Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

INCREMENTUM. OVA ET EMBRTONES

473. Ovulum septem dies, post coitum abortu emissum; totum Vasculosum est. Eo aperto per longitudinem, in medio cavitas angusta apparet ; nulla vero huc usque laetus primordia in eo conspici possunt, neque funiculi umbilicatis quidquam apparet. 474. Ovulum, decimo quinto die post coitum ejectum. In externa parte aperti ovi apparent Vascula; in interna vero eXplicata nubecula cernitur, in cujus medio embryo conspicitur, magnitudinis seminis cannabis. Eodem modo hoc specimen se habet, ac a Baude loc qui odescribitur in sectione, qua de formatione foetus agit. 475. Ovulum apertum, die decimo octavo post coitum rejectum. Extus Vasculosum est, caVitas interna nubecula impleta, ex cujus inferiore parte elapsum, sed tamen cum tenuissima menbrana adhucdum cohaerens, conspicitur diforme foetus primordium. 476. Ovulum humanum integrum , nitidissimum, quarta post conceptionem hebdomade emissum. Ρro maXima quidem parte eXtus Vasculosum est, pro parte Vero glabrum; ad unam autem extremitatem magna congeries vasculorum conspicitur, quae placentae initium indicat. 477. Ovum, quinta hebdomade post conceptum emissum. Totum VaSculosum est; nulla vero embryonis indicia in eo detegere potui. 478. Simile specimen ovi abortivi, etiam quinta post conceptionem hebdomade emissi. In hoc vero non nis1 congeries multorum UaSCulorum apparet; neque enim embryonis primordia, neque aliquid mem

branarum ovum constituentium apparet. ab Cous. Blumenb. I. c. S. 64o et 6 I.

142쪽

Mus EUM ANATOMICUM. 479. Ovum humanum, quintae quoque post conceptionem hebdomadis fine emissum. Membranae ovum constituentes integrae sunt; pereas pellucentes cernitur in interna OVi parte contentus parvus embryo; ad alteram externam superficiem congeries Vasculorum placentam formantium apparet.

48O. Ovum humanum, sexta post conceptionem hebdomade abortu perditum. Apertum est, ut embryo conspici possit, in eo a funiculo brevi et tenui pendens; caput diforme dependet, istancus ViX capitis

magnitudinem superat, artus sive extremitates non nisi parVas VerrucaS, parum eminentes, diformes, reserunt. 48 I. Ovum, septima hebdomade post conceptionem abortu emissum; majus priore, sed eXtus totum Vasculosum, intus glabrum, nulla in Uero embryonis primordia in se habens. 482. Simile specimen, in cujus interiore superficie cernitur quidem appendens funiculus umbilicatis; embryo vero jam perierat, saltem nihil ejus post aperturam ovi apparuit. 483. Ejusdem aetatis ovum abortivum, integrum exclusum; nulla

Vascula tomentosa hic adnexa fuerunt. Vasculis enim et placenta perditis, amnion mansit integrum, in quo primordium embryonis adesse videtur; quamvis vero similiter pro parte corrupti; sedimentum enim conspicitur in fundo ovi. Φ84. OVum abortivum, vasculosum corpus constituens compactum, in aperto nulla fere cavitas, nullae fere membranae apparent, nullus adest embryo; molam vocare solent. 485. Ovum sine Vasculosa membrana, octava post conceptum heb-' domade exclusum; intus conspicitur embryo per pellucentes membranas. 486. OVum ejusdem aetatis, apertum, nitidissimum, eXtus Vasculosium, intus membranaceum ; imperfectus admodum embσo e funiculo pendet.

143쪽

Mus EUM ANATOMICUM.

487. Ovum humanum, decima post conceptionem hebdomade e Clusum, apertum. Extus egregie Vasculosum, intus glabrum est; in cavitate interna apparet sceleton embryonis, qui certe jam aliquamdiu mortuus fuit. 488. Ejusdem aetatis ovum abortivum integrum et in omni ambitu eleganter VaSculosum. 489. Ovum humanum, decima post conceptionem hebdomade exclusum. Disruptae erant membranae, et Vascula plurima cum sanguinis fluxu abierunt; embryo vero integer e funiculo umbilicali pendet magno capite et monstroso; deorsum eX parVo trunco artus Dyma papillarum eminent. 49O. Portio ovi ejusdem aetatis, ex qua pendet embryo parvulus limmanus diformis. In facie cernitur hiatus, Os impersectUm, artus ex - pingui trunco eminent instar papillarum, funiculus cum placenta nexus speciem alantoidis exhibet. 49 I. Simile specimen, Vasculosam placentam egregie eXhibens; embryo vero etiam diformis; in eo enim viX quidquam, faciem aut artus distinguens, conspici potest. 492. OVum humanum, duodecima post conceptionem hebdomade abortu exclusum. Integrum est et iii eXteriore superficie ubivis vasculis tomentosis cinctum. 493. Simile ovum integrum, extus non tantum Vasculosum, Verum etiam haec vascula cinguntur membrana cellulosa compactiore, quae

interiori superficiei uteri adhaesit, et decidua Hunieri solet appellari. 494. Ovum humanum, decima tertia post conceptionem hebdomade

abortu eXclusum. Apertum est, et servata figura, quam ab eXpanso ovo hoc tempore habet cavitas uteri. Situs naturalis embryonis, in eo contenti, etiam optime in hoc specimine conspicitur. In externa super

ab Cons. Albin. Annot. Acad. L. I. Tab. I. icon XII. Cap. XIX. et Lib. III. Cap. XUI. p. 95,

144쪽

Mus EUM ANATOMIcUM.ficie vascula tomentosa quam plurima, membranae fungosae adhaerentia, conspiciuntur intra quam choriota et amnion inter se distincta apparent. 9s. Ejusdem aetatis o rum humanum abortivum, apertum quod embryonem in se continet, C US incrementum imperfectum est. Substantia vero ovi nimio volumine insignis et in molae foranam increvit; tinde certum videtur, foetum, propter nimium incrementum substantiae fungosae OVi, compressum et mortuum ni isse. 496. Ejusdem aetatis abortus. Ovum apertum minimum hic conspicitur respectu embzonis perfectissimi; ViX locus enim superfuit liquori amnii; ovum fere totum replevit embryo, qui ex funiculo pendens

conspicitur, capite deorsum directo, juxta quod artus superiores porrecti apparent, digitis jam perfectissimis praediti.

497. Ovum integrum minus, cum alterius OVi majoris parte, ex qua cum sanguine cecidit embryo capite magno, in quo oculi ceteraeque partes formatae conspiciuntur; artus inseriores breves adhuc, sed etiam jam suas diversas partes conspiciendas praebent; superiores vero perfectiores videntur; digiti etenim jam admodum distincti apparent. Ejusdem fere aetatis Videtur embryo ac praecedentes, licet eX matris testimonio, quae, quum haec OVa uno abortu simul cum ingenti famguinis ex utero perdidisset, animi deliquium patiebatur, hoc non audire potiterim. 498. Ovulum duplex, ab utraque parte apertum; extus vasculosum, dum utraque superficies interna glaberrima sit. Neque in altera, neque in altera, caVitate embryo detegi potuit. 499. Ovum humanum, decima tertia post conceptionem hebdomaduabortu eXclusum; apertum est. Praeter Vascula tomentosa exteriori

superficiei adhaeret sic dicta decidua Hunieri; interna superficies glaberrima est, e qua funiculus umbilicatis extenuatus dependet, cui est adnexus embryo, capite magno deorsum pendente, truncus Paros est et artus non ita distincte formati, quam in praecedentibus

145쪽

M u g E U M A N A T O M I C U M. Iaaspiciminibus, indicio, incrementum in utero etiam, pro diversis in matre locum habentibus conditionibus, Vel tardius, vel felicius, procedere pOSse. . 5oo. Embryo, decima quarta post conceptionem hebdomade abortu exclusius; pendet e funiculo umbilicati, major est prioribus. In capite oculi, nasus, os et aures jam distincte conspici possunt; artus vero etiam multo longiores et persectiores sunt, digiti pe ecte formati, apertura ani nondum conspici potest, loco genitalium parVa eminentia acuminata adeSt. so I. Portio ovi humani membranas exhibens. Amnion, inferiora versus reflexum, tenerrimum et pellucens est; chorion vero, superiora Versus ductum atque ab amnio separatum, crassius et fuscum appare SO2. EmbGo, decima quinta post conceptionem hebdomade abortu exclusus, non ad modum perfectus pro aetate hac; forte etiam minus perfecta nutritio hic locum habuit. 'SO3. Embryo ejusdem aetatis ac praecedens, persectior et paulo major. Caput Vero, respectu ceterarum partium, permagnum, truncus etiam bene nutritus videtur; artus vero longi quidem, sed macilenti, digiti distinctissimi quidem, sed ungues nondum in iis apparent, anus nondum apertus Videtur, et loco genitalium eminentia, ParVulvin penem reserenS.

So4. Embryo, decima quinta post conceptionem hebdomade abortu exclusus, e funiculo umbilicali pendens, perfectissimus nitidissimusque; praeter anum Omnes partes jam formatae apparent; masculus Videtur ex eminentia peniformi; nullum vero adhuc scroti indicium adest. Sos. Embryo, decima septima a conceptione hebdomade eXclusus, paulo major praecedente. 5O6. Ejusdem aetatis embryo etiam nitidissimus. SO7. Embryo semella, decima nona post conceptionem hebdomade

exclusa. -

16, a

146쪽

ia MUs EUM ANATOMICUM. 5o8. Ovum humanum, decima nona post conceptionem hebdomade

abortu exclusum, integrum. Placenta superiori in parte eminens conspicitur, rotundum corpus Vasculosum eXhibenS; OVUm membranaceum, hic et illic vasculis hirsutum, continet laetum cum liquore amnii. SO9. Ovum humanum, decima septima a conceptione hebdomade abortu integrum eXclusum. Ab Una parte nudum, ab altera Vasculistomentosis compactis plurimis egregie scatens. Ab una quoque parte membrana partim desumta est, ita ut liquore amnii adhuc contentus foetus in conspectum Veniat. 5IO. OVUm humanum, duodecima post conceptionem hebdomade abortu exclusum; integrum est et in extima superficie vasculis tomentossis hic et illic gaudens. In hoc quoque specimine egregie conspicitur membrana cellulosa compactior.

511. Embryo Aethiopis mulieris, masculus, vigesima prima post conceptionem hebdomade eXclusus. Omnia praeter scrotum et ungues jam formata apparent; ani apertura etiam nulla adhuc conspicitur; color cutis luteus, in facie nasus et labia lata Aethiopem indicant. SI 2. Embryo humanus, vigesima tertia hebdomade post conceptionem exclusus. In hoc jam ungues formari incipiunt, scrotum etiam apparet et anus apertus; pendet e suo funiculo umbilicati cum placenta cohaerente; placentae Vasa rubra materia impleta sunt, et levi maceratione soluta, ut simul vasculosa hujus partis structura appa

reat.

SI 3. Embryo humanus, vigesima quarta post conceptionem hebdomade eXclusus cum suo funiculo umbilicati. Sedentis formam in lagena habet; omnia egregie formata sunt; color cutis fuscior est, Ungues in digitorum apicibus jam apparent, apertura ani in fundo lagenae compressa propter sedentem positionem est, sed tamen aperta et bene

formata.

5I4. Embryo masculus nitidissimus, vigesima septima hebdomade

147쪽

Mus EUM ANATOMICUM.125 post conceptionem exclusus. Omnia elegantissime formata apparent, et totum hoc specimen pulchritudine nitida sese maxime commen

dat.

315. Embryo femella, duodetricesima post conceptionem hebdomade abortu exclusus. Elegantia eadem et pulchritudine, ac praecedens specimen, etiam hoc sese commendat; etenim non tantum omnes partes egregie formatae apparent usque ad ipsa supercilia, verum etiam tam feliciter conservatus est turgor vitalis in hisce duobus me-tibus, ut nulla ruga, ne minima quidem plica, in totius corporis superficiei cute facta sit. 5I6. Embryo masculinus , trigesima post conceptionem hebdomado exclusus. Omnia jam quidem bene formata apparent praeter pilos in

cute cranii.

517. Embryo semella mulieris Aethiopis, vigesima secunda post conceptionem hebdomade abortu exclusus. Elegantissime omnia jam formata apparent ; supercilia pro aetate magna sunt, et pili in cute cranii jam incipiunt apparere; forma faciei, imprimis nasi et labiorum, ab Europaeorum embryonum faciei sorma satis diversa apparet.

ORTUS, VEL POTIUS FOETUS, PRAEMATURO

PARTU EXCLUSI.

SI 8. Embryo semella, trigessima tertia post conceptionem hebdomade exclusus. Nitidissimum specimen est, omnia egregie formata apparent , supercilia etiam et pili in cute cranii propullulant. 5 I9. Embryo humanus nitidissimus, trigessima quarta post conceptionem hebdomade exclusus. Omnia egregie formata sunt, sedentiS formam in lagena habet, pili non tantum in cute cranii apparent, Ve' rum tota corporis superficies et lanugine tenui est Obsita et turgorem

148쪽

116 MUS EUM AN ΑΤ MIcUM vitalem egregie monstrat, nulla ruga, aut plica notata. Est igitur etiam rarum et nitidissimum specimen. seto. Embryo semella, trigessima quinta hebdomade a conceptu eX- clusus, nitore et elegantia sese etiam maxime commendans. 521. Embryo humanus, undequadragesima hebdomade partu paulo praematuro Vivus exclusus, sed stliquot horas post partum mortuus. - 522. FOetus humanuS, partu maturo eXclusus; impletis materia rubra vasis, apparent apertae caVitates capitis, thoracis et abdominis. Cerebrum suis membranis tectum est, sternum, reclinatum superiora Versus, pulmones , glandulam thymum et cor , in suo situ naturali exhibet; dia-phragma sepimentum exhibet, quo cavitas thoracis a caVitate abdominis sejungitur; huic subjacens hepar cum suo ligamento sitispensorio lato cernitur elegantissime rubens, et sub hoc intestinorum situs

apparet.

523. Foetus seXus seminei, sexto mense graviditatis praematuro partu exclusus, nitidissimus. 524. Simile specimen, Oct O mense per partum praematurum eX-

clusum.

525. Foetus sevis masculini, octavo mense graviditatis exclusus, nitidissunus et turgore quasi vitali splendens. 526. Foetus masculinus, septimo graviditatis mense exclusus, satis

nitidus, in quo Omnes partes bene conformatae apparent, turgore minus elegans ac praecedens.

exclusus. In hoc quoque nitidissimo specimine omnia bene conformata deprehenduntur. 528. Foetus sexus sequioris, sexto pariter graviditatis mense eXcIu-RS , in quo aeque atque in priori omnia rite sormata sese offerimi. 529. FOetus sexus masculini, quinto graviditatis mense emissus. Egregium hocce specimen reliqua sere omnia nitore et elegantia su-

149쪽

perat, omnibus hujus foetus partibus non solum egregie constructis , sed turgore suo elegantissimo Omnino se commendantibus.. 53o. Foetus se us masculi, quarto mense exclusus; priori licet multo inferior, suis tamen bene formatis partibus omni attentione dignus.

TRIA SPECIMINA, AD GRAVIDITATEM ET PARTUM PERTINENTIA.

531. Uteriis gravidus a parte anteriore apertus, ex fundo et partimus lateralibus. suspensus, expansus foetu, qui in eo continetur; exterior superficies glabra rotunda apparet; eX partibus lateralibus pendent ligamenta lata, ovaria bene sormata et tubae Fallopianae insimbrias elegantissime digitatas desinentes; parietes discissi, non crassitie minuti apparent, sed potius crassiores, Mam in utero intacto esse solent; totum corpus uteri contento laetu est expansum; cervix Vero non ita dilatata est, orificium iratus tamen clausum. Foetus naturalem situm habet et convolutus est in formam Ovalem; caput uteri cervicem Versus vertice directo jacet, facies innititur brachiis , quae inter anteriores femorum partes et pectus reconduntur; femora sursum elevata sunt, ita ut genua fere faciem tangant; crura posteriora Versus reclinata apparent, ita ut calcanei natibus applicati videantur. Rara sunt horum speciminum exempla. Femina mortua est septima graviditatis mense.

532. OVum humanum integrum cum sua placenta et in eo contento foetu Foetus septem mensium per membranas ovi pellucentes in suo liquore amnii contentus apparet; in superficie superiore ovi placenta conspicitur, Vasculorum tenuissimorum congerie constans. Rarissimum etiam est hoc specimen, quoniam in partu hoc tempore fere incidente fere semper membranae disrumpuntur.533. Uterus puerperae, aliquot horas post partum mortuae, per Iom

150쪽

Ι28Μus EUM ANATOMICUM. gitudinem sectione prudenti apertus. Externa forma ovalis oblonga est. Appendent ligamenta lata, solito longiora reddita, cum ovariis et tubis; parietes crassi foramina monstrant vasorum uterinorum , quae abscissa sunt; in superficie interna apparent sinus uterini, quibus inhaesit membrana cellulosa, quae placentam cum utero nectit. Corpus uteri non tantum , verum etiam cervix et orificium, dilatata sunt; orificium etiam extenuatum desinit in partem superiorem vaginae, quam maxime quoque dilatatae. Haec tria specimina ad illustranda praecepta de partu naturali admodum digna et egregia sunt et rarissima acquisitu.

SECUNDAE.

534. Placenta foetus maturi cum funiculo umbilicati et membranis,

quae ovum constituerunt. Sanguine depuratae hae partes sunt, ceterum sine ulla praevia artificiosa praeparatione serVatae, ut appareat magnitudo naturalis placentae, et quo modo unum corpus Vasculoso-

cellulosum videatur esse, cujus inferior pars inaequali superficie respondet cellulis et sinibus, qui in interiore superficie uteri notati sunt; superior vero glabra originem funiculo umbilicati dat, cujus naturalis longitudo duos pedes imo et ulnam saepe aequat ; membranae, ovum constituentes , collapsae jam, sed refleZae, conspiciuntur adjacentes superiori placentae parti. si

535. Portio placentae humanae, per macerationem solutae, ut appareat non firmam camosam partem esse placentam, sed formari ex vasculis, tenuissima tela cellulosa inter se nexis.s36. Ρlacenta humana foetus maturi. Arteriae et Venae rubra materia impletae sunt, ita ut per superficiem exteriorem distributa majora vasa conspiciantur, diversis in locis coeuntia. In interna super-

Cons. Blumenb. Insiit. Physiol. 3. 583.

SEARCH

MENU NAVIGATION