Batauia, siue De antiquo veroque eius insulae quam Rhenus in Hollandia facit situ, descriptione & laudibus; aduersus Gerardum Nouiomagum, libri duo; Auctore Corn. Aurelio D. Erasmi Roterodami praeceptore. Item alia qua proxima pagella indicabit. Bona

발행: 1586년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

111쪽

'o CORNELII AVRELii Ego tamen interim non immerito nullum

tui laudandi pro dotibus animi atque inge-nh a Deo tibi collatis fatebor ingenue locum praetermitto , & quoad vires suppetunt,pauper dabo carmina vates. Carmen

igitur hoc ad Hispaniarum regem Carolum prognosticum tuo nomini peculiariter dicatum iri volebam, sed non ab re neque temere, nisi mea me fallit sententia. Non enim facile adduci possum, ut omnem illam veterem olim erga te gratiar ducalis beneuolentiam Philippum loquor) aut huic Carolo eius filio, aut per te aulicis eius compluribus,tum maximo Ioanni Sylvagio Burgundiae Cancellario, credam excidisse. Et quis eam rogo satis possit explicare serenitatem M gratiam, quam tibi, Domine Consul, piae quondam recordationis archi- dux Philippus, pro suo in amicos candore prae multis Sc quidem inter multos exhiabuit, quum ex Hispaniis rediens, patreque Maximiliano semper augusto in Germania visitato, per Luccmburgum Bruxellas peteret 8 Is enim quum iam nobilissimam Rethiorum ciuitatem properaret, teque in ter innumerabilem populi turbam, quae illi obviam veniebat, curru sedens prospiceret, mox ab insiperato, te tuo appellans nomine, priora

112쪽

prior salutauit & dixit; Eccum virum domi ne domine praetor Amstetredame Io. Ban-Dinge, ecce ipsum, quem tam sellicite quae ris atque videre desideras. O vere magnificum & liberalem; 6 vere amabilem & m Dificum principem; qui neque ambitu, n que itineris taedio victus, tam candide suis sese offert amicis. Tum e vestigio te considerans equo in humum quanquam luto sam desilire, & chirothecas detrahere inani bus adnitentem,ut ipsium digno cum hono-xo & gaudio iam veluti reducem consaluta-TCS, omnino non permisit; sed te ocyus in oppidum stibsequi iussit,familiarius cupiens tecum de rebus arduis commentari; cuius iamdudum fidem, pectus M obseruantiam toties in commissiis tibi offici is expertus fuerat. ideoque ad maritimae Getriae oppida gubernanda tuo in negotiis consilio, & tuo nia hilominus in rebus gerendis utebatur iudicio. Vnde& te Australem archimarinum

M pelagi praesectum instituit; quod tuam tibi haberct exploratissimam grauitatem, prudentiam,& iustitiam. Quod quidem os ficium quam gnaviter administraueris,li stium capita palis affixa omnibus demonstrarunt. Cum igitur mi domine Consiui Iohannes Banninge tanta tibi fuerit apud

G patrem

113쪽

s3 CORNELII AURELII EPIST.

patrem Philippum gratia,merito Caroli huius, eius fili), Ducis nostri,& Hispaniarum Regis praeconia hoc in Prognostico breuiter comprehensa tibi peculiariter statui consecrare. Ceterum quandoquidem freque tibus ad diuerses principes dc praelatos sui Fris legationibus, quoddam propediem ti-γi edam opustulum duobus distinctum libellis: in quo varias & compendiosas coli gi oratiunculas, diuersos nobilium & Ecclesiasticorum flatus concernentes, quibus vel in eorum receptione,aut consalutatione,aut promotione poteris uti. Me interea tibi tuisque omnibus plurimum Commendo.

iis t

Dicilii se

114쪽

CORNELII AURELII

DIADEMA IMPERATORIUM,

SIVE DE CORONATIONE

MAXIMILONI IMPERATORIS, DE BONI 1MPERATO RiS OFFICIO.

Cratio per eundem coRN. AUREI. IVM compo sita inpersonasum Pontificis, quando Imperatorem

V δε N D O Q V IDEM Imperatoriam maiestatem, non legibus solum, verum etiam armis ornatam esse oportet; Vt itilis ciues in pace foueat, & his in hostes sortiter vindicet: nostrae semper fuit consuetudinis Ser' fili, ut qui ea per nos decorari Cupiat, eum paterno affectu tum admittamus

M obseriremus-Veneremur,quum nos eupraecaeteris Virtute ani mi,& corporis roboro

atque opibus praestare videmus. Credimus enim&iam olim explqratissimu habemus nihil posse inueniri nostris rebus magis conducibile,quam eum Imperatorem in quem cumulatissime ea congesta sint omnia, quae Veteres legimus irrefragabiliter obseruasse. Rogas quarρ Audi fili,& inclina aurem tuam nobis nonnulla eorum tibi recitabimus euideter. Oportet itaque in primis eum qui imperiali cupit diademate insigniri,irreptae hens bilem esse&sine infamia atq crimine, morum disciplina probatum, frugalis Vitae,

115쪽

Ioo CORNELII AURELII

non auri prodigum, nec sibi sed ecclesiae quam & re M sanguine tenetur defendereὶ

thesauris are. Deinde, religionem colere, Deum reuereri, fide Catholica recte imbutum, haereses e medio tollere.His quoque gratiae dotibus, natum dotes conuenit non deesse, ut se iuste magnanimum, perseuerater fortem, modeste temperatum, utiliter liberalem, honeste magnificum, & amanter affabilem, omnibus valeat exhibere. Addimus iis imperatoriae congruere mai

stati,ut eam omnis plane intelligat Christianus deliciarum esse ignarum, Qtis aestus . que patientem, frugali paruoque contentam cibo, balneorum nestiam, umbrae M somnolentiae negligentem, omnis denique laboris patientem. Praeterea ut ad militiae veniamus exercitia, egregiam in praeliis nauare operam, ciuibus assistere, summo conatu hostes ecclesiae profligare, nullum discrimen, nullum periculum, nullum doniaque mortis genus pro iustitia & aequitate, pro incolumitate reipublicς,& pro omnium

coseruatione Christianorum,metuere. Primum inire proelium, eoque consecto viti- mum decedere, non siuae saluti fuga consulere, sed contra hostes fortiter stare in proelio Domini. Delectum facere militum,

116쪽

oportuna castrorum loca prouidere; lentoque, sed terribili ordine in aciem prodire, hostibus tubarum sonitu & clamoribus Stentoreis terrorem incutere; persequi fugientes& capere; suoru cateruam Sitne hostibus impar, an su perio considerare; montem vicinum,nequid obsistat, inimicis prae ripere: loci qualitatem aut congressus, ne Qt aut puluis aut ventus obsit, accuratissime prospicere; ac ita demum sie diuinae ordinationi & ecclesiae precibus com m ittere. Ceterum memoriae proditum habemus, nonnullos Imperatores, quum admirabi lem&diuinam prope Christianae reipublicae navassent operam, immortales tum a mortalibus laudes accepisse: quod eos vulgus non humano sed diuino in lucem conaulio susceptos existimaretit. . Carolus etenim ipse cui Magno cognomen est; qda pro Chrismana repu blica ediderit operas', lici mo omnium est qui ignorat. Hunc ut prae decessores nostri memoriae prodidere,noui

mus ferendi auxilij gratia Romanae Ecclesiae, in Italiam innumerabilem exercitum traiecisse, hostibusque praenio fractis & pro 'fligatis cum victore exercitu sese in Gallias recepisse. Sex praeterea lustrorum spacio

su obstinatissimis Saxonibus, collatis signis in G 3 dimican

117쪽

IOB CORNELII AURELII

dimicantem, eum ita demum stiperiorem in sua rediisse,hostesque coactos Christianae veritati, relictis idolatriae spurcitiis SI crrori-

bus,accedere.Omittimus illas omnium amplistimas quidem victorias, quibus gloriolis limus ille Imperator de Sarracenis & Hispanis triumphauit. Nec alioru fieri animus gesta referre principii m,quod nimiu Sc plus aequo pro angu stia teporis nostra esset prouehenda oratio. Hoc unu dixisse modo sus.ficiat, praeclaros omnes omnia sua consilia.

vires & ingenia, ad tuendam Christianitatis rempublicam infatigabili animo contulisse. Eos tu serenissime fili non Blum mirari, sed etiam imitari & potes & dcbes. Et quid dicemus Z Nisi tu eas & quidem tam lingui

res tibi ab optimo maximo Deo natura tuo dotes ut accepimus) concessas,ad Christianorum gloriam laudemque contuleris, Omnes in te frustra collatas haud immerito poterit unusquilibet firmare,& fateri in via proh dolor,fuisse Imperatorem,qui Romanum infaustis auibus dedecoraucris Imperium. Et quanquam plurima sunt virtutum

genera, quae a Cicerone,Cneo Pompeio at

pribuuntur, nec ab iis te secernendum eis: Volumus; tamen in eo potissimum studio te cupimus expeditum inueniri, ut laborem, -ΠL imi s O tuum

118쪽

DIADEMA IMPERAT. Io

tuum in obeundis negotiis, sortitudinem in periculis, industriam in rebus bellicis & familiaribus, celeritatem in conficiendo, con silium in prouidendo, & aequitatem in iudicando admirentur & celebrent uniuersi. Verumcnimvero, quoniam haec omnia Aforsitan digniora non diffidimus in te inu niri posse: nisi a tuis degenerare velis pro genitoribus) serenissime fili, si cx more maiorum tua siponte S integerrimo corde paratu m te offers ad praestandum nobis fideliataris iuramentum, secundum literas imperiales aurea bulla munitas, & in Romana ecclesiae archiuis diligenter reposit S, accede huc, & coronam imperialem tuo capiti imponere non tardabimuS.

Pore haec summus Pontifex accepto iurast

mento accedens inungit eum in Imperat rem, ct capit; coronam imponit, vicens:

ET quoniam tua sponte atque Vltronea voluntate hoc te fili sacramento astrinxisti,ut nunquam a Christiana republica deficias; quin ei, ubi casus tulerit, praesidium praeitcs, eiusque hostes propellas, atque VuVno Omnia explicemus verbo, eum te facile exhibeas, qualem optimum decet esse Imperatorem : iccirco diadema sacri Imperb

119쪽

ro CORNELII AURELII

tuo capiti imponimus,&authoritate Dei ac B. Petri te in caput omnium Christianorum sacro inunctum chrisimam constituimus. Tu ex hoc pro tua admirabili diuin

que virtute, sub Christi optimi maximi signis enixissime militabis, atq. Christianam rempublicam,quo ad eius per te fieri potest,

tueri semper conaberis. In hunc maxime

modum inuictissime Imperator serenissime fili, dignissimis ab omni populo cel braberis laudibus: & cum ab hac mortali vita squod Deus omen auertat decesseris, piorum locum & sedem consseqtaere. Hac bos proculdubio mente sumus,& fide stabili credimus, imb & constanter de Omnipotentis confisi clementia, eum sacrorum collegiis inserendum asserimus: qui haereditatem Domini de manu hostili eripere, & e clesiam Christi defendere destinauit. Neque enim fieri potest, ut tu qui sancte iusteque posthac vitam institueris, dc sanguine tuo atque gladio Christi iniuriam vindicaris, beatituatne non perfruaris sempiterna. Vade in hac fide atque sertitudine quocunque te ecclesiae casius Vocauerit,& Dominus tecum erit in omni loco. virorum sertissime. Ito in pace.

120쪽

DIADEMA IMPERAT. Ios

e: Excusat se Imperaur quod non temere hoc aP munus acceperit, sed sola pietatis gratia ita quam exponit, se domino Papae gratia

λε 1 R v M si non miraberis S Pater, cum stacratissimo fratru tuorum collegio, me plurimis forsitan principibus, Mrobore & diu itiis& potentia longe inferi rem ad hoc excellentissimum imperatoriae dignitatis ossicium aspirare. Verum si rem ipsam boni consilere dignaberis, & me in his squar dicturus sumin haud grauate audire , intelliget plane S. T. me non temem aut ambitione inductum , ut istud tantae molestiae munus, ut Verum fatear) obire audeam: sed Zelo quodam, nescio caelestine fato,an numine amatum,ad omnipotentis Dei honorem, qui spretis omnibus Is ifiliis, solum David humilem elegit, hoc me

attentare dumtaxatvoluisse. Cum enim nuper acciperem a narrantibus,sola progenito rum meorum incuria Turcas a Christianitate duo prope Imperia, duodecim regna,& nongentas paene urbes abstulisse, indolui fateor,& Vltraquam credi potest,in me ipse contabui. Magnus etenim ille Philippus,a quo genitor meus sibi nomen sortitus est, quum esset in conuentu Ratisponensi, adeo . o G s ab Enς

SEARCH

MENU NAVIGATION