant) noctu cerneremus, inrsuam oculis lucem haberemus. Haec porro lux noctu tantum usui est; quandoquidem interdiu a maiori luce opprimitur,quae visites species promptius quanto insta desert. Verisimileque est eo modo se habere oculos animalium,quae noctu vident ad diurnam lucem, ac iungi,

sepiae, & ligna quae interdiu nequaquam, noctu verb fulgent, qubdscilicet eorum lux a diurna luce hebetetur, opprimatur, & labascat. Neq; propterea necessarium esse internum cum diurno lumine coniungi uuae Aristoteles sibi persuasit. Exernum enim per se solum sussi De sens. decit; internum autem, in externi tantummodo absentia, visiones prae-het. Neque haec inficiari videtur Aristoteles dum secundo de Anima asseuerat nonnulla in lumine non videri; sed in tenebris , & adiparere ignea,&fulgere ut cornu, fungum, piscium capita, squamas, oculos. quo loco ponit nonnulloS oculos fulgere Aristoteles qui procul dubio eorum sunt, quae noctu vident. Homines verb , atq; alia pleraque,quae noctu non vident lucem instam in oculis, non habere illud certissimo argumento est, quod si interdiu coloratum quidpiam

ut puta florem aut solium aut laminam corneae oculi tunicae admouens, sic tamen ut eam non contingat, propterea quia exteriori luce

collustratur, videbitur. At si in tenebris id experiaris utcumq; exiguum, S pene nullum sit inter corneam, & florem interuallum non tamen videtur. Atqui si in oculo lux esset etiam minima; ad solium ipsam perii enire, atq; inde ad oculum reflecti propter continuitatem, necessariu in esset. continua enim lux perpetuo sertur, etiamsi per dii tersa diaphan a progrediatur corpora . At minimam quamcumq; Iucem se se longius diffundere: non modo ex ignis exiguis scintillis, verum etiam ex ijs corporibus, quae ignea non sunt, lucem tamen MIiquam obtinent, intelligere est, & Plato quoq; ac Galenus qui sulgorem ab oculis emitti arbitrantur, longius quadamtenus permeare, S cum ambiente ac diurno lumine conitingi volunt; quo magis ad obiectum prope corneam positum lumen instum peruenire, rationi F x consen-

60쪽

HIERONYMI FABRlCII

consentaneum esset. Equidem ut verum fatear lumen oculo in si 'tum esse, quod extra corneam no micet ; cogitando, assequi nequeo. Sed neq; ad repurgandas & quasi desicandas rerum visi lium spectus quo melius & commodius oculos subeant, lucem quandam oculis

ingenerari inuod quibusdam placet necesse fuit. .andoquidem

prout deseruntur,recipiunturque, ita etiam dignoscuntur. Vnde quo clarior,ac purior lux exstiterit, eo etiam exactius ab oculo dignoscerere.

Quo verb impurior, ac magis affecta, ita quoq; obscurius visilia di ignosci par est. Itaq; si defaecari species necesse seret; cum&tenuiores

& crastiores, aeque defaecarentur; uno eodemq; modo omnes in oculis susciperentur: quod non contingit. Sed neq; etiam propter aliam. rationem puras reddi species consentaneum erat. Nam si lux purio 3 sinceriorque in oculos ingrederetur: facile oculum ipsum , atq; eiust actionem labefactaret. 4ocirca summa quidem prouidentia a Natura factum es , ut lux Solis prima nequaquam; sed secuda, ac tertia, .&consequentes, quae impuriores sunt proportionata, familiaria, amicaq; oculo obiecta exstiterint . Lux enim quaelibet quo magis di phanis corporibus admiscetur, & quasi immergitur ca assioribus: coetiam impurior es scitur,& ex opacitate corporum,crassitiem, Obscu-'ritatem, &Qrdes contrahit . Quappropter tantum abest ut purior reddi, ut etiam inquinari & densari soleat, quo in oculis commodius& sine noxa suscipi valeati. Itaq. neq; etiam hanc ob causam lucem intus in nobis honere necesse fuit. Quod si ijs quae dicta sunt, unum aut alterum exemplum Opponatur nonnullorum , qui emissilio oculorum lumine in tenebris cernere potuerint, uti de Tiberio Caesare Suetonius narrat,& Hieronymus Cardanus,ac Ioannes Baptis a Porta Neapolitanus ipsi de se affirmant) nequaquam id pro lege naturae aut perpetuo decreto habendum est . Si quidem fieri interdum p

test, ut hominum oculi ad brutorum oculos similitudine & consormatione quadam accedant. Id verb nostram sententiam minime labefacta quin potius eam confirmat, ut postea patebit . Neq. etiam hoc loco nos perturbet, quod in canthis &angulis oculorum intem nis maxime,& noctu potissimum , compreta & contorio utrolibet oculo, aut etiam sursum tractis palpebris, nonnihil luminis videri via deatur. motus enim id efficit, quo peracto & cessante, lumen quoq; deficit. At si in oculo verum insitumq; lumen adesset: extra pro culdubio mitteretur: nosq; noctu videremus, Ut quoq; ab Aristot te traditum est. atqui non videmus e non igitur emittitur, neq; consistit in nostris oculis lux: nisi sortε quispiam dicat, oculum eo m do lucis esse participem, quo colorata reliqua corpora. Etenim citIux qualitas quaedam sit,temperamentum seu corporis proprietatem consequens quod de omnibus lucidis corporibus coelesti excepto intelligas; fit ut corpus omne,naturae lucis cuiusdam paniceps sit ,

ciusque plus obtineat, quo albo colore qui luci propior est, magis sue Diuiligod by GOos l

SEARCH

MENU NAVIGATION