Batauia, siue De antiquo veroque eius insulae quam Rhenus in Hollandia facit situ, descriptione & laudibus; aduersus Gerardum Nouiomagum, libri duo; Auctore Corn. Aurelio D. Erasmi Roterodami praeceptore. Item alia qua proxima pagella indicabit. Bona

발행: 1586년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

101쪽

86 CORNELII AVRELII

humani genetis perniciem assidue fugias Quare velim, ubi pincuram liccbit domesticam, Euangelium Christi, & Apostolorum epistolae versentur in mani Psalterium& Cantica Dauid fidelia ruminentur in pectore. Haec omnia procul dubio longe superant Philosophorum docuinenta ; haec

quae falutis sunt, edocent, moreS compo nunt, errores castigant, & in Viam rectam qua in patriam tenditur, hominem dedu-Cu nt. At Vero,quod magnopere deflendum est,ubique nobis' hoc usu venire selet,ut magis leuibus quam seriis insistamus rebus. Euangelium Christi, etsi adest, vix tameneuoluitur: imo iam ipse codex longo situ obuolutus negligitur. Proh dolor Legimus Alexandrum M acedonum regem, im o totius orbis imperatorem, quum inter spolia Darib M thesauros, quem regno priuarat MVita, cistella quaedam preciosissima ei offer Tetur, & complures qui tum aderant princi pes dicerent eam ad seruandas simaragdos

saphirosque piissimam; mox illum respondisse: nihil in ea commodius &'honestius reponendum, quam Homeri Iliadem. Si

igitur tantus rex tanti aestimauit viri genti lis carmina, quod ex eis multa perciperet quae bellicam iuuarent Virtutem ; quum

it c Achillis,

102쪽

Achillis, Agamemnonis, Hectoris, Nest ris, Vlyssis, ceterorumque herouna res la pientissime gestas ad imitandum legeret: quanta nos Christiam cum reuerentia Chri sti verba legere, & lecta in opera vertere de bemus Z Hic est liber Euangelio, per quem Barnabas A postolus mortuos suscitauit; daemones expulit , morbos curauit, fulmina contriuit. Hic liber quadruplices habet literas. Aurea quidem sunt caenestium rerum cum terrenis affinia & comparationcs. Rubrae, passionis Christi mysteria & lectiones. Nigrae, poenarum inferni supplicia&comminatiUnes. Albae Vero sunt poenitentium remedia & consblationes. H ic est,inquam, liber de quo apud Ezechielem Prophetam ita legimus: Ecce manus missa ad me, in qua erat liber inuolutus, scriptus ii tus&foris. Et scriptae erant in eo lament tiones,& carmen,& vae. Manus ista,mi here suauissime, uniuersitatem illorum qui sacraescripturae librum, id est, Vetus & Nouum testamentum conscripsere, significat. Praetcrea manus ista quinque habet digitos, hoc osti, quinque personarum genera; Patriar

chas scilicet & Iudices, Prophetas, Apostolos, & Euangelistas. Inter horum digitos est liber iste inuolutus, multisque mysteriis F implicatus.

103쪽

88 CORNELII AURELII EPIST.implicatus. intus habens mysticorum striapturam; foris autem simplicem rerum g starum historiam; continet lamentationes poenitentium peccatorum, carmen trium phantium beatorum, & Vae desperantium damnatorum. Hunc libram tu cum Propheta comede, dc fiet in ore tuo sicut mel dulcis. Aperi os tuum,& cibabit te Domianus volumino isto;qui te tuosque omnes Custodiat semper & conseruet ab omni malo. Vale. Tuus Aurelius. In agro Dunce . IL hvs TRI

104쪽

ILLUSTRI AC

GENEROSO COMITI AC

DOMINO, HENRICO COMITI A NAssΑ V, s E R 'Li ac potentissimi Caroli Regis Catholici in Hollandia

Deeu principium.

Ετ quid interim oculos huc illucque vera timus 'quandiu inter sacrum & saxum haeremus Z Cur vltro nostram profiteri differimus insitfficientiam 8 Si enim omnia quae mundus habet preciosa tibi Comes inclyte incredi nobis adesset facultas; longe tamen

inferiora tuis in nos meritis merito censerentur. Tanta enim nobis & Patriae p sti-γtisti, ut si totum vitae nostrae tempus in tua occuparetur obsequia, non possemus cum sancto illo Iob in sua restituto, vel Vno pro mille respondere, neque in eo quod tibi debemus par pari referre, neque in minimo compensare. At plurimum nos interea con solatur Aurelius Augustinus pater noster, nostraeque militiae princeps, qui plane conitetur, numquam ante Opt. Max. Dei oculos vacuam esse manum a munere, si circa pectoris sedem repleta est bona voluntate.

Ergone debemus omittere quod possumus; F y quando-

105쪽

so CORNELII AURELII

quandoquidem id quod debemus minimo possumus Absit. Nobisenim piissimum saltem affectum, & locupletissimam volunt :tem,dum res non stuppetunt, conuenit ape rare. Virtutem itaque tuam & meritum, Generose Comes, praedicare quidem atque extollere, sed nulla rerum facultate possumus remunerare. Quapropter quod manus nostra minime praeualet, ipsum certe oris nostri ossicium osserre non praetermittet. Dignum est enim dc rationi consentaneum,

vi vel ex fructu laborum ipse laudem, Cipiat, quem rerum gestarum dignitas cunctis

commendat. Moderatrix quippe omnium rerum censuit antiquitas, ut dignum laboris sui precium accipiat,qui publicis utilitatibus inseruire non detrectat. Paramus itaque virtuti tuae quantum maxime possiimus; daturi amplius ii potuissemus. non utique ista tem poralia, quae temporis morbo deficiunt; sed cere perennius monimetu m, quod nulla unquam obliteret aetas, nullus absorbeat ignis, nullum denique seculum ablumat. Quocirca ne nihil pro nostra tenuitate tam fideli patrono conseruatori nostro dedisse videamur: offerimus tibi, magnifice Comes,

hoc tenue carmen tuo dicatum nomini,

quod te apud posteros immortalem prope essiciat.

106쪽

ylla

boraba

eruiat. cui prosccto AEgypti pyramides, Apellis tabulae, & Lysippi marmora facile

gantur cedere. Omnia quippe stemma ceras & imagines, incisos'. in aes titulos productaannorum series obiter demolitur. Sola scriptoru monimenta, ipsaetiam aetate, qua suo morbo omnia debilitat, fortius inualescunt. N ec mirum cuipiam videri debet,vel tantillo te a nobis remunerari beneficio, cui ctiam & nos M omnia nostra merito debemus. Nam quod comodum vivimus, quod rem domesticam familiaremque saluam te nemus, quod deniq. peregrinas in sedes disepersi non sumus,id omne tibi uni atq. adeo uni adscribimus, praeter te nullum altu, post Deu,nostrae salutis habemusauthorem.TUO Vnius auxilio seruati sumus; qui & nobis alter factus es Iudas Machabaeus,dum non solum Augusti castrum, sed S Augustini claustrum tuo gladio protexisti. Te itaque merito Henrice nobiscum omnes maximo Reipublicae praesidio sentiunt,& perenni in posterum memoria tenebunt. Atque utinam tua certe praesentia vultum honorando nobis aliquando frui liceret ; videres procul dubio omniu nostrum in te Vota propend

re gliscere desideria,& singuloru pectoralibi esse deditissima. Vale nostrae decus Batauiae.

107쪽

GENEROSO MILITI

DOMINO IACOBO DE

LOCHOR STA, PRAETORI

LEYDENSI, COR N. AURELIUS, S. D.

QUANDOQUIDEM tua beneuolentia nihil omnium mihi certius esse persuasium habeo: audeo vir ingenue Iacobe de Lochorsta literas ad te nostras mittere, δίhoc opustulum tuo nomini peculiariter dicare. Dignum enim esse arbitror, Ut qui a Carolo rege Catholico, nostroque principe, militaris gloriar insignia accepissi, eius etiam vicario quem nostris praesecit in oris, sinc rissime, pro victoria quam apud Nouioportum strenue confecit, gratuleris. Ad hoc siquidem & tuae probitatis indicium, Sc sacrae imitationis prouocare debet exemplum. Leges igitur in hoc carmine quid tibi & ci uibus, quid patriae debeas & superis. Praeterea quantis sit laudibus ille celebrandus qui publica priuatis anteponere non grauam tur. Idcirco enim praeclara proborum hominum recitantur facinora,vt posteri ca studeant imitari, & eorum exemplis ad virtutis Cultum excitentur. Ita enim olim Fabius Periclem ; Portius Cato Curium ; ita

108쪽

Caesar Alexandrum, Brutus Iunium Gentilem imitatus,maximas quasque res gessiste memoratur. Nam ut olim industriis pictoribus ex Olympio Ioue Phidiae,& sculptoribus ex Argolica Iunone Polycleti tanquam a veris archetypis cringere quippiam licuiti ita & tibi miles inclyte, & reliquis omnibus qui haec attente legent, eximium quoddam dc praeclarum virtutis monimentum licebit elicere. Quapropter, qui iam idem & militari & praetorio munere in Rhenanos apud Leidas ab eodem principe es sublimatus, in cumbit tibi quam maxime, modo in rem ciuilem modo militarem animum intendere. Nam quemadmodum, iuxta Peripateticos, animus noster duabus potissimum virtutibus illustratur; quarum altera,quae sequenda sitiat sequitur; altera, Vitanda vitat: ita & rector siue praeses duobus sit ornatus prudentiae generibus necesse est. Rogas quiabus t Legum positivo, quod aiunt, & militari. quod illo, quae ciuibus sequenda sunt de fugienda,ingenue noscit: isto,hostem iugat,& seditiones compescit. His itaque,mi Gerarde, praemonitus institutis, ita iustitiae trutinam dc lancem seruare curato, Ut in omnibus & tuo honori probe consulere, ciuibus semper adesse videaris. Postremo te

109쪽

hortor, si tamen dignus & quidem is sum

quem beniuole audias, ut omnia gubernes& moderere prudentia, nec te tibi prauo rum auferre sinas consilia. Genitoris tui, quicum non inurbana nobis olim familiariatas fuit, te simillimum praebe. Is enim sese, dum in humanis ageret, in maxima constitutum voluptate arbitrabatur, quando cum optimis quibusq. viris quorum doctrina a

que prudentia &ipse doctus pariter & prudens fieri posset, versaretur. Haec ut audeam tibi persiuadere & ad scribendum me ingerere, meus in te candidissimus induxit amor,

ut tuus ille patruelis, imo & pater,Reuerendus inquam dominus Jc vir ingenuus D. Hermanus de Lochorsta, gratiosissimi D mini Traiectensis vicarius, & S. Saluatoris decanus. Huius enim pientissimae dignati ni suorumque omnium claritudini merito dc me M ingenium omne debeo: qui est vesvnus omnium dulce decus meum, vitaequeptiesidium M alter Maecenas. cui Vt me totum in tempore commendes, oro quam

plurimum, Vale.

110쪽

issi

DOMINO IOHAN NI

BANNINGO CONSULI

MAE CENATI OBSERVANDIs-

MAGNOPER. v litor & gaudeo, vir Consultissime Iohannes Banninge, omnia tandem tibi pro summa dignitate

accresecro, ac tuis Qrtunam optatis Vel contra spem gerere morem, primumque te sui coram aspexi) firma esse Valetudine. deinde etsi non quas debeo, saltem quas possum tibi gratias habeo, qui tantum in me beniuolentiae semper impendisti quantum explicare non valeo. Immortale Cnim ac prope diuinum tuis in me tuorumque officiis debeo beneficium: qui tuo istius intuitu per Dominum meum Reuerendissimum D. Hermannum Lochorst Vicarium gratiosisse simi Traiectensis generalem, ab exilio ad sedem propriam, & ab ingenti afflictione ad portum salutis sum reuocatus. Quod etsi nunquam dignis neque illi neque tibi

Valeo remunerare obsequiis; Vnum tamen duntaxat mihi reliquum est,& in mea pote

SEARCH

MENU NAVIGATION