Commentatio sistens partus naturalis brevem expositionem

발행: 1791년

분량: 60페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

TI Hora g. matutina patellam parturienticossea plenam praebebant; hanc autem mox insequuto vomitu eiiciebat. Hora quinta frigore aliquantulum assiciebatur vomitus et frigus alternis vicibus succedentes signa sunt pathognomonica dolorum spasticorum . postea languore et debilitate quadam singulari, quibus dolor nineficalia minuebatur: hanc ob rem versus sextam horam iteratis VicibuS aliquantulum liquoris anodyni sumsit, quo vires restui rari videbantur. Sed hora septima frigus et languor denuo e Xorta. Liquori itaque is-2o Laudant liquidi guttulae addebantur, at statim vomitu eiiciebantur; Laudanum non in causa huius vomitus fuisse, testatur CODDa ante aliquot horas vomitu eleeta nihilo

tamen minus vireS restauratae videbantur;

quamuis partus nequidquam UlteriuS procenssset, hoc solo excepto, quod orificium uteri nunc ad pollic. diametrum expansum, caput magiS versus pelvis exitum protrusum, iuxta velementa orificio uteri proxime appositum reperiretur. Nunc chora 7 autem, Cum doloribus simul ventris tormina ingruebant. Rebus sic stantibus, VersuS horam octa

Vam rursus 15 ad 2O Laudant liquidi guttas, cum sussiciente quantitate liquoriS anodyni sumsit, neque amplius respuit. Sed loco fimplicium et efinatium dolorum, ventris

tormina magis magisque aucta suere, et cum quouis dolore lotium eXpellebatur, Languore iterum correpta est aegra. Dolo-

22쪽

res vero isti, quamuis spurii, tamen nequaquam colici, sed Dustici erant, et quidem

partiales, Uteri parietem anteriorem et rein gionem vesicae urinariae OccupanteS. Cum in eodem statu maneret memina, et partuS neque promoueretur, neque retroiret, hora 9ὲ nunc tertia vice quindecim, guttae Laudant cum Liquore anodyno sum sit sed sine successu: et languor enim, et dolores spurii potius augebantur quam imminuebantur. Lipothymiae quidem non aderant, sed nihil minus debilitas ad summum gradum peruenta erat: ad modum i fantum mammam sugere non Valentium, seu moribundo similis, cui deglutitio iam cessat, ne guttulam fere iusculi deglutire valebat. Desperatae sic quidem res videbantur, at reuera non erant. Cum enim praeter alia signa, calor non multum auctus, et purusus haud ita vitiatus maneret, minime dubium erat, quin debilitas ista praeter natu ratis aliud quidquam sit, quam spasmus,

quo cessante melioris notae dolores exori, rentur et simul ac Vires, nequaquam compori ereptae, sed tantum spasmo sopitae quasi seu suppressae, reuerterentur; et hoc modo partum praeter omnem spem et opinionem facilem euasurum. Hora undecima vehementia modo dictorum dolorum spuriorum ad tantum is stigium evehebatur, ut parturienS, quamuis

summo languore et debilitate oppressa, t men alta voce eiulatus emitteret, cela

23쪽

non in caussa dolorum istorum fuisse; attamen quum usuS eius nullum fructum ait lisset quinimmo dolorum vehementia in- dies aucta fuisset, nihil amplius de isto rein medio exspectandum erati Dolores vero

isti non erant spastici inversi ordinis, ubi

orificium uteri rursuS contrahitur. Venae-

seetio non nisi cum summo parturientis p riculo institui poterat: Clysma itaque a nodynum praescribebatur ex Essent. Castor. cum I id. C. C. suco. et pulv. antisp. Nitr. At cum haec agebantur, foemina inde a lyae ad 12 horam sex dolores habebat, quos Valide, et sine mulatu sustinuerat. Post: hos exploratione facta compertum fuit orificium uteri eximie dilatatum, et velamenta lata, expansa: nunc digitis rumpebantur: Sequentia impediebant, quo minus ruptura illa artificiblis citius institueretur: a. in lecto id minus commode institui, et in sedile transferri aegra non poterat. 2. Antea ad nixus edendos, siue in lecto

suo in sedili id fieret nimis debilis era

s. orificium uteri non erat sum cienter aper 'tum, neque velamenta satis protrusa. His peractis aegra dorepente tanto Viagore reuiuiscere coepit, ut caput primo post aquarum effuxum exorte dolore validissimo protruderetur, et tempus sere deficeret eam in lectulum ad parturiendum adaptatum

transportandi, ubi perpessis quinque vel sex doloribus cadeoque ante et post velamento-B a ruin

24쪽

mutationes efficiebano enixa esset puellam sanissimam et valde robustam. Clysma ergo non applicatum fuit . Placenta facillimo negotio insequuta. Puerperio tranquissimo, et ne minima quidem infirmitate turbato gauisa est mulier.

Partur naturalis hylaris. Priusquam me ad tertiam dissertatiunculae meae partem accingam, necesse via detur quaedam admonere, quae vel ad meliorem intellectum, vel ad arcendas has ibiasue alienas interpretationes seruire possunt. Memores igitur sint lectores mei, hoc loco solummodo de partu naturali et in illa peragendis sermonem esse; itaque omnia, quae conuenientiae et nexus gratia hic illic intemspersa sunt, et vel ad grauiditatis symptomata, et tempus, Vel ad partus theoriam, vel ad casuS praeternaturales pertinent, pro alienis habenda esse. Deinde non aegre ferant, ubi omnia sermone minus prolixiori et breuibus tantum prolata reperient. Nam hac in re

exemplar mihi quasi imprimis proposui, Imronymum David GAVBiVM, cuius breuit tem in dicendo, coniunctam cum subtilitate summa, si cui attingere liceret, illum ego mihi virum egregie doctum laudauerim me ipsum autem ne ex longinquo quidem attigisse, omnium optime noui ipsemet ego.

Interim vero periculum fecisse non piget:

25쪽

- ar

enimuero persuasum habeo, id mihi maximo

usui fuisse, et illum tantummodo doctrinam suam habere absolutam, qui eam tam subtiliter, clare, accurate atque solide explicare posset, Vti modo dictus medicorum primipila. Neque hoc Vt tempori parcam laci, quum de certo affirmare possum, negotium mihi multo facilius fuisse, si quod

una plagula exposui quatuor Vel quinque conscripsissem. Tandem ingenue rogo, per suasum habeant, ubi sorsan huc illuc a viris ceterum celeberrimis et doctissimis dissentiam, id nulla omnino alia ex causa, nisi veritatis studio factum fuisse. Nihil enim magis in votis habeo, nisi ut, si errauerim, a iudicibus meis meliora ediscam. Sub finem decem circiter mensium lunarium inde a conceptionis tempore Demina grauida tandem parit, i. e. insantem per z8o dies in sinu gestatum, in lubem edit. A variis varie diuiditur partus: siue enim est naturalis siue praeternaturalis siue facilis, siue difficilis, et sic porro. At omnes hasce diuisiones et distinctiones enumerare heic non nostrum est, quamuis cunctarum, praeter eam sanae rationi contrariam distinctionem, ubi partus naturalis s. perfecte, s. imperfecte naturalis iterum audit cv. I AGEN 's neues Lehrgebaud utilitatem rite agnoscamus. Nobis naturalit partus - cuius unicum

tantum genus existit - omnis ille audit,

26쪽

quo Aetus solas per naturae vires, nulla

adiutuS arte, ex Vtero materno expellitur,

vel laltem expelli posset, nisi obstetricanti

varias ob causas melius visum fuerit accel randi expulsionem istam. Quemcnnque partum natur' lem aeque an praeternaturalem Signa quaedam praecedunt, scitu perquam necessaria, qtubus imprimis edocemur, num partuS reuera

instet, et qualis suturus sit.

Signa partum naturalem, tres, quatuor, ad octo et plureS dies praecurrentia, pluS mi-DUS Conspicua, quandoque, at raro, pl3ne imperceptibilia: pro diuersa aetate, constitutione, temperamento, subinde aliquantulum diuersa, haec sere sunt: Foemina inde a tempore primae coΠ-ceptionis circiter ducentos et octoginta dies numerat: mucus solito maiori copia secernitur albus, crassuS, VisciduS, emolliens, Iubricans, praeparanS, subinde tam copiosus, ut vagina effuat: molestia et ponderis sensus in infimo Ventre, cum frequentiori mingendi cupiditate a sensim sensi

que tentata atque incepta eius dilatatione originem ducens: abdominis sorma mutata, tumor eius plerumque delapsuS , cum par turientis faciliori respiratione, et magno totius corporis levamine: tument labia magna uti et parua, emollita; hiat vaginae introiatus: vagina ipsa paulatim dilatata, rugis plicisque evanescentibus. Notas

27쪽

23Notas hasce probe perspectas habeat

iuuenis obstetricanS, ne aliquando, de instante partu interrogatus, errorem committat, famae suae perquam nociturum.

i. e. sensationes molestae, ortum trahentes a contractionibus uteri, ab onere suo se liberare tendentis. His natura utitur tamquam instrumentis ad partum perficiendum. Diuiduntur dolores isti siue secundum eorum naturam, siue secundum eorum vehementiam et tempuS quo in partu occurrunt. Quod attinet ad naturam, sunt vel sp rii vel veri. Dolores spurii haud ab uteri contractio. nibus oriuntur, sed tantum desores colici sunt et tormina doloreS veroS et partum appropinquantem mentientia. Partum autem nequaquam promouent et sublata caussa statim cessant, eiu antea satis molesti fuerint. Dolores veri nonnisi instante partu et averis uteri contractionibus, proficiscuntur, laetum ita propellentibus, ut a partibus superioribus inferiora versus directae sint contractiones. Hi, priusquam infans sit in lucem editus nulla arte sedari possunt. Sunt vel praeternaturales, vel naturuleS. Dolores veripraeternaturales sem per sp stici generis sunt: ab aetate, constitutione, temperamento, animi affectibus, nimia uteri

28쪽

a distentione cin foemina delicatula, primu para , situ foetus peruerso, nimia irritabilitate et sensibilitate parientis, foecibus al-vinis s. lotio retendis, primarum viarum impuritatibus, mala petui S consormatione, peruerso obstetricis auxilio, anni tempestate,

temperatura cubuculi, cet. originem trahunt.

Alternantibus quidem. vomitu et frigore, facie lana a primo partus tempore rubra, inflata ; pulsu celeri, exili, contracto, duriori; dentium mox stridore, mox valida compressione, subsultu' tendinum, crebris Lipothymiis, languore, inefficacia, explorationiS ope, praecipue autem eiulatu parturientis et ex eo dignoscuntur, quod fere semper exhibitis an Odynis et optatiS cessant, cum e contrario doloreS veri naturales nullo unquam remedio sedandi sint. Coeterum secundum caussarum diuersitatem diuersimo- de iis medentur. Quodammodo et dolores tergiversantes,

eum languo e et insigni torpore parturientis coniuncti, huius loci sunt, quum ab iis partus praeter nRturam tardus euadat.

Sed inprimis ad scopum nostrum pertinent dolores veri naturales, quum unice in illo solum partus genere quod mihi paulo ac- euratius depingendum proposui, occurrant. Hos secundum diuersa partus tempora, quibus superuenire solent etiam multum inter se differre, neminem rei obstetricias vel tantum non ignarum , latet.

Quod discrimen ita magnum reperitur, ut ab

29쪽

ab eo, additis nonnullis aliis phaenomenis, saria quaedam partus clare nobis singere possimus. Haec distinctio tam in enarranda historia partus, quam in serendo progno

stico multum commodi affert. Sunt autem saria ista numero Nonnulli auitores tria tantum agnoscunt, ita nempe, Ut tertium et quartum haud dustinguant: Id quod vero perperam fit cum omnino inter se differunt, et iam a natura ipsa distincta esse videntur, veluti ex iis quae

sequentur, patefiet. Decursum itaque dolorum istorum eo modo enarrabo, Vt, quae simul obseruantur phaenomena suo loco inseram, .steque

uno filo totam partus naturalis historiam

comprehendam.

Dolores praesagienter. Stadium prἱmum. Nostris Necher , s. Ri fer Gallis mon-ches audiunt, quum nouae in his malis foeminae saepe iis fallantur, et partum pro pius instare putent, quam reuera est. Hoc leue dolorum genus iniucundum magis, quam Vere molestum, foeminam grauidam inuadere solet, praesentibus iis mutation, bus externis supra commemorati S. Omnibus quidem horis, attamen prae cipue circa tempus vespertinum primi se tiuntur. Plerumque Ia-18 horis finiuntur, interdum vero etiam per tres ad sex dies

protrahi possunt; quandoque duas ad tres tantum horas perdurant, in foeminis primi,

30쪽

paris longioris, multiparis breuioris duratio.

nis. Incipiunt horripilatione, vomitu, vi inam mittendi desiderio, capitis doloribus, inquietudine et praecordiorum anxietate; superueniunt mox dolores ipsi , tensionis et ponderis sensu, in lumbis exorto, qui nunc per latera abdominis ad regionem pubis descendit, comspieui: rarius, e. singulis dimidiis horis, s. h rae quadrantibus inuadunt, minus molesti, et

Deminam, nisi primipara sit hilarem re

gotio, admiranda nobis naturae sua ubique lex ac solertia occurrit, propter quam omnia quae fiunt. tam diuersissimis modificationibus subiecta sint . ut singulis , sub quibus

sunt, conditionibus, aptissima sint. U. gr. in primi paris genitalia & vagina plerumque adhuc augusta, firma, tensa. elastica&ad dilatandum non tam apta sunt, quam in multi- paris. Idcirco etiam dolores hi, apud primi paras omnium longissime durant, et vehementiores omnino sunt: quo fit, ut pedetentimet sine magna molestia partes an eum statum Commutentur, qui ad partum commodissimus st: cum e contrario, ubi id non fieret, partus valde protraheretur, foeminaeque multo maiores et vehementioris cruciatus afferret. Superuacaneum itaque, et nullius utilitatis Censendum auxilium eorum, qui in partu nam turali , digitorum ope. partes genitales dilaintare et hoc modo naturam iuuare modo plane erroneo somniant. Cum eos fugere haud deberet, naturam id solam, et nulla adiuta arte,

efficere, et quidem longe alia ratione, ea Nempe, ut legibus inuersis, in aperiundo uteri orificio obseruandis, utatur, et ab interioribus nimirum ad exteriora progrediatur:

SEARCH

MENU NAVIGATION