장음표시 사용
2쪽
U M multae snt artes,& facultates,Cardinalis Illustrisi.
quibus magnam inter mortales gloriam consequi,plurimumq; utilitatis humano generi asserre possumus, tum nulla mea sententia praestantior est, aut libero homine dignior, nulla in qua maiori cum beneficio communis hominum societatis versari liceat, quam Iuris ciuilis recte interpretandi disciplina. Nam & omnis cuiuscumq; rei subobscurae interpretatio non potest per se non esse laudabilis, cum ab interiori quodam lumine proficiscatur, quod mentem ad ea percipienda illustrat, quae sponte assequi unusquisq; non facile posset ,& tantam praeterea utilitatem hominum continet lex ipsa, & Iuris ciuilis constitutio circa quam praeclara haec facultas versatur ut sola nos ad summum illud bonum , Ciuilem nimirum Delicitatem, perducere possit. Sed ea potissimum de causa ij praeclare operam suam ponere mihi videntur, qui se ad leges recte interpretandas, & aequitate explicandas conferunt,
quod hac nostra aetate , cum caeterae omnes facultates multo etiam in
feriores absolutae iam sint te perfecte, haec una, de qua loquimur, Iuris disciplina, manca adhuc & imperfecta remanet, adeo enim consusὰ tractata est, adeoq; sophisticis quibusda laqueis implicita, ac tenebris obruta mens Legislatorum,i Bartolo caeterisque qui eum sequuti sunt doctoribus, ut nulla res alia sit hoc tempore, quae emendationem, & correctionem magis requirat,& quasi luce quadam indigeat. Iustiniano, ut ipse testatur, propositum id fuit, Iuris ciuilis scientiam certis cognitionis finibus terminare, ac quantum fieri posset ordine disposita tradere,& quoniam ex pace publica pendere publicum bonum intelligebat, in eo praecipue elaborandum sibi putauit optimus Legislator, ut controuersiarum multitudine amputaret, litesque quam breuissimas & paucissimas efficeret. Sed contra, nostros interpretes multis, ijsq; falsis disceptationibus omnia peruertisse videmus, Noua enim quaeq; certatim temere coaceruantes,perpetuoq; obseruantes omnia, quae unicuiq; sin- ὸ Q, a gulis
3쪽
gulis priuatis in causis scribi placuit, infinitum hoc studium reddiderunt , Sc in immensam voluminum multitudinem cogerunt. Hinc oriata litium immortalitas, de earundem infinitus pene numerus, non sine maximo humanae societatis detrimento , prudentissimorumq; virorum ludibrio, qui leges nobis aequissime conscriptas reliquerunt, ad quarum cognitionem quicumq; hodie se istorum ductu applicant, prius interituros quam ad exoptatum finem perueniant, certo sibi persuadere possunt. Ex quibus facile cognosci potest, eorum scripta nihil propemodum habere cum vera legis interpretatione commune. Nam cum nihil aliud sit legis interpretatio, quam ipsam et lex clarioribus verbis explicata, manifeste apparet legis intentioni, &proposito fini contrariam interpretationem non esse dignam, quae hoc nomine appelletur, cum fieri non possiit,ut eadem res sibi ipsi repugnet, atq; aduersetur. Sed de illud aperte probat horum labores inanes prorsus esse,. N nisi sortuito nemini unquam profuturos, quod sine delectu,& Ordine ullo congesti sunt , neq; ratione consistunt. Quodcunq; enim ratione fit naturae operibus non dissimile existat nec elle est , cum ratio
ipsa imago quaedam sit illius summi principit , a quo natura vim
suam de Originem ducit : at quis non videt naturam, si quod isti secerunt, sibi peragendum sumpsisset, nequaquam codem modo operaturam fuisse Θ Summe enim artificiosam eam esse, pulcherrimoq; semper
ordine progredi constat. Sed praeterquam quod ad publicam utilitate parum est accomodata ab istis affectata ingeni j, & doctrinae laus, dum nimia ambitione ducti mphisticis quibus a subtilitatibus leges cauillando,maioremq; rerum copiam longe a proposito accumulando, acutiores, se doctiores videri volunt : aduersatur non solum Iustiniam,sed omnium etiam clarissimorum Legumlatorum sententiae, ad legem interpretandam singulos casus, oui sub ea compraehendi possunt enumerare, ipsamq; nulla prorsus adhibita mensura extendere, atq; restringere, res enim est infinita, & quam vel plurimum labores, non tamen cone sequi valeas, ut praeesare nos admonet Aristoteles lib. i. Rheto. Praeia tormittuntur inquit, etiam multa consulto, quorum species consequi. omnes,non tam difficile esset quam infinitum, ut si non modo vulnerae laxarentur,sed & sei rum,dc tum modus,& magnitudo,tum genus serri. quo vulnus esset illatum. Multiplicari enim haec in quantumlibet pos- sunt, ac deserat vita citius quam enumeres omnia. iniare si ratio haec. omnis incerta infinitaq; est, leges autem scribere,ac statuere summa vi- . tae necessitas cogit, necesse est ut verba earum simpliciter,atq; in uniuer. sum concipiantur. Verumtamen ut concedamus ad leges persecte ex-l ex hae parte plicandas idoneum esse usitatum hoc scribendi genus, quod tamen quotidie emergentibus non praecogitatis casibus fieri non posse dici
4쪽
mus, necessario consequitur ex rerum copia, multitudine tantam
obscuritate, & confusionem gigni, ut hac ipsa quas obruta mens legis vix ab ullo intelligi possit. Postremo nihil aliud agere mihi videmur
qui supradictam interpretandi rationem sequuntur , quam aequitatem quae Legis scriptae emendatio quaedam est tollere, & consequenter Iuris prudentiam facere nullam,ad quam tamen necessario cosugiendum
est in his omnibus quae scripto quo omnia complecti no possunt ex
presiim cauta non reperiuntur , ea enim ex bono &aequo definire ad Iureconsultum pertinet,non alia ratione quam uniuersalia medendi artis pronuntiata, opere & usu quotidiano moderari, ac temperare medici solent, quod in iuris ciuilis disciplina tanto magis usu euenire ne cesse est , quanto ciuiles hominum actiones quae a lege determinantur humano corpore mutabiliores sunt, magisq; varios,atq; insignes praeter nostram opinionem, casus nanciscuntur. Caeterum istam Iuris docendi viam, quam sic mihi persuadeo γ Papinianus, Sc Scaevola si viverent no medio Ger riderent, tamet si ut inutilem prorsus,ic molestam nunquam probauerim , non est instituti mei quicquam de Barioli gloria detrahere, cum vir ille propter multos,& maximos labores,admi rabileq; ingenium non exiguam laudem sit consequutus, vel ea praesertim de causa quod ea aetate vixit qua liberales artes extinctae pene iacebant. Neq; id mihi assumo, ut tot praeclarissimos nostri temporis professores Iuris notare velim, nanq; omnibus compertum est, quantam vim obtineat cosuetudo, Sc mos inueteratus, quamq; difficulter, ubi radices longo tempore propagauit, euelli possit , nemoq;ignorat vetustissmo iam usu receptam hanc doctrinam a maioribus nostris Iure quodam haereditario ad nos peruenisse. Non possum tamen non illorum conatus honestissimos iudicare, qui opera suam, & curam consumunt ut Iuris prudentiam sinceritati suae restituant, ac in veterem statum vindicent. Quam ad rem cum plurimum momenti habiturum existimems absq; vllis ambagibus plana via leges omnes explicarentur, visum est mihi saciendum, ut quid in ea re praestare possint exiguae ingeni j mei vires tentarem. Itaq; licet festinanter paucissima quaedam capita breuissimis Commentariis interpretanda sumpsi, quibus tamen addendum putaui, ut quae a Bariolo, & ali js plerisq; in suis ad easdem leges Repetitionibus dicta sunt, in disquistionem vocando, maxima ex parte falsa esse, nedum inutilia,& aliena a proposito ostenderem. Nam,
ruod supra dixi, istorum scriptis remorari potius, quam adiuuari stula adolescentu , apertius me hac ratione probaturum existimaui: accedit quod cum plura aliquando, quae ad recta legum interpretationem spectant,scribere in animo habeam, imitari solertem agricolam volui, cui landum colenti priusquam sementem inijciat expedit terram VO-
5쪽
mere inuertere,quo rubi,& inutilas herbae emoriatur. Hanc autem ae- celeratam meam commentationem, cum hoc tempore quo in omnibus prope I taliae Gymnasjs, circa eandem Iuris ciuilis partem versantur legum pro sessores in lucem edam. Illustrisi. ac Reuerendisi. nomini tuo dedico, atq; consecro, ut sit omnibus testatum argumentum summi illius honoris, qui a me tuis maximis, clarissimisq; virtutibus debetur, quas ego tunc primum cognoscere, S admirari coepi, cum Sedis Apostolicae Legati munere apud Venetos fungebare, secutus unicum uniuersa Patria grauissimum totius Senatus testimonium, qui cum te incredibili studio amplecteretur, votisq; tuis mirum in modum faueret, pietatem , modestiam , iustitiam , sapientiamq; tuam ad coelum laudibus serebat. Quapropter cum multi S iam antea nominibus
deberem Nobilissimis, atq; Lectissimis viris Ioanni Baptistae , Ptolo meoq; Fagnanis dignitatis tuae studiosissimis, tum vero multo maiori beneficio me illis deuinctum sentio , quod me in notitiam , & clientelam tuam perduxerint, si quidem factum est ex illo tempore, ut laudatissimos tuos mores magis perpexerim, & abs te singulari quadam humanitate omnes facile superari expertus sim, qua una me tibi tantum debere, adeoq; allectum esse fateor, ut quicquid possim consilio meditari,aut efiicere omnino exiguum,ac tenue fiat animi mei erga amplitudinem tuam testimonium. O hominem felicem, quandoquidem te diuina prouidentia cum illustrisse. Carolo Borro maeo, qui cum antea cognatione coniunxerat singulari beneuoletia, & ex mi is virtutibus sociauit, ac postremo in Cardinatatus dignitate una cum eodem collocauit, ut tot, lataq; animi bona duplicata, atq; geminata fanctitatis, & ina nocentiae exemplar Reipubl. Christiana gloriosissimum prae se ferant. Quod ab omnibus qui recte sentiunt faciendum est, ego facere non desinam, Deum Opt. Max. precibus Orabo, ut diuinam viriq; vestrum gratiam cumulatissime elargitus, ambos quam diutissime seruet, atq; for
8쪽
RUBRICAE ET LEGIS . I. F. SI CERT.
Digestorum seu Pandectarum Lib. XII. Titulus . I. De Rebus creditis. si certum petatur, &de certi condictione
,-- OMPRI BA Τ Praetoris Tutilum de Rebus creditis habere generalem Inificationem, ct comunire us 'rijs Iurgras insertissio imo. Diuidvur isti contextus in praefationem er exposivionem, oe expositio complectitur quinque rationes Diogisticas o duo Cometaria. Vlpianus lib. 26. ad Edict um Lex. I.
EN E est, priusquam ad verborum inter praetationem perueniamus, pauca de significatione ipsus Tituli reserre. iioniam igitur inusta ad contractus varios pertinentia Iura sub hoc titulo Praetor inseruit, Ideo rerum creditarum titulum p rq mist. Omnes enim contractus quos alienam fidem secuti instituimus complectitur . Nam ut libro primo quaestionnm Celsus ait credendi generalis appellatio est, Ideoq; sub hoc titulo Praetor de de commodato te de pignore edixit, Nam cuicunq; rei assentimur alienam Fidem secuti, mox recepturi quid ex hoc contractu, credere dicimur. Rei quoq; verbum ut generale Praetor elegit. BENE EST Inquit reserre pavea de signifieatione Tituli. Vt tollatur, scilieet, dissicultas
quae potuisset ortum habere a significatione verbi credere. quod plerunq: mutui dationem tantum demonstrat. Et ne appareat inconuenienter egisse Praetorem, qui praemiserat materiae multiplici titulum, qui videbatur habere singularem appellationem. Et comprobetur hunc ipsum titulum extendi quoq: ad multos alios contractus. k potitisse a Pratore eligi in generati signifieatione ad indicandam ampliorem materiam mutuo. Quod vero inquit. PR IUS
QUAM AD INTER PRAETATIONEM UERBORUM PERUENIAM US . Interpraetatione verborum intelligit expositionem Iurium Prietoris quae no habemus. Erat autem idipsum faciendum ante dictam interpretationem. qnoniam declaratio signifieationis tituli se habet ad eamq: est materiae significatae per titulum, sicut se habet titulus ad materiam . Titulus vero praecedit materiam prioritate ordinis. Praemissa propositio non est pars neq: eonfirmatio Sylogisticae rationis ut sensit Pau de Castro. sed pura praefatio. O NIA MIGITUR&e. Conuenienter inquit fecit Praetor litiae materiae praemitendo titulum De Rebus Creditis, qui generalem significationem habet non impropriam. Et ratio ita colligenda est. Materiae generali conuenit titulus generalis, sed proposita materia Praetoris eligeneralis. ideo conuenit illi generalis titulus. Propositam materiam esse generalem eonstat.
ONIAM MULTA AD CONTRACTUS VARIOS PERTINENTIA iURA SUB TITULO PRAETOR INSERUIT. Rursus. diκimus couenire propositae materiae generale titulli,sed reru creditaru titulus e generalis. igitur huic materiae A conuenit
9쪽
α Expositio.l. . si cert. pet. conuenit, at quia eonuenit. IDEO RERV. M CREDi TARUM TITULUM PRAEMIS s T. Itaq; particula. QSONIAM IGITUR. Proli logismus est Versiculus vero. IDEO Ece. Correlarium insequens Sylogisticam rationem ex puris particulari bus affirmativisq: in secunda figura. quo licet res non demonstretur. connotatur t*men cCῖruentia&conuenientia quaedam . OΜNES ENIM Ece. Diximus inquit propositum mulum generalem esse. Cona probatur, quud multa complectitur est generale, ille titulus multa complectitur . est igitur generalis . apod hic titulus multa complectatur apparet. OMNES
ENIM CONTRA C. TVS QSOS ALIENAM FlDEM SECUTl INSTIT UIM U S COMPLECTITUR. NAM UT CELSUS AIT Quod de to
to titulo simul sumpto comprobauerat illud idem demostrat pcr partes. & inquit, quorum partes sunt generalesipsa sunt generalia, sed partes tituli, De rebus creditis sunt generales. Titulus igitur est generalis, partes este tales apparet. NAM UT CELSUS A ID CREDEN
DI GENERALIS EST APPELLATIO REI QSOQUE VERBUM
UT GEN ER A LE PR AETOR ELEGIT. Est igitur totus titulus generalis. Creden di vero appellationem generalem esse, ut Celsus dixit Comprobditur per rationem sumptaud issinitione verbi credere comuni consensu approbata. NAM CUICUNQNE REI
ASSENTIMUR ALIENAM FIDEM SE JUTI MOX RECEPTU RI Q UlD EX EO CONTRACTU CREUERE DICIMUR. Rursus su
pra diximus ..hie titulus complectitur omnes cotractus quos alienam fidem sequuti instituimus, sed nos alienam fidem sequentes instituimus commodatum & pignus. Ergo complectitur hic titulus commodatum 5c pignus, At quia complectitur. IDEO SUB HOC TITULO
PRAETOR ET DE COMMODATO ET DE PIGNORE EDIXIT .
Ista est explieatio totius discursus Vlpiani. cuius itudium denisistrat generale horum verborei RER UM CREDi TARU M significatione tune iseno manalesta. alioquin incongrue laborasset multis mediis hoc ipsum comprobare, quia quando vocis significatio per se patet superistinim est insistere Solent enim declarationes adluberi ut eae magis notis nobis perueniamus in notitiam rerum incognitarum, & is qui declarat eaqliae per se nota sunt, quia non potest id faeere nisi per minus nota vel per aeque talia. facit rem superi iacuam. 5c non demostrat,
sed id petit quod est a principio. Sea ciuia apud i*ris interpraetes frequens cir et usus illius verbi crediti ad significandum contractum mutui tantum, ut hoc toto titulo apparet. Et ob id dubitari potuisset incongrue sub ijs verbis. de rebus creditis. egisse Praetorem. de comodato vel de pignore, Eκpediens erat Ulpianum comprobare, haec ipsa verba. sui potestate lignificandi, potuisse complecti omnia illa iura quae Praetor interuerat sub ipso titulo. Quod vero inquit credendi generalem appellationem esie non univoce significationis intellige. neq. Dipliciter aequivoce .led communem pluribus secundum prius N pol terius. quia credere nihil est aliud quam fidem habere. Cap. nihil est, de conse. distini. . Fides vero assensus est non inquisitus inquit Damascenus. Pura scilicet operatio intellectus, quoniam assentire adii rere est intellectum ad aliquid. Itaq; eredere sui principali significatione demonstrat operationem immediatam ab intellectu. Transumitur vero vox ista ad significandum actum ciuilem Sc eκtrinsecam operationem, sumpta denominatione ab efficienti causa. Hoc pacto. quoniam credimus Titium petentem a nobis mutua poecuniam fidelem hominem esse.& hanc eandem restituturum ut pollicetur, ducimur ut cum illo contrahamus.eiq: mutuam pCecuniam demus. Allentus. & fides quam habemus est eausa mouens nos ad cotrahendum. causa mouens est causa est iciens, mutuum igitur quod contrahitur catasatur a fide tanquam 1 eausa efficienti. & quia qui fidem habet dicitur credere. Verbum hoc credere quod sui principali sit gruficatione demon trabat operationem intellectus, communicatur a causa effectui bc facit transitum ad significandam operationem extrinsecam,unde mutuantes cr de re dicimur. Adipiscitur itaq; verbum hoc ampliorem iisnificationem. Qi iam nos non univo eam dicimus neq; simi pliciter aequivocam, sed comunem secundum prius & posterius, hoc est. vi magis principaliter unum quam aliud demonstret. Non ni uocam. quia credere quod est assentire pcr intellectum, di credere quod est contrahere, no secundum eandem dissinitionem iucuntur, item non simpliciter aequivocam, quia non sunt diuersarum dissinitionum absolute, sed conueniunt in aliquibus partibus eius, quia quemadmodum credere quod significat intellectus operationem, alsentire est dictis vel promtisionibtas alterius, ita credere quod mutuum importat,
contrahere est cum alio in eo et intellectus noster assentit promissionibus eius. Est itaq; verbum lioc
10쪽
hoe generale ad hane di ad illam operationem, intellectualem tamen significans primo, extrinsecam secundario Rursus, ut extrinsecam tantum operationem demonstrat, adhuc generale est. 5c iterum secundum prius 3c posterius dicitur, Generale quidem quoniam complectitur omnes illos contractus.qui causantur.tanquam ab efficienti causa, ab assensu dc fide, quam pra stamus illis. cum quibus contrahimus . qui plures sunt dc genere disseiunt. Secundum prius di posterius. quoniam gradus fidei differunt, ec secundum magis Ec minus credentes contrahimus. Ec se eundii magis δέ minus, illi omnes contractus. retinent vestigium principalioris significationis eiusdem
verbi credere. Et quoniam mutuantes magis credimus, transserentes dominium rei. quod non
sicit actus commodandi bc similium . Item quia inlatui datio rei, scilicet alienatio maximam retinet similitudinem, cum operatione quam facit intellemis, dum credit, qui dictis tantum assentiens. alienare quantu ad actum illum quoquomodo videtur, Ec seruam facere vim propriam ratiocinandi. Ideo primo Ic principaliter mutuum significat . Secundario vero commodatum Ndeinceps reliquos, pro portione fidei di participatione principalioris rationis significandi. Quod ergo inquit Celsus credendi verbi uir generale est,& Ulpianus. omnes contractus amplectitur, intellige non secundum sui primam significationem . quam adipiscitur statim ubi transfertur ab intellectu ad ciuiles actus. quia tunc credere non esst deponere i ii ventri s in bonis lis de priui cred. sed extensa appellatione, quantum eius latitudo fert, secundum ali uas partes eiusdem diffinitionis; dc retenta aliqua ratione prioris suae imposi tionis ad signifieandum.
' Quod vero inquit REI QNOM E VERBUM UT GENERALE PRAE
TOR ELEGIT . significat hoc ipsum verbum indifferenter se habere ad arbitrium uterim rium Est enim eligere praeaccipere unum eX pluribus, bc indicat posse pro diuersitate piopositi
authoris, dc pro diisereritia materiae subiectae . aliquando magis, aliquando minus uniuersaliter.
vel index erminate accipi. Verbum vero QNO ZE quod est implicativum ut notant eκ l. .is depa t. confirmat simili modo crediti verbum adiunctum sibi eligi potitisse magis N minus
communiter, non et sui determinata significatione. generalem illam latitudinem habeat sed tantum non repugnantem, electione vero . ubi opus sit. praeacceptabilem Ut generale vero elegisse verbum REl, intellige non re strictum ad significa dum res illas determinatas. quibus mutuum tantum corrabimus. sed iace absolute generaliter, In illa tamen significatione generali receptum nil se a Praetore tune qiae potuerit accommodari verbo crediti adiuncto sibi a quo resti insebatur. ad consignificandam. genus determinatorum contractuum illorum, quos iniquissimus auenam fidem sequentes. vi c5modatii in pignus A similes. Unde pari ratione, verbum creditum adiectone nominis rei. dicimus coarteatum, quia quantum eta se est. cum potuisset, hoc ipsum, em
tendi ad signifieandam fidem adhibitam homini promitenti, ei scilicet a quo stipulamur. Ec com-Praehendere contractum verbis celebratum necnon ad alios quoq. contractus per similitudinem deduci. Quoniam. rei praesivione. non dicimur verbis obligationem contrahere, ne q. literis. q. conseulu. Eacludebat Praetor. Hoc verbo Rei. omnes alios contractus, verbis.vel literis, vel consensu.celebratos.quibus potitiiset accoinodari hoc ipsum verbum credere. Itaq coniunctione horum illorum ad se inuicem istangebatur utrorunq. significatio. dc conficiebatur tertium quoddam proniiciatum, Cuius sensus erat . DE REBUS CREDITIS. Hoc est de rebus praestitis a nobis sequentibus alienam fidem. di quonia huiusmodi rerum datione, aliquid. s inde recepturi credentes. contrahimus, conotabat eade rubrica gemis contractuu in hunc sensum: De co- tracti bis illis qui rerum praestatione aut datione costituuntur a nobis sequentibus alienam fidem. Haee dicta sint quantum ad illam significationem horum verborum, Rerum creditarum . quam Praetor elegerat. odii a quod attiner ad Iustinianum, praemittentem nobis hanc eadem rubricam . Aliam rationem eum secutum dicimus. Totius vero cotextus huius Ratio ad hoc unu concludet dum cui diximus ordinatur. Praemissium scilicet hunc titulum. cotienire iuribus insertis sub ipso, quia verba rerum creditarum complectuntur et commodatum δέ pisnus non improprie. Et demonstrat.officium interpratis e .se explicare verba tituli in eum senium. qui respondeat materiae
signifieatae per ipsum titulum . ubi multiplex sit significatio dc non impropria .
Ex contextu praetermissis interea his quae colliguntur hic per doctores quorum omnium verbiatem dc rationem prae scrutaturi sumus interius. hoc unum pra cipuum obseruatione Ec notatione dignum putamus π hoc in loco Vlpianus authotitatem qua adduxerat Celsi dicentis verbum credendi generale est e. confirmat per ratione deductam sui diκim 2 a distinitione, dum inquit
NAM CUICUN E. REI die. Quo loco demonstratur infirmitas rationis ab autho-A 2 ritatae