장음표시 사용
41쪽
De euentu partus tum demum certi quid dici potest, ubi omnes res caeteraS,
aetatem, corporis constitutionem, partus praegressos. dolores praesentes, pelvis Consermationem, velamentorum sfiguram '),
capitis foetus situm , inter plura alia, proba perspecta habeat obstetricans.
s obstetricantes tactu erudito praediti et experti
iam a figura et situ membranarum partum naturalem vel prae terna turalem pradicere Valent. Nam si caput solum praeuium sit, tum
semper plus minus rotundae sunt. i. e. capitis figuram et ambitum referunt versus uteri orificium: versus anteriora vero angustiores deprehenduntur, coni figuram simulantes, cuius basis in orificio, apex in vagina sit. Quandoque haemisphaerica remanent, quod quatuor obseruaui vicibus, in quibus omnibus stadium tertium et quartum non vltra tria minuta durauere. Obstetricantis itaque attentionem meretur ista Membranarum figura. Magnus inter scriptores rei obstetriciae di sensus est, de situ capitis foetus in partu, et
ViX meum censeo tantas componere lites. Referam ea, quae ego, trigesies saltem sensi et tactu percepi . In primo et secundo stadio, foetus facies latus aliquod, plerumque deX-trum, respiciebat: sutura sagittalis, secundum diametrum obliquum, si Deuenteri sita erat: tunc sensim ingruente stadio tertio, et praecipue sub vigore eius, caput ita versum fuit ut incipiente stadio quarto fontanella minor in regione arcus ossium pubis, sutura vero sagittalis, secundum diametrum minorem sita inueniretur. Tunc occiput, figura conum referens sub arcu pubis figebatur, et in linea semicirculari, iacie primum apparente euOl
42쪽
Quibus iam, ut plura pratermittam, apparet, obstetricantem , quantum fieri potest, in prognosi edicenda quam maxime cautum semper esse opportere. Quodsi vero necessario aliquid praedicendum esset, tuue comparatis ac bene consideratis phaenomenis iudicium ferat circumspectum ac potius ambiguum, ne parturientem vana spe de-piat, famamque perdat.
Quamquam partus naturalis proprie sic dictus,'st functio foeminae sanae imo signum optimae valetudinis, ideoque Demina doloribus ad partum correpta haud tamquam aegrota artiS opem effagitans considerari possit; attamen negari non potest, auxilium ab obstetricante superuacaneum non esse, cum multum leuaminis asserre, variaque pe ricula, parturienti imminentia, auertere possit. Coeterum vero semper in memoriam reuocandum, obstetricantem potius observare quam agere, naturam potius sequiquam praeuenire debere, seque, uti semper, naturae ministrum non magistrum esse. Supellex obstetricia in partu naturali necessaria comparata esse debet modo se
uebatur. Haec naturalis capitis versio, nonnullos obstetricantes, ni fallor, in errorem induxit, ut putassent, se situm capitis peruersum in naturalem digitorum ope mutasse eum mathematice demonstrari possit, id fieri numquami posse.
43쪽
Sella obstetricia commoda cinstar omnium est, quae ab ili. Stein nomen habet): Syringa pro clysteribus: fasciola ex 6. 8.
filis tenuioribus composita et cerata, ad deligandum funiculum umbilicalem apta. Fomceps apicibus detruncatis, VersuS apicem
incuruis Galli ad hunc scopum utuntur sorcipe peculiari, quam Ofeaux εn Ecreuisse nuncupant); lanceola s. Phlebotomus Spiritus salis ammoniaci. Adsint praeterea:
Vinum, acetum, unctuosi aliquid, oleum amygdalarum dulcium, butyrum recenS, insulsum, copia sat magna sortis cuiusdam decolli mucilaginosi, aqua calida, linteorum denique siccorum, calidorumque sus-ficienS copia. Sub primo nunc partus stadio obstetricans nil aliud aget, nisi ut omnia parata sint curet, que vel ad leuamen foeminae parturientis, vel ad nascituri infantis curam facere possunt Sequentium igitur capitum curam habebit: Cubiculum. Pro re nata sit magnum satis spatiosum et ita collocatum, ut 3Eriliber transitus concedatur simulque, si necessitas urgeat, calefieri possit. Situs parturientis. Accedat quam maxime ad situm quem in summa corporis quiete obseruare solemus, sitque eo modo accomodatuS, quo nixus validissimi edi Possunt. In primo quidem et secundo st dio parum reseri, utrum parturienS incedat, aut subsistat, vel sedeat, an vero decum-
44쪽
bat. At effluxis aquis in situm se conferre debet, ante partum non relinquendum. Hoc casu autem mulieris situs debet esse medius inter sedentis et recumbentis in dorsum. Os coccygis sit ab omni compressione liberum, semora disiuncta. Genua flexa sub sulciantur, pedes figantur, atque imponantur firmis ac durioribus fulcimentis. Vtraque etiam manu constringat mulier corpus quoddam firmum, quo validioreS ad e pellendum laetum nixus edere queat. Ad impetrandum hunc scopum variae gentes Variis utuntur artificiis. Germani et Bataui enim commendant sellam obstetriciam: Gallis lectulus in usu est: AngliS qu0quo hi praeterea in stu parturientis laterali opem ferunt. Perinde videtur, utrum sella an lectulo utamur, modo ambo ad officia sua commoda sint. Sellae obstetriciae duo praecipua requi- sta sunt, ut mobile fulcimentum dorsalest, atque ipsa facile et commode ex uno in alterum locum transportari possit. Iuncta haec duo commoda, praeter multa alia,
offert ili. Strinii illa, secundum Devenieri quidem ideas fabrefacta, at quoad maxumam partem correcta.
In Gallia plerumque sternitur lectulus ita, Vt supra planum inclinatum parturiens iaceat, lumbos, dorsum, humeros caputque gradatim altiora habeat clunibus. Proxime ad sellae commoda accedit methodus ista,
saepius ipsi sellae praeserenda, modo ita
45쪽
comparatus sit lectulus, ut progrediente
partu reliquum corpus in situm sere horizontalem redigi possit.
Angli, uti supra ditium fuit, stum I
teralem praeserunt, quo foemina lateri sinistro incumbens, facie ab obstetricante remota , cruribus inflexis, sussultis, genubus puluinari conduplicato a se inuicem remotis, auxilium accipit. Obstetricans autem nulla praesente sella s. lectulo commodo, praesentibus e sebiis, scamnis, tabulis, puluinaribus, str gulum commodum conficere, et tempori seruire bene calleat. Vt situs foeminae ita comparatus sit, ut nuspiam corpori firmiter adhaereat, sed omnia laxa atque commoda sint, nullumque doloribus impedimentum, s. parturienti periculum asserant. Neque nimis densus nec nimis tenuis sit, munditiei inseruiat et ad subito commutandum sit idoneus. Amridet quoque cl. Plenchii consilium, qui v ricibus in pede praesentibus, fascias applicare iubet, ne ex improuiso rumperent, Vitaeque periculum afferrent. Ad praecauendas strumas; collum firmiter ligare solent nonnulli, at pessimo consilio. Praestat enim aliud remedium, de quo insta agam. Cibus non plane negandus, at talis porrigendus, qui facilis sit digestu, neque ullas molestias, siue satus, siue cruditates generare possit. Potur autem pro lubitu sup
46쪽
Maxime vero conducit decoctum hordei cum succo citri, infusum quodcunque theaesorinnae, inprimis Fl. Chamomiliae: Aqua cum crusta panis decocta, addito ad gratum saporem aceto: neque aqua frigida siue meraca hue vino mixta plane,contemnenda erit. Confortantia, calefacientia, spirituosa suo quidem loco, at raro. prodesse possunt; sa pius autem quando temere et sine indicatione propinantur, omnino obsunt. Melius itaque erit, eorum usum communi obstetri- eum plebi plane interdicere. Quando vero opus esset tali cardiaco, tunc Vinum generosum Burgundicum, aut vinum meracum Rhenanum, reliquis sere omnibus palmam Praeripit. Excretionibus tum alui, tum otii ante omnia prospiciendum. Mirum enim est, quantum ad partum facilitandum conferat Decum in intestino recto accumulatarum euacuatio, et quanta partus impedimenta ab eodem intestino a foecibus distento oriantur. Prima itaque cura obstetricantis in eo versetur, ut foeminae clysema emolliens ex
infusis Fl. Chamomillae, Maluae, Altheae
eum lacte, oleo, vel iuSculo carnis non salito applicari, et pro re nata repetere iubeat. Dein lotium quoque mittere debet part rienS, quousque eiuS excretio non fuerit suppressa. Quo casu, urgente necessitate, ad catheteris applicationem confugere debemus hanc vero operationem difficillimam, nec nisi a viro peritissimo exerce dam
47쪽
dam esse, in eo consentiunt omnes sere summi in arte viri, negante, nescio quo iure, solo cl. Hugen. Venaesectio quidem raro instituenda, cum plerumque plus nocet quam proficit. Sed
omnino occurrunt casuS, Vbi maXime neces saria erit. Hos secundum therapeuticeS pra
cepta dignoscere debet obstetricans, et si recte perceperit, saepissime unica tantumVS miraculum quasi patrare potest. Haec sere sunt, quae in primis partus stadiis perficienda incumbunt obstetricanti. Si exploratione certior factus est de recto
foetus situ et de partu vere instante, tunc omni exploratione abstineat, donec membranae rumperint. Alienum plane et multis modis noxium seret, ubi hanc regulam negligeret. Quo magis enim otiosi sumus eo melius opus perficimus. Praeter supra recensita, obstetricantis auxilium sub partus initio, erit, parturientis 3nimum erigere, et omnibus persuasionis artibus dolores eius subleuare, praecipue ubi in partus negotio noua sit foemina, hortando ut bene speret, pollicendoque tempore oportuno opem. Neve obliviscatur adstantium et muliercularum inutilium et parturienti minus acceptarum turbam dumittendi, et tantum eas seruet, quas sibi commodo futuras credit. Varias ob causas plurimum conducit. parturientem statim post aquarum effuxum in eum situm nanSserre, in quo partum editura
48쪽
quam si adhuc in pedibus subsisteret, aut
incederet. Itaque nunc parturiens in situm satis commodum et aptum transferatur, Obstetricans vero, sella humiliori contra eam sedeat, Ut genubus sellam siue lectulum a tingat, hiSque parturientis crura a se inuicem remota teneat. Obstetricans super femora linteumconduplicatum expandat,deinde parturientem linteo largo obtegat, ne decentiam ullo modo negligat: caeterum vestimenta nequaquam deponat, ne laniatorem reserat, sed sufficiet munditiei ergo, manicas vestimenti apertas aliquantulum
Vt vero vires ad partum, quas Vocant secundarias, efficaciores reddantur, fulcimenta quaedam parturienti ministrare einpedit ; si lectulo utatur, ambae columnae aut ambo pedes huic muneri satisfacient, si autem latior sit lectus, asser transuer sus poni potest, quem ad lecti sulcra, aut si iectus loris subtentus sit, ad clauum ligneum huic infixum, alligandum curabit 'obstetricans. Quorum desectu duae adstantes, parturientis semora divaricata tenebunt, manibus mulieris genubus ydmotis. Admodum quoque conducit,
49쪽
osi sub vertebrarum lumborum et ossis sacri regione linteum triplex vel quadruplex ponatur, Vtrinque prominens, quo subdolorum accessu subleuetur foemina, et i vamen illi eximium praebeatur. In sella omnia haec commoda iam adsunt; et obstetricantem nihil aliud agere oportet, nisii ut ipse genua foeminae sorti, ter sustineat, donec alibi opem ferre coactos fuerit, tunc temporis duabus adstantibus id negotium reliquendum. Altera adstans caput parturientiS leuiter Versus pectus promat, ibique firmiter teneat, ut struma praecaueatur quod quidem auxilium multo minus periculi habet, quam ligatura illa supra nominata ; neque ulla inde molestia parturienti exsurgit, si cum urbanitate fit. Dum parturiens in situ isto decumbet
hortetur eam obstetricans, ne dolores irritos esse sinat, sed potius emcaciores reddat, musculos abdominales contrahendo, valide sed lente spiritum ducendo, leniter Vero e spirando, eoSdem conatuS edendo, quibΠSaluum exonerare solet. Adest enim tempuS, quo natura omnibuS viribus intentis, exitum foetus molitur: sustentare molimina
ista, hoc opus, hic labor est. Adest nunc. tempuS, quo prudentis cunctationis fructus capere possumus, nisi primo et secundo stadio foeminam modo plane noxio ad nixus edendos exhortati sumus et labore vanodes tigauimus.
50쪽
Simul ac velamenta rupta suerunt, obstetricans exploratione certior fieri studet de capitis recto situ, et in os uteri ingressu. Si omnia ex voto cedere inuenit, tunc vel Plane omni ulteriore exploratione abstineat, vel saltem rarissime id peragat, ne Dem nae inde dolores exoriantur', et Vaginamuco suo, ad facitorem capitis transitum maxime necessario, destituatur. Vbi autem
scire reseri, num doloreS reuera efficaces sint, nec ne, tunc eXploratione OpUS est, a
te, sub , et post dolorem instituta. Quartum nunc appropinquat stadium illud, quo, si unquam, auxilio opus habet Parturiens nostro. Scilicet, sub validis istis
nixibus caput magis magisque in cauitatem pelvis descendit, Tandem totum in vagina haeret, et nunc sub coloribus perinaeum tensum sit et extenuatur: sentitur caput perinaeo veluti obvolutum, haemisphaericum. Notandum, quod quanto Vlterius processerit caput, eo magis deprimendus sit Iectulus siue sella, ita ut situs eius mox ante partum, sit decumbentis in dorsum. Tum pinguedine quadam, butyro recente, oleo amygdalarum dulcium, veleti m decocto Maluae, s. Altheae, vaginam labia, et praecipue perinaeum, inungat et oblinat obstetricans, ut partes inde fiant laxiores, et reddantur magis lubricam. Dein sub quouis dolore expansum perinaeum firmiter vola dextrae suae sustineat, et valide premat superiora VersuS.