장음표시 사용
131쪽
. appareat, et quomodo etiam septo medio in duas cavitates divisum sit, in quarum singula testis separatus a socio haeret. 434. Testiculus hominis adulti cum funiculo spermatico, arteriis rubra materia impletis, quae per Venas rediit. Pendet testis ab arteria et vena spermatica, quae inter se per telam cellulosam, sive tu nicam vaginalem funiculi spermatici, cohaerent; testis etiam sua tunica vaginali inclusus est; Vas deferens pro parte cum arteria et Venas permatica cohaeret; pro parte vero separata, qua aliorsum etiam tendit, inferiora versus reflexum est. 435. Tunica vaginalis testiculi, vasis rubra materia impletis. Exterior superficies tenui tela cellulosa obducta est, qua leviter cohaeret, sed laxe cum tunica darios; intima Vero glaberrima, vasculis eXhalantibus plena est. O '436. Testis hominis adulti, a funiculo spermatico, sua tunica vaginali incluso, pendens. Sublata autem est tunica vaginalis testis, ut sie appareat propria testis membrana albuginea, quae cingit non tantum ovale corpus testiculi, verum etiam epididimi dem, quae eX altera eX- tremitate testis ad alteram continuo ductu decurrit, et abit in Vas deferens , quod adscendit quodammodo ad funiculum, deinde id deserens dependet. 437. Testiculus infantis recens nati, vasis rubra materia impletis. Separata est tunica vaginalis cum tunica albuginea, ut corpus ipsius testis nudum appareat una cum epididimide, quae ipsi testi continua est. co438. Testiculus hominis adulti. Impletis rubra materia Vassis, appa rent primum arteria atque Vena spermatica, ruberrimae atque Per injec' tam materiam turgentes, deinde corpus testis; separata tunica albugi'
132쪽
11o M Us EUM ANATOMIcUM. nea pro maXima parte, conspiciuntur Vascula abscissa, quorum ope. cum pulpa testis haec membrana eo ungitur; ipsum corpus testis vas culosum , pulposum apparet; ad minima Vascula materies immissa penetravit. Epididimis primum per longitudinem testis decurrit, deinde reflectitur in vas deferens primum crassum, serpentino ductu multiplici
sexum, deinde in simplicem angustum tubum, crassis et tenacibus tunicis constantem, abiens. Materies in arteriam adeo feliciter est immissa , ut non tantum per Venam redierit, Verum etiam per ipsum hocce vas deferens. 439. Testiculus hominis adulti cum parte funiculi, impletis arteriis rubra, Venis Coerulea, materia. Separata est albuginea membrana a corpore testis et reflexa, sicque Vascula abscissa apparent, et quomodo corpus ipsum testis constet tenuissimis vasculis, facile a se invicem solvendis, quae tamen, inclusa sua membrana, arctissime convoluta
44o. Simile specimen ac praecedens ex eodem homine, sed altero latere scroti de sumtum. Minus soluta apparent Vascula in corpore pulposo testis; conglomerata Vero magis cohaerent, et sie eX lObulis multis totum corpus testis constare Videtur. 44 I. Testiculus pueri septem annorum. Aperta tunica albuginea, substantia vasculosa ex longissimis tenuissimisque, aequalis diametri vasculis constans, Cernitur. 442. Testis hominis adulti. Aperta albuginea et refleXa, cum epidi- dimide atque vase deferente soluta, elegantissima vasculosa fabrica cor- poris testis apparet.
443. Testiculus infantis recens nati. Impletis mercurio Vasculis, quae in tunica vaginali dispersa sunt, praeter vasa spermatica conspiciuntur hic etiam nonnulla parva vasa lymphatica. O
Cons. Blumenb. l. c. S. 523 et 524.
133쪽
Μus EUM ANATOMICUM. III - 444. Testiculus hominis adulti. Arteriis rubra materia impletis, conspiciuntur vascula tenuissima, Per tunicam Vaginalem decurrentia; vas deferens mercurio impletum est, unde et epidi limis turget. 443. Testiculus hominia adulti, arteriis rubra, Venis Coerulea, materia impletis. Vas deferens mercurio immisso turget, quod primum s1mplici cauda constare videtur, quae inde tortuosa conVOluta abit in epi- didimidem. 446. Testiculus hominis adulti, impleto mercurio vase deferente atque epididimide. Corpus testis pulpo sum, suam membranam albugi neam detractam monstrat, ex quo oriunda apparet epididimis suo capite , quod glomerulis, sive conis multis, formatur, unde convolutum vas minimum , sed longissimum fit tenuissimum, inde sensim crassior minus convolutus tribus cauda tandem formatur, quae serpentinum aliquamdiu decursum servat, deinde tandem terminatur in vas deferens rectissimum, angustissimum. 447. Epididimis cum vase deferente testiculi hominis adulti, mercurio impleta. Nitidissimum hoc specimen egregie docet, quo modo epidi dimis aliquot conis ex capite oriatur, admodum comoluto minimo vase formetur, et postquam longitudinem corporis testis habeat, reflectatur, angulum porro secundum formet, inde in caudam mutetur, et haec tandem in vas deserens abeat. 448. Vessica urinaria hominis adulti, per longitudinem discissa cumeollo et bulbo urethrae, ab exteriore. Praeter insertionem ureterum apparent vesiculae seminales, bulbo urethrae adjacentes, quarum una per longitudinem aperta est, ut ejus cellularis interna structura appareat , et huic adhaeret vas deferens, quod in eam terminatur.
449. Praeputium membri virilis infantis cum anteriore glandis parte
et frenulo cohaerens. Cons. Blumenb. l. c. S. set et fas. b Ibid. S, 523. co Ibid. S. 495 ,sac et 53Q.
134쪽
4so. Penis infantis. Impletis materia rubra Vasis, egregrie ejuS par- . tes constituentes apparent. Corpora cavernosa, sibi adjacentia, ceb Iulosa tela externa cum cute jam separata fuerunt. In superiore parte decurrunt arteriae et venae pudendae; in ,inferiore conspicitur corpus spongiosum urethrae, quod ad glandem continuata fabrica pergit,
cujus Volumen, impleta materia turgens, auctum est, uti in erectionis statu. 45 I. Portio penis hominis adulti, impletis rubra materia vasis sanguiferis, corporibus cavernossis et corpore spongioso urethrae. Detracta Cutis eXterna est, ut appareat proprium membri inVolucrum, quod constat membrana externa cellulosa, per quam multa Vascula minima decurrentia conspiciuntur, Jub qua membrana invenitur crassa, tenax, durioris compaginis instar tunicae scieroticae oculi; haec cingit singula corpora cavernosa atque inter bina haec corpora, quae penem constituunt, sepimentum format. Ipsa autem corpora conspiciuntur constantia eX cavernulis et cellulis innumeris, materia rubra impletis. Extima autem illa, quam dixi, cellularis et vasculosa membrana, cingit una quoque corpus spongiosum urethrae, quod ceteroquin etiam suam membranam crassam propriam habet; hoc corpus minoribus cellulis formari videtur, et aperturam urethrae intra corpora caVernosa
atque corpus spongiosum monstrat. γ' 452. Simile specimen, ex homine adulto desumtum. Detracta pro parte ab uno corpore cavernoso est tunica propria crassa illa, de qua in praecedente specimine satis dictum est, ut appareat etiam tertiam latea, sIVe intima, corpora cavernosa cingens, quae Vaseulosa est, ut firmiter cum substantia cavernosa cohaeret.
453. Portio extrema penis virilis, quae exhibet glandem, cum eo Pore spongioso, ad eam propagato, et corporibus cavernosis. In hiSce
135쪽
eadem conspicienda se praebent, quae in prioribus speciminibus descripta sunt. Glans vero ipsa, quae obtecta est reflexa praeputii Vasculosa membrana, ad basin suam coronam monstrat, papillis sensilissimis atque glandulis L i ii r i a n i s copiosissimis, smegma secernentibus,
Obsitam. Apex monstrat aperturam urethrae.
434. In hac lagena continetur similis membri virilis pars. Corpora cavernosa materia rubra impleta sunt eaque turgent; sic etiam corpus spongiosum et glans. A glande vero detracta est membrana eam cingens, ut substantia ejus spongiosa atque vasculosa appareat. . 455. Portio inferior trunci infantis recens nati cum partibus, in ea
contentis ipsaque adnexis. Per impletionem arteriarum rubra materia omnia suum naturalem habitum atque colorem servarunt. Ad latera corporum vertebrarum lumbarium conspiciuntur renes cohaerentes per sua Vasa cum arteria aorta et Vena caVa; ante hos apparet inferior intestini coli pars in rectum desinens, ad quam arteria mesenterica inferior ex aorta transiens conspicitur; ante hoc intestinum vesica urinaria cernitur, impleta liquore, quasi urina turgens; eX vassis renatibus et arteria aOrta descendunt vasa spermatica ad testes, quae jam in scrotum descenderunt; ureteres Vero ex renibus ad Vesicam urinariam descendentes cernuntur. In sinistra parte cutis scroti est sublata, ut tunica darios appareat. Tandem conspicitur penis cum praeputio suo et decursus urethrae infra arcum ossium pubis usque in vesicam. b)456. Duo testes hominis adulti. Impletis materia rubra vassis, dependent e suo funiculo spermatico, ex arteria spermatica, Vena et Va- se deferente, ope telae cellulosae inter se neXis, constante; vas autem deserens separatum est et inferiora Versus reflexum. In alteio tunica darios adhuc adhaeret, sed inferiora versus ab albuginea separata reflexa est; albuginea etiam a pulpa separata superiora Versus est
136쪽
ir4 Μ Us TUM ANATOMICUM. reflexa, ut corpus testis appareat, ex lobulis oblongis, vasculis tenuissimis constantibus, compositum. In altero tunica albuginea quoque a pulpa separata et superiora versus refleXa est; lobuli paulo magis inter se soluti conspiciuntur; epididimis et funiculus tunica vaginali, vasculis plena, adhuc inclusa sunt 457. Duo testes hominis adulti, impletis materia rubra vasis. In superiore, qui a parte funiculi spermatici pendet , conspicitur ab exteriore parte tunica vaginalis, Vasculis impletis ditissima; ab interiore porro aperta est tunica darios, omne corpus testis amplectens, cui laXe inhaeret albuginea; hac autem etiam a pulpa testis separata, ipsisque lobulis, ex quibus corpus testis constat, ulterius dissolutis , exilissima vascula conspiciuntur, longitudine et subtilitate insignia. Idem in inferiore altero conspici potest, et praeterea, quo modo ex pulpa testis vascula transeant ad ipsam epididimidem. 458. Testis hominis adulti cum vesica urinaria et membro virili praemagno, Vassis materia rubra ceracea impletis. Vesicae adnexae sunt vesiculae seminales, quibus vas deferens a funiculo spermatico, e quo testes dependent, recedens; in transitu colli vesicae ad urethram conspicitur glandula prostata; per longitudinem superioris partis penis decurrentes conspiciuntur arteriae et Venae pudendae, quarum rami per tunicam crassam corporum caUerno rum egregie cum nervi pudendi ramis conjuncti cernuntur. Inserior pars Vesticae et membri virilis per longitudinem dissecta est, ut cernatur intima tunica Vesicae et urethrae, in quibus ostiola glandularum mucipararum apparent; conspicitur hic etiam structura interna corporis spongiossi, quod Gethram con
459. Vesica urinaria cum membro virili hominis adulti, impletis materia subtilissima rubra omnibus vasis. Exterior superficies vesicae uri,
137쪽
M Us EUM ANATOMIcUM. Ila . nariae primum in hoc objecto cernitur et insertio ureterum; cernuntur porro vesiculae seminales vesicae adneXae, harum altera clausa et integra relicta est cum vase deserente ipsi inserto, altera aperta, ut imterna structura cancellata appareat; infra has conspicitur glandula prostata biloba; ab altera parte inferiore per longitudinem dissecta est vesica et urethra; in vesica conspiciuntur plica e irregulares, glandulae multae muciparae, vasculis ditissimae, et ostiola valvulosa insertorum ureterum; plicae intimae irregulares vesicae abeunt, ubi incipit ure-.thra, in plicas longitudinales, quae per totum ejus tractum continuantur; apparet in superiore urethrae parte sic dictum caput gallinaginis et apertura ductus excretorii communis vessicularum seminalium et glandulae prostatae. Per omnem tractum intimae tunicae urethrae glandulae minimae muciparae, impletis vasculis, cernuntur ditissimae. Per dissectionem quoque apparet structura glandulae prostatae, interna bulbiurethrae et corporis spongiossi in glandem usque continuati. o 4 . Portio maxima penis hominis adulti. Impletis materia rubra a teriis , corporibus cmernossis aere inflatis et eXpansis, uti etam corpore spongioso, apparet elegantissima hujus partis fabrica, et quo modo vasa
non tantum decurrant per eXternas membranas, quae substantiam cingunt, innumera copia, verum etiam in interna et media parte corporum cavernosorum conspicitur arteriola, quae suos ramulos dat membranis omnibus, cellulas omnes corporum caver sorum constituentihus. cb
46 I. Puellae recens natae pudenda externa. Mons veneris desinit in labia magna pudendorum, quae deorsum continuantur usque ad pe- Q cons. Blumenb. l. c. g. 495, 496, 497, 526, 533 et 534. υλ INJ. I. sas. I S, a
138쪽
rineum, pone quod anus est; inter labia magna diducta clito. ris superiorem partem Occupat, a qua descendunt nymphae, sive labia parva, desinentia in fossam naValem, quae est introitus ad vaginam; inter nymphas atque infra clitoridem est apertura urethrae, inquam sela immissa est; infra hanc in Vulva apparet hymen, integram
membranam semiiunarem referens. μ)462. Pudenda externa cum vagina atque utero puellae septemdecim limiorum. Mons Veneris et labia magna, quae eX hoc, uSque ad perinaeum descendunt, pilis obsita sunt; in superiore parte fissurae, quae est inter labia magna, apparet clitoris , glande sua eminens; ab hac parte nymphae descendunt, quae sunt reflexae, Ut apertura Urethrae atque fossa navalis conspici possint; pone hanc in introitu ad vaginam, hymen conspicitur, integritate intacta gaudens; a parte posteriore conspicitur vagina, quae formam ossis sacri servavit, et cohaeret cum utero integro, a quo pendet, cui adhaerent etiam ligamenta lata cum suis
ovariis et ligamenta rotunda. 463. Infantis recens nati genitalia eXterna, cohaerentia cum Utero, intestino recto et vesica urinaria. Arteriis impletis rubra materia, Vasculorum decursus per has partes eleganter se monstrat. Vesica ante intestinum rectum pone uterum jacet; cum Vesica porro conneXi per ureteres conspiciuntur renes cum suis glandulis succenturiatis, magnis hac aetate et vasculis sanguiferis plenissimis; ureteres inferiori et posteriori vesicae parti inserti conspiciuntur; pendet autem vesica urinaria e funiculo umbilicati, cujus arteriae cum vesica connectuntur, Uena Uero sursum ad hepar tendit. O464. Infantis recens nati uterus cum vagina. Ligamenta rotunda ex fundo oriunda dependent; lata vero cum ovariis explicata in latus sint; ad horum extremum cernuntur fimbriae quasi digitatae.
139쪽
M Us EUM ANATOMIcUM. III 463. Uterus infantis trium annorum cum suis appendicibus et parte vaginae. Uteri corpus rotundum, triangulare, compressum, membrana firma obductum est; ab inferiore Vero parte haec deest et cellulosa tela obtegitur, quae respicit Vesicam Urinariam et intestinum rectum Ab exteriore parte fundi uteri dependent ligamenta tam rotunda, quam lata; inter horum duplicaturam continentur ovaria, corpora oblonga, supra quae porriguntur tubae Fallopianae, in fimbrias desinentes. agina per longitudinem aperta est, in qua rugae cernuntur, et orificium uteri eXternum ad hanc dependet. Vasa uterina rubra materia egregie impleta sunt. 466. Uterus feminae adultae, quae jam peperit, cum parte Vaginae. Uterus dissectus est per longitudinem, ab orificio usque ad fundum. Sic apparet crassities parietum uteri ejusque capacitas interna, quae ab orificio per cervicem primum sensim angustior est; dein amplior et in utero denuo amplior fit, ita ut formam triangularem ejus cavitas habeat; in fundo glabra et laevis est, in cervice eminentiae, striae et cryptosae incisiones conspiciuntur, in vagina hac per partum, qui praeteriit , deletae; a parte posteriore dependent ligamenta et OVaria. 467.. Uterus feminae adultae, quae jam peperit, cum parte Vaginae , per longitudinem dissectus, ut interna caVitas corporis Uteri, cervicis atque vaginae, appareat. Ρraeter ea, quae in praecedente specimine notavi, quaeque hic etiam elegantius conspiciuntur, apparet infundo apertura tubae Fallopianae, in quam feta porcina immissa est,
et quae continuatur usque ad fimbrias, in hoc specimine elegantissime digitatas; OVaria praemagna sunt. o468. Uterus feminae adultae, verticali sectione divisus, ut triani laris cavitatis internae, tam cervicis, quam corporis uteri, forma
140쪽
118 ' Mus EUM ANAT MIcUM. conspici valeat, atque parietum crassities, nec non glabra superficies
469. Simile specimen ex muliere adulta cum vagina et ovariis, eodem modo verticali sectione divisa. Apparent Ostiola tubarum in singulo fundi uteri angulo extremo. Deinde, quo modo in collo uteri disserat superficies interna, ab eadem in corpore; labia ostii propendent in Vaginam, quae plicis et rugis inaequalis est. O47o. Uterus feminae adultae cum parte Vaginae et appendicibus.
asa materia rubra impleta sunt atque conspiciuntur decurrentia non tantum per eXteriorem uteri superficiem, verum etiam in interna substantia vasorum abscissorum orificia cernuntur; OVaria praeter naturam magna sunt et liquore gelatinoso plena 47I. Segmentum uteri mulieris, aliquot horas post partum mortuae; unde patet uterum, qui in statu virgineo parvam caVitatem habet, et
in graviditate ad tantam molem eXpanditur, ut foetum octo et plurium pondo, cum suis membranis ovi, liquore amnio, placenta et fu niculo umbilicati continere possit, non minui aut extenuari, uti aliae partes, sed parietes non tantum aeque crassos manere, Verum etiam crassiores fieri, per assiuxum majorem humorum et vasa explicata. 472. Uterus cum vagina et ovariis, ex adulta femina desumtus. Vagina verticali sectione in hoc specimine ita divisa est, ut ex altera et dimidia parte ipsum praeparatum dependeat; qua praeparandi methodo Ostium uteri egregie in conspectum venit; interna vaginae superficies plicis rugisque inaequalem sese offert.