Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

elegans conspicitur vasorum lymphaticorum decursus, imo vero et haec, et glandulae multo majori numero apparent. Etenim multa vasa semoris conspiciuntur, quae primum plexum formant atque ingrediuntur glandulas inguinales, egregie mercurio impletas, et si1bi proXime adjacentes; inde vero pauca tantummodo vasa egredientia conspiciuntur , quorum nonnulla pleXum parVum formant, alia ad glandulam minorem tendunt; ex plexu vero adscendit alterum vas, sub quo glandula jacet, et inde prodit corpus amplissimum, eX plexu Vasorum majorum atque glandulis formatum, quod iterum in duas partes dividitur; harum nonnulla vasa ex pleXu juxta ossis sacri partem lateralem adscendebant ad glandulam, in laterali quoque parte vertebrarum lumbarium sitam, alia pars anteriora Versus magis flectitur et majorem plexum format, divisioni stortae in iliacas impossitam, dum corpora haec anterius et in latere medio vase communicant, et ex anteriore vas adscendit, tendens ad illud magnum alterius lateris, quod inseritur cisternae lumbari. 389. Vasa lymphatica, quae ex dorsi pedis tela cellulosa originem ducunt, hoc in specimine mercurio impleta turgida apparent. Nonnulla post emuxum mercurii Vacua facta sunt, in quibus Valvulae egregie conspici possimi, quae in interna horum vasorum superficie adsunt, ad lymphae cursum dirigendum. Vasa autem sanguifera, per hanc eamdem pedis telam ςellulosam decurrentia, subtilisssima materia rubra colorata impleta sunt, ut pateat, quomodo liquor alteriosus ad cellulas deseratur, eX quibus venae lymphaticae absorbent. 39o. Vasa lymphatica femoris sinistri hominis adulti cum glandulis inguinalibus et plexibus atque glandulis, quae in perui inveniunturci ad lumbos adscendunt; omnia mercurio impleta egregie turgent. Vasorum lymphaticorum habitum, glandularum conglobatarum structuram ab Cons. Blumenb. S. 437. Ibid. S. 433 et 434

122쪽

et vasorum lymphaticoram in hisce decursum et mutationem, quam optime in hoc specimine videre possumus.' Vasa etiam subtilissima sanguifera, per telam cellatosam decurrentia, rubra materia impleta sunt, sicque apparet, quo modo haec ad membranas, quae glandulas formant innumera copia decurrant, et ad glandulam constituendam non parum conferant. o)39 I. Vasa lymphatica femoris dextri hominis adulti cum glandulis inguinalibus et plexibus, qui ad pelvim et lumbos adscendunt. Vasa lymphatica omnia et glandulae mercurio impleta sunt; sanguifera Uero, per telam cellulosam de curentia, rubra materia subtilissima fulgent, hO rumque conjunctio cum intima glandularum inguinalium fabrica hic egregie patet. 392. Vasa lymphatica brachii dextri hominis adulti eum glandulis axillaribus mercurio impleta. In tela cellulosa vascula minima sanguifera rubra materia impleta apparent, ut sic vasculorum in telam eXhalantium decursus, et structura omnis glandularum ad oculum demonstrari possit. 393. Eaedem partes eodem artificio praeparatae in brachii sinistri superiore parte, in quibus non minus, quam in praecedente specimine , elegantissima structura glandularum harumque descriptus neXus cum telae cellulosae Uasculis apparet. 394. Portio membranae externae pulmonis hominis adulti, in qua multa vasa lymphatica, mercurio vivo impleta, apparent,

ORGANA SECRETIONUM.

395. Glandula parotis hominis adulti. Impletis subtilissima materi 1 rubra arteriis, apparet structura hujus partis, eX glandulosis lobulis mul -

123쪽

Mus EUM ANATOMICUM. IOItis , uno involucro membranaceo cinetis, constans; conspicitur porro ductus ejus excretorius magnus, Stenoni anus dictus, cujus finis

apertura, in quam feta immissa est , aperitur in laterali parte genae, quae etiam egregie, impletis Vasculis, exhibet glandulas simplices, buccales dictas, ostiolis suis in ambitu insertionis ductus parotiei patentes. si . 396. Glandula parotis hominis adulti. Impletis materia rubra subtilissima arteriis omnibus etiam minimis, hoc specimen ita praeparatum est, ut penitus rubeat, et Vascula per membranam externam decurrentia distincte cerni possint, diversa ab iis, quae ipsam glandulae fabricam ingrediuntur. Ad ductum Stenonianum, qui ipse mercurio impletus est, apparet appendix glandulosa, quasi parotis parva, dum Vascula , tunicam externam ipsius ductus nutrientia, etiam elegantissimo spectaculo, sese, eX ramulo hujus appendicis oriunda et omnem ambi, tum ductus perreptantia, conspicienda praebent. - 397. Glandula parotis hominis. adulti, impletis materia rubra vasis. Insuperiore parte ductum Stenonianum exhibet conspiciendum, in inferiore fine cohaeret cum glandula submaxillari, ejusdem naturae, quae etiam in ductum suum eXcretorium, ex quo pendet, terminatur. 398. Glandula parotis cum ductu eXcretorio, per qUem. mercurius immissus transiit ad omnes ductuum secretoriorum stivisiones, in intima fabrica hujus glandulae reconditos. 399. Glandula submaxillaris insantis trium annorum, impletis arteriis rubra materia. Cincta est membrana externa et in iobos tres majores divisa apparet, ex quorum medio provenit ductus eXcretorius am-Plus. Qq . Glandula thymus infantis recens nati, uti mox, sine ulla praeparatione, in oculos incurrit.

124쪽

M Us EUM ANATOMICUM. 4o I. Panereas hominis adulti, cujus ductus ceracea rubra materia est impletus, sic ut ad ultimos fines ramorum penetraverit. 4oa. Pancreas hominis adulti. Impletis arteriis rubra, venis coerulea , materia, s ructura glandulosa hujus partis egregie apparet. 4O3. Hepar infantis recens nati cum portione diaphragmatis. Vasa majora rubra materia impleta sunt, sic ut in concava superficie etiam minores eoium rami conspiciantur continui in ligamento suspensorio, cum diaphragmate cohaerente, et in lato; in concava superficie apparent venae majores, vesica fellea cum ductu cystico hepatico et choledo

4o4. Hepar foetus humani. Postquam omnis in Venae portarum ramis contentus sanguis aquae immissa ablutus esset, arteria hepatica colore rubro impleta est Distributio arteriolarum minorum sese praecipue per exteriorem superficiem manifestat, ita, Ut tum conVeXa, thun vero etiam concaVa superficies, non tantum Vasculis minimis plenissima sit, verum rubra materia ad ipsa vasa lymphatica penetraverit. In concava superficie similia apparent; lobi et sulci hepatis hic etiam distincti cernuntur, cum ligamento umbilicati et vessicula fellea. Latius hoc specimen descripsi in libello, cui titulus est Don hepatis foe- tui o to mensium. 4os. Portio hepatis hominis adulti. Vasa, subtilissima materia rubra impleta, inter se per macerationem sunt soluta, ut sic dicti acini conspiciantur M a l p i g h i i, quos apparet esse glomerulos Vasorum minorum , ut R u y s c h i u s eos descripsit. )4o6. Ρortio hepatis hominis adulti. Vasa lymphatica mercurio impleta sunt et conspiciuntur decurrentia ex radiculis minimis ad majores truncos, qui adeunt ligamentum suspensorium. Tota superficies proma ima parte obtecta est ingenti numero vasorum lymphaticorum. O

125쪽

o . Portio hepatis hominis adulti. Impletis vasis sanguiferis rubra materie, earum distributio per interiorem substantiam et per extimam

membranam usque ad iubtilissimOS ramulos egregie cernitur; praeterea multa vascula lymphatica absorbentia mercurio impleta sunt, quae, ex minimis surculis orientia, obtegunt e ternam hepatis superficiem, et confluunt in venas majores, ad ligamentum tendentes. 4o8. Vesicula fellea infantis per longitudinem aperta. Arteriis materia rubra impletis, hae decurrentes cernuntur in extima supersicie; in intima vero cernuntur fines earum, instar Villorum prominentes, et reticulatam atque cancellatam ejus superficiem elegantissime exhibentes. Abit tandem vesicula fellea in cervicem conicam, cui valvulae falcatae adstare videntur. ob 4o9. Membrana extima hepatis, ubi ad Vesiculam felleam accedit. Arteriae rubra materia impletae sunt, ita ut minimae earum divisiones appareant; ea vero in parte, qua ad vesicam felleam investiendam adscendit, vasa lymphatica mercurio impleta cernuntur. .

4 Io. Vesica fellea hominis adulti, in qua impleta cernuntur ingenti numero vasa lymphatica mercurio, sic ut hinc pateat, quo modo absorpta bilis cysticae etiam aquosa parte, eam spissiorem et magis acrem hac de causa in hac cavitate fieri. c)411. Lien infantis, impletis materia rubra Vassis, integer. Membrana sua extima cinctus pendet e Vassis, quae concavae parti inseruntur. 412. Lien hominis adulti, immissa in vasa aqua pura, elatus, membrana externa detracta dependet, et post ablutionem est discissus, ut sic textura ejus interna cellulosa secundum Veteres appareat. O4I3. Lien hominis adulti, eodem modo uti praecedens elatus, immis Q Cons. Blumenb. I. c. g. 378 et 379. b) Ibid. s. 38o. o Ibid. I. at s. Ibid. S. 388 et 389. Ibid. S. 39I.

126쪽

io MUS EUM ANATOMICUM.fa aqua per arteriam, donec pura per venam re diret; postea vero inflatus est aere per Venam; per arteriam Uero materia rubra injecta est, deinde siccatus, et postquam bene siccatus esset, tunica extima est ablata, sicque apparent arteriae lienalis distributio et cellulae, per quas minores rami distribuuntur; haec erat altera methodus qua 'Veteres in structuram lienis inquirebant, et unde cellulis constare pro maXima parte videbatur. s)414. Portio lienis hominis adulti, impletis arteriis rubra materia, ita ut haec per venas redierit. Detracta tunica eXtima est, et substantia quodammodo dissoluta, ut sic appareat, fabricam hujus partis pro maxima parte Vasculosem esse, quae Vascilla tamen tenuissima tela cellulosa inter se connectuntur. 415. Lien hominis adulti, impletis materia rubra arteriis, ita ut per venas redierit liquor. Detracta tunica eXtima est, deinde macerationitridita, ut sic vasa dissolverentur; majora Vasi sic etiam detracta sunt, sed minores arteriae conspiciuntur abire in penicillos admodum subtiles, ita ut ex hoc specimine Vasculosa lienis fabrica egregie appa-

416. Integer lien humanus cum Vasis magnis, arteria lienati atque Vena, rubra materia impletis. Apparet, quo modo haec Vasa mox ex majoribus truncis in substantia lienis in minimos ramulos dividantur et totum hoc viscus eX minimis VaSeulis constructum sit. Detracta tunica extima est, quo facto aliquamdiu macerationi est traditum, ut, sic appareat vera structura, eX Vasculis minimis inter se convolutis et tela cellulosa connexis; unde patet ratio, cur turgere, assiuente sanguine, ac deinde .in minus spatium contrahi possit, aut comprimi turgente Ventriculo.

127쪽

417. Ren pueri cum rene succenturiato, pendens ab uretere ; arteriae rubra materia impletae sunt, ita ut per venas redierit. Conspiciuntur Vasa, prope ureterem renem intrantia; porro figura renis ex hoc specimine demonstratur, et quomodo eXterna tunica inclusa sit, ad quam etiam Vasa transeunt; extima enim superficies punctis albis est tecta, quoniam per poros specie sudoris penetravit materia injecta. Ren porro hac aetate diversis iobulis constare videtur; glandula succenturiata, Vasis plenissima, superiori parti renis adhaeret. )4I8. Ren pueri duodecim annorum, qui, impletis rubra materia arteriis, totus rubet. Tunica eXtima detracta est, ut conspiciantur clariustobuli, quibus hac aetate componitur; porro conspicitur superficies, obducta membranula tenuissima cellulosa, in qua vascula abscissa cernuntur, quae ad eXtimam tunicam ramulos mittunt. Vasa ad cavam superficiem intrant, et ex pelvi continuatus ureter appendet. 419. Pars media renis hominis adulti, ita dissecta, ut partes convexae ab utraque parte abscissae sint, unde differentia inter substantiam corticalem et medullarem paeet. Vasa majora non tantum materia rubra impleta sunt, verum etiam ad minimos ramulos materies tansiit, ita ut

pelvis ab interiore parte punctis rubris scateat. O42o. Renis hominis adulti pars dimidia. Arteriae rubra materia impletae sunt, et apparet inde cortex vasculosus, bases papillarum ambiens, cujus vascula porro ad substantiam medullarem transeunt, mutata directione. In papillis plurimae fistulae uriniferae, ex Omni ambitu radiorum specie colliguntur in mucronem, qui ramo pelvis inhaeret. Dissecta quoque pelvis pars in ureterem integrum abit; in pelvi ipsa punctula rubra supersunt, quia materies, in arteriam immissa, non tantum rediit per venas, sed etiam ex papillis in ureterem transiit; eodem modo, uti urina secernitur.

128쪽

421. Renis hominis adulti pars dimidia, cujus vasa sanguifera arte-riosa rufra materia impleta apparent In hoc specimine egregie conspicitur pelvis interna facies, hie . et illic aperta, Ut et Ureterum origo , qui in hoc specimine duo obse antur . Ureteres pro parte integri

sunt relicti et a rene dependentes conspiciuntur. 422. In hoc objecto, renis hominis adulti partem dimidiam referente , egregie simul apparet totius pelveos decursus. Per medium dissecta est pelvis ad ureteris originem, caeterum tota quanta integra relicta; arteriae quoque in hoc specimine materia rubra egregie implatae apparent.

4et g. Ρortio renis hominis adulti, impletis arteriis rubra materia, sed non admodum subtili. Apparet disserentia substantiae corticalis et medullaris, et quo modo, eX conVolutis inter se Uassis, per corticem decurrentibus, proveniant fistulae uriniferae, in papillis radiatim

recta Via concurrentes. ob

424. Infantis, annum dimidium nati, renis, per longitudinem divisi, pars dimidia. Arteriis rubra materia elegantissime impletis, primum per corticalem substantiam vasculorum minutisssimorum decursus tortuosus apparet; inde tendunt vascula ad medullarem, in qua directionem quam maXime mutant, uti in septem papillis divisis patet, in quibus tubuli B e li i n i a n i impleti et expans1 materia cernuntur. Ρelvis renis tota sublata est, ut nitide praeparatae papillae clarius conspiciantur. 4 423. Ren infantis trium annorum, a gibba parte in sinum medium per longitudinem dissectus; arteriae impletae sunt; non vero subtili liquore, ut appareat, quo modo rami majores primum juXta pelvis renum ramos distribuantur et ad substantiam corticalem abeant, quae substantia vascula impleta monstrat; medullaris interna intacta relicta est alba; sublata vero perui ejusque ramis, papillae plurimae nudae,

129쪽

Mos EUM ANATOMICUM. IOZnonnullae integrae, nonnullae dissectae apparent, et haerentes in abscissis ramis pelvis. o 426. Embryonis fere maturi renis, per longitudinem a gibba parte sinum versus dissecti, pars dimidia. Arteriae penitus impletae materiambra sunt; detracta tunica eXtima, rubent quam maxime omnes lobuli, sive illi parvi renes, ex quibus coagmentatis constat. Apparet porro cortex vasculis plenus, bases papillarum ambiens, iisque sese interserens; deinde cernuntur novem papillae, ramis pelvis inhaerentes. In papillis impletae conspiciuntur fistulae uriniserae, quae ex omni ambitu baseos radiorum instar colliguntur in mucronem, qui ramo pelvis inhaeret; nonnullae papillae integrae in ramis pelvis prominentes conspiciuntur. b)427. Renis hominis adulti, per longitudinem dissecti, pars dimidia.

Impletis rubra materia arteriis, diversias substantiae corticalis et medullaris apparet. Pelvis integra mansiit cum suis infundibulis et ure tere; nonnulla infundibulorum pro parte sunt aperta, Ut appareat, quomodo papillae in iis contineantur atque urinam secretam effundant, ita ut in hoc specimine tota non tantum renis stluctura, Uerum etiam ejus functio, egregie demonstrari possit. O428. In hac lagena continentur duae membranae, vasculis minimis rubra materia impletis scatentes. Inferior membranam vasculosam pelvis renalis eaehibet, superior partem ureteris.' 429. Membrana vasculosa ureteris. Impletis rubra materia arteriis, immensa subtilitas horum vascul'rum, ingens numerus et singularis decursus, apparet. 43o. Vesica urinaria infantis duorum annorum, a collo ad fundum aperta et pro parte refleXa. Arteriae rubra materia impletae s t. In eXteriore superficie conspicitur tunica muscularis ex lacertis crassis constans,

130쪽

1o8 Mus EUM ANATOMICUM. per quas arteriae parvae distribuuntur. Ureteres Obliquo ductu per tuni- . - cas decurrunt, ut sic inserantur atque aperiantur in interna superficie specie aperturae valvulosae. Tunica interna tenuis, densa et firma est, et qua parte vesicam terminat, glabra et aequabilis; ad eam arteriolae exiles decurrunt, quae ad muciparas glandulas deferuntur, atque creberrimae conspici possunt, praecipue prope collum, quod arctius sed simul crassius est, quam reliquae Vesicae partes. μ)43 I. Vesica urinaria cum glandula prostata et urethra. Aperta sunt omnia, postquam arteriae rubra materia impletae sunt. Ρlicae multae observantur in vessicae interna superficie, cryptis muciparis plenissimae, quae quoque prope caput galinaginis, ad aperturam prostatae et in urethra, multae sunt numero. b 432. Portio vessicae urinariae hominis adulti, ita praeparata, Ut multiplex fibrarum muscularium decursus irregularis conspici possit. Arteriae rubra materia impletae sunt, et earum minimae distributiones per fibras musculares egregie apparent.

PARTES GENITALES VIRILES.

ad inferiorem portionem pelvis pertinentibus; arteriis rubra materia impletis, omnia vasculorum minimorum plenisssima sunt. Intestinum. rectum cum Vestica Urinaria, per ligamenta vasculosa cohaerentia, in superiore parte cernuntur; prius in anum terminatur; Vesica, liquore plena, supra ossa pubis quam maxime prominet, penis parvuluS admodum retractus; scrotum in inferiore parte objecti conspicitur, in utroque latere apertum est, ut tunica interna darios , Vasculis plenissima,

Cons. Blumenb. I. c. S. 494 et 495- Ibid. S. 495 et 533,

SEARCH

MENU NAVIGATION