Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1792년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Mediis inter accessiones diebus aegra facietia luridam , Os amarum , atque ciborum fastidium habuist , pe-

, inde ac iuxta febrim sive tertianam quartanamve . At quo magis in liberaliori intermissionis spatio versus proXimam accessionem pervenit, eo iterum magis cibos desideravit. Atque tales quidem ordinatas accessiones quinque ante habuit , quam assumta corticis peruviani uncia fe

Alii ita latius patentes tales febres ab una ex superioribus , ceu tertiana quarta nave ) siquidem media alique earum acce S si O defecit, deducere volebant. Frequens febris quartana est, frequentior quotidiana, omnium frequentissima tertiana, maXimeque autumno post fervidam aestatis tempestatem . 'Nonnunquam etiam febres confunduntur , sic ut neque tempora notari neque Spatia possint, sed ut coeperunt , continuant: de his paulo magis infra fusius dicam. Distinguuntur quoque febres pro anni temporibus , ob que id vernales, quae Vere; autumnales, quae Autumno accedunt , appellantur . Ilas inter faciles vernales sunt, difficiles vero autumnales. Aestivae q&Grtianae ple-rtimque sunt breves autiam niales vero longae , et miaxime, quae Gil hyemem pertingunt. a

Alii quemadmodum HIPPOCRATES b ) unicuique ho

minum aetati, ceu tu Venili ceu senili, privatam suam se. bris speciem adiudicarunt . utlem admoniam Cutem itinioribus triginta annis iabscessus fiant, ita uti artaniae magis his , qui triginta fiant GΠΠorum et senioribtis . Fgo non sic, sed contra esse omnes febrium species similiter cuivis hominum aetati satis Conam Une S. Denique febres ipsas ita inter se discrepare, ut, cum prehendunt, cuius generis sint , protinus a prima a CC e*sione nosci ponit, vetere S medici statuerunt. In cuius

res notitia prae primis celebrem se esse GALENUS c) gloriatus est, hasque notas indicavit d ) : nempe si mite

frigus sit, et brevis e Xiguusque sequatur calor, febrim quotidianam fore, tertianam vero, si magnus calor eXar-

II. cap.

12쪽

descat; quartanam autem , ubi cum magno frigore acces

sio incipit, et Vehementem longumque calorem trahit a Illud autem perpetuum non est siquidem cum vix aliqua febris sola eXistat , sed Saepe cima alio atque alio Corporis affectu conveniat, potest ea ita mutari, ut in principio certi tale nihil significet ; minimeque in morbis inter se diiserentibus, si conveniant, perpetuus e Sse praecepti locus pote St .

Verisimile est, istos quidem medicos ideo talia posuisse, quoniam sibi persuadebant, quasi febris quotidia. na excitata a Pituita, tertiana a Bile , a melancholia quartana esset, ob que id a diversis istis hum ribus, prout

alius atque alius vitiatur , alias atque alias Abrium notas deducere voluisse sic ut alterius humoris vitium sequi magnus calor debeat, alterius parvus: alter leve, alter acre frigus excitare , longave aut brevis esse accessio debeat.

In his vero dertius aliquid statui posse existimo , si febris ipsa simplex est, neque aliud quodpiam vitium eidem intervenit maximeque e X anni tempestate ; atque tibi popularis aliqua febris est, quae similiter ac multos alios ante homines occupavit, deinde aliquem prehendit. Aestate et tertianae plurimae et quartaniae a ). Autumno cutem et febres quartanae et erroneae B ) .Etsi levis et sine noxa error esset, eum Silo vaticinio falli, quem tutum auxilium non deficit: siquidem in universum omnibus febribus intermittentibus corte X peruvianus similiter mederi potest . Quo auxilio , quoniam febres promptius excutimus , utique talia non Videmus qualia antiquiores olim medici e X pectando , et ob auxilii defectum demissi observarunt: neque nobis quemadmodum illis quartana febris scandalo est.

uae sint febrium intermittentium musae . Inter multas atque diversas , saepe etiam miras febrium intermittentium causas , quas diversi auth Ores re-

Cit 'runt , prae primis diaetae vitia, vigiliae pertinaces ,

5 Ibidem a 4. 22.

13쪽

lucubrationes nocturnae , mordaces curae , terror magnus , continuus moeror , et immodica ira numerantur ι

impura item colluvies , quae in imo Ventre convenit Inonnunquam etiam ea , quae post longos morbos illuc deposita est , plurimaeque similes aliae , quas hic rele.. gere , et ni imis longum, nec satis utile foret : adeo ut nullum fere vitii genus sit , quod febris intermittens non Sequi, aut eidem adiungere se non possit. Vane etiam rationem quaerebant, propter quam alia

febris quotidie, alia tertio die, altera quarto prehendat; Cur certis ipsae horis accedant , quid coniungat, quid discernat , quid duplices eas dbm efficiat 3, ob quam causam , si duplices febres sint, harum quaeque privatum

tuum circuitum absolvat, nec quicquam in unum commune curriculum confundantur .

Haec etsi incomprehensibilia hucusque visa fuerint,

nihilominus quoniam ea ad curandi rationem multum conferunt, operae pretium facturiim me existimo, si ista paulo scrupulosius perveStiga Vero .

Atque in tali quidem pervestigatione ante omnia debemus , ne morborum causas in e X terno quopium vitio quaeremus, quarum origo intus in Corpore residet, neve epidemicos morbos tempestatum mutationi attribuamus , qui ortum a privato quopiam mi asinate habent , neque antasmatis esse putemus , quod tempeῆta turn causa contigit . Difficilius autem iudicium evenit , si idem morbus modo epide micus , modo item per multos in posterum

annos sporadicus est , in universum autem Vere atque Autumno accederre consuescit adeo , ut per diversa ista

anni tempora idem morbus diversam indolem habeat, et diversam curationem admittat , ad quam modo idoneus , modo ineptus sit , perinde ut ipsa febris intermittens , Hue accedit mirum illud , incomprehensibile , per vestigatu asperum , atque a caeteris morbis prorsus alienum , scilicet quod ista febris certis diebus statutaque eadem hora accedat , iterumque desinat et, quod maxime in admirationem rapere potest, si duplex ea est , suum quaeque privatum circuitum absolvat , suamque accessionis horam Servet: adeo ut , si par isti morbo medendi disi Culta S esset , ac eius modum demonstrare arduum e St , utique febre intermittente laborantem medicina rationalis neminem hucusque restituisset .

14쪽

Ob quas rationes tutius esse sustinent Certo auxilio . etsi empirico , uti quam vana in his rationalis medicinae praecepta Sequi , a quibus nullum praesidium petendum est : ideoque abditaram istius morbi causarum perquisitionem inanem atque Supervacuam e S Se . - Utique secundis ventis fisi Cyno Sura uti nolunt. Nihilominus Spero, fore ut in posterum palam faciam, quantum ista causarum perve Stigatio cum ad cognoscendas , tum ad curandas febres conferat . Qua industria ,sitidioque , tanto m3gis OpUS e St, quanto plus me di Corum turba per Herculeum corticem veluti in vincibilis, febres intermittentes quasque barbare aggreditur ignara , quod febris ipsa saepe me de cinae sit. Odi profanas Scholarum Sententias, Coniecturas , atque lix potheses , omnemque in arte medica vim arceo , atqUe Opinionum iUgo me eripio ; neque nisi cogitandi libertatem ambio , soli veritati obediens . Nihil proponam , quod non factis, nihil obiiciam, quod non experimentis, nihil ostendam, quod non observatis nitatur. uoties plurimas illas atque innumerabiles fere , Varias item ac diversas , sibique ipsis saepe repugnantes febrium intermittentium cauctas, quas diversi auctores recitant , contemplemur , mirum utique prorsusque incom-pfehensibile esse videtur, quomodo ex ipsis tria tantum febrium genera quotidiana nempe, tertiana, atque qua γtana oriantur, aut duo tantum fiant, ut aliqui volunt, qui quotidiana non nisi tertianam duplicem esse sustinent . lintdnae Vero , Septimanae atque novenariae , adeo paucae Sunt , Ut Caeterar Um febrium numero comprehendi non mereantur . Ob quam fortassis difficultatem antiquiores olim medici qui cum tria tantum febrium genera vidis Sent, utique earum tres tantum causas admiserunt ; sic ut a Pituita quotidiana febris esset , tertianaa Bile , a i telancholla quartana febris quam vetu Stam sententiam recentiores scholarum professores inconside

Quemadmodum autem n)iasma variolo Stim unicum a s e singulare est, diversas verti variolas e X citat , prout liversa cor psylam, in quae incidit, vitra sunt: ita unici in tantum atque singulare febris intermittentis naias mae se , quod non re , sed diversis accessionibus distingui,t2r , prout alia atque alia in corpore , quod prehendit,

15쪽

d ndit, sic ut cuili uno corporis Mitio quotidianani, curi

tilio tertianam , cum alio item quartanam efficiat . Ad id Persuademus , maxime his , i. Quoniam ea deni febris intermittens non raro in

o eodemque aegro corpore acces Sionum Circuitum mu-

at, sic ut e X quartana quotidiana, tertia nave , et vice versa eX harum qualibet quartana fiat . Deinde quoniam Nnum idemque remedium cortex scilicet peruvianus perinde utrique se bri medetur , neque ad id privato suo quovis specifico δἰ pus sit, sic ut alterum quotidianam

alterum tertianam , alterum quartanam tantum pellere deberet perinde ac nullus neque Secundus , neque ad Versus corporis habitus variolas excitat ; sed diversae tales eveniunt , prout alia atque alia Contra naturam in corpore sunt, in quod idem variolarum mi asina incidit: ita neque pituita neque Bilis , neque Melancholia neque caeterae onines in corpore adversae res febrim intermittera tem ipsae per se excitant ; Sed tantum circuitibus quierunt, modum ordinemque dant , posteaquam mi asma febrile in eidit, sic ut cum alio Corporis vitio idem mi as-rna quotidianam , cum alio tertianam , cum alio itent quartanam efficiat . Ista namque Vitia praedisponunt , atque fomes focusque sunt aptus , et idoneus tum ad recipiendum cum ad retinendum mi asma febrile . Quod si porro di ver ae illae et saepe sibi ipsis contrariae caiisae , quas authores volunt, per se febrim intermittentem excitarent, imposibile foret, ut unum idemque specificum remediues

ipsas perinde omnes domare atque Vincere posset . Tale eniim diversum specificum neque eSt, neque e Sse pote St. 2. Quoniam febrium quarumcunque accessiones a frigoris exordio ad ultimum usque sudoris stadium in genere sibi similes sunt: adeo ut eX primae accessionis cur- ficulo non statui possit, quotidiana an tertiana quarta- nauc febris futura sit. Quoniam accessionum e Xitus sibi sit niles esse consuescunt , sudoris et urinae ratione modoque , eaedemque febres mediis inter acce88iones diebus aegrum similiter male habent . 4. Quoniam omnes iisdem Crisibus perinde iudicantur. . Quoniam similiter omnes tales febres uno eodem que remedio specifico , si id recte adhibeatur , cortiere nempe per uviano , similiter e Xcutiuntur .

16쪽

6. Quoniam ipsa febris materia alteram carporis partem dimittit, alteram prehendit: veluti quae e X latere, cui insedit , e X iit , inque oris labia transiit , ex iisdemque ulcerando erupit . . Quoniam a febriente matre recens nata proles febrim in utero accepit, aut luctans a febriente nutrice eandem attra Xit. 8. uoniam in universum omnes febres intermittentes , Si inveteraverunt , eadem mala corpori perinde relinquitur . Icterum puta , splenis tumorem , atque hydropem .s uoniam specificum remedium cortex, etsi eum plurimum dederis , tamen alias febres nequicquam movet, alias ad tempus tantum supprimit, quae pro Xime statuto die revertuntur : quod utique Sic non contingeret , si fomes ipse causa febris esset. Uod si vero istum in corpore so mitem eximimus , febris c itionem admittit. Cortex enim non fomitis Sed mi asinatis remedium est. Id exemplis patet. En , si febre continua remittente laboranti corticem per uvianum protinus Offers , eum non iuvabis , neque febrim movebis . Quod si vero medicamentum vomitorium e X hibeas, quod febris fomitem , corruptam scilicet bilem excutit , protinus febrim ipsam ex continua in intermittentem Ordinabis, eandemque aptam reddes , quae curationem a cortice admittat . uod si

corrupta in imo ventre De X febris CaUSa esset, eam cortex tanquam certum specificum Submoveret: submovet autem talem nequicquam . Si corrupta bilis febris causa es s et, deberet utique febris eX pulsa tali bile finem accipe re , quae nihilominus Saepe remanet, et in posterum Curationem a cortice desiderat. Debet igitur aliud quidpiam esse, quod praeter istas corruptiones febrim excitat. io. Similiter si mucosa in imo ventre colluvies re Sidet, et febris intermittens prehendit, cortex Peruvianu Sfebrim non movebit , quam moveret , si verum esset , quod mucosa talis colluvies ipsa febris causa sit ; siquidem cortex febris intermittentis specificum est . Quod si vero istam colluviem pharmaco ante vacuo, febris quam pro Zime curationem a cortice recipit , quam ante

non recepisset. Illud per e Xperimenta paulo magis infra patebit . it. Si ad exitum febris continentis aut putridae cru-

17쪽

Iῖsta sanguinis cocta egi, coctaque vel in ventriculum vel in intestina critice translata est , solet febris intermittens oriri , quam corte X per uvianus , qui intra continentem assumtus erat, cavere non potuit. Propterea quod deposita huc nunc ista materia novae intermittentis febris fomes evenit . Quod si deinde eandem colluviem protinus adhibito purgante pharmaco subtrahimus , ipsa febris vel ex toto desistit vel curationem in PUSterum a cortice po-ruviano facile admittit . Debet igitur impura colluvies, quoniam ea curatio nem a cortice non recepit , distincta esse a febris inter mittentis mi asmate , quod solum ab eodem auxilio cura tionem admittit. 12. Multae febres intermittentes protinus ut earum materia per oris labia, per ambustiones ad manus atque pedes, per parotides atque bubones sub alis suppurando erumpit, finem Sumunt; quem non Sumerent, si verum esset , quod ea vitia, quae auctores numerant , febris

causa Sint .

13. Est, ubi febris intermittens qua emadmodum altero istius pertractationis libro e X empla ponam ) unam

tantum corporis Partem , caput scili Cet , Oculos , latus etc. statuto tempore prehendit , veXat, excruciat , iterumque per intervallum dimittit , saepe absque frigore

et sine aeStu .

14. Fuit febris intermittens eodem tempore similiter popularis , quo variolae , morbili , febris scarlatina, atque

Dysenteria grassabantur : neque si intermittens alicui ho rum morborum maXime , qui absque calore erant, iuncta erat, eius Circuitus per eosdem Vel nec quicquam mutabatur , vel ex toto desiit . Iq. postremo, quod si narrata ab a Ictoribus vitia febris intermittens causa essent, deberet ipsa febris, quo niana eius causa Sic permanens esset, similiter ob ef

Ctum permanentem continens , non vero intermittens esse , quae reS contraria e X perientiae est.

Ob quas rationes ad credendum persuademur , esse privatum suum febri intermittenti natasma , neque diversa Blia quaepiam corporis vitia quidquam aliud ad febris intermittentis generationem afferre , quam ut so me S atque focus Sint aptus atque opportunus , tam ad recipientdum .

quam ad retinendum favendumque istud mi asma . Deni.

18쪽

que quod idem mi asina simplex atque uniforme sit ,

Uex Sos autem Circuitus typosque admittat , prout diverso in disposito corpore , in quod incidit, fomite S focosque offendit: sic ut cum alterius corporis DC O quotidianam, Clim alterius tertianam et cum alterius quartana in efficiat. Perinde ac Variolarum mi asina , quod item Simplex e St, pro alia carporis dispositione discretas , pro dita cohae- entes, pro alia confluentes papulas expellit. His consideratis , quoniam interna lata corporis Vitia nullana a cortice per uviano, tanquam certo febris intermittentis specifico reni edio , medelam admittunt, palara est , eadem sola febris intermittentis cauSam non e SSe , neque ipsum mi asina per se solum febris causam esse , siquidem ne id qui clem corte X per uvianus movet quam diu priora corporis vitia eadem p ςrsistunt .

Ob quae ad credendum persuademur , febrim in te mittentem tum fieri , quando mi asina febris intermittentis in corpus incidit, quod per sua intus propria vitia dispositum est, ad recipiendum fovendumque naiasma febrile ipsamque febrim intermittentem compositum morbum e Se , ex vitio chronico frigidove , et ex acuto mi asinate zid est febrim intermittentem a duabus causis priri , ab una nempe , quae corpus disponit , ab altera quae accedit et excitat . Ob quam rationem , etsi febris intermit- ens: popularis Sit , tamen ipsa multos homines non affi- sit, propterea quod eorum corpora disposita ad recipien dum mi asina febrile non sunt: quemadmodum Variolae , Si grassantur, non omnes infantes prehendunt, Sed contra ex his aliquos , etiam qui cum infectis degunt , intactos relinquunt , utique qui nunc ad admittendum v ariolarum mi asma apti non sunt .

Quod si vero sive disponentia corporis vitia demimus , Sive miasina tollimus , febri in ipsam pellimus . Id

contingit , si impuram colluviem , quae mi asma recepit protinus vel vomitorio vel purgante pharmaco e X cutimus.

Et quoniam in istis interioribus corporis partibus fome

Saepe residet, mirum nequaquam est, quod febris intermittens vomendo aut purgando saepe discutiatur , nempe si fio eius fomes focusque eripitur. Idem contingit, si alius quidam morbus febri supervenit, qui potest eiu

causam chronicam sive disponentem tollere .

AEGROTUS II. Ρauper puer febre quartana autumnδ-

19쪽

li modo simplici modo duplici diu laborabat. Fum Dysenteria,

quae tum temporis popularis erat, prehendit. Per Dysenteriam febris imminuta est, deinde ex toto desiit, neque aeger passus recidivam est. Rustici filius a a. annorum febre quartana autumnali duplici laborabat . Eum Dysenteria popularis febre liberavit, neque is passus recidivam est. Hos neque vomitorium neque purgans ante iuvit; iuvit autem Dyia senteria , quae interiorem secum dissolvit . Sic quartana

ex duplici simplex facta est , deinde simplex ipsa , ut

Dysenteria increvit , desiit. Ita febris chronicum sui mi asinatis receptaculum coquit, solvit tollitque , et tunc ipsa per se desistit , veluti ter. tiana vernalis post quinque , post septem accessiones finem accipit; duplici nempe crisi ex qila altera febris sive

mi asmatis, altera materiae chronicae Sive disponentis est . Nonnunquam corte X per uvianus insuper alia quapiam virtute , quaedam interna corporis vitia, ceu putridam in imo ventre colluviem corrigit, e X cutitque, deindeque specifica sua virtute simul miasma vincit, tollitque: et tunc febris excutitur , quae res suos fautores fefellit . Cortex enim peruvianus non diversorum febris fomitum , sed ipsius naias imatis specificum remedium est

Quod si autem cortex perlavianus sine multa somitis emendatione , mi asma ipsum 'incat febri mutae supprimat, ea paulo post similiter resurget. Inde recidivarum ratio gnosci potest . uare in febrium intermittentium curatioue maxime ad tria haec capita attendendum est. I. Ad Opportunum tempus, intra quod miasma Curationem a coirtice per uviano admittit. 2. Ad internum chronicum vitium, an id tolli et qua ratione queat Τ Ad febris , quae ex utrisque his oritur, effectus, hique an salubres an adversi sint 2 adversi quomodo sive caveri sive tolli possint Τ salubres qua arte perfici 2 sine qua notitia atque attentione multi profecto errores committuntur, maximeque ab his , qui absque tali pervestigatione omnem perinde febrim intermittentena cortice per uviano aggrediuntur. Febris enim ipsa saepe me di Cinae est et ut vetustissimus olim auctor HIPPOCRATES dixit, a magnis morbis liberat tollit enim ipsa

saepe morbos , quos medicina ne movet quidem . Et magno saepe humani corporis commodo oritur, dum no S a d quaerendum auXilium monet , aut chronica vitia sive i

20쪽

dicat sive tollit, quae ipsa aut non cognovissemus , aut

cognita non potuissemus submovere . Quare hanc ipsani febrim , ut caeteras fere omnes arte neque e Xacerbare licet, ne e X uberet , neque Supprimere ne torpeat. Utrumque enim noxium foret. ui febre uti nescit, mederi ignorat. Ista autem vitia , quae corpus disponunt au recipiendum mi asma febrile , sunt vel in una tantum corporis

parte veluti altero istius pertractationis libro dicam ) vel

totis humoribus insunt, vel in infimi ventris visceribus recumbunt: quae inter praecipua sunt Pituita , Bilis et Melancholia . Quos quidem cardinales antiquorum medi-ςorum humores puto , quod praecipites novarum schola. rum assectae sine consideratione eliminaverint. Nihilominus fuere febres, et quotidianae et tertiana ct cum simplices tum duplices , quo tempore mucus sive crudus Sive coctus contra naturam vel in ventriculo

vel in intestinis residebat : isve per se ibidem loco

rum ortus fuerit , an post coctionem intra febres comtinentes quascunque illuc translatus fuerit, perinde est, quem mucum si protinus adhibito aut purgante aut vomitorio medicamento excutimus , aut eundem post sui coctionem vacuamus, febrim ipsam modo totam eX puniagimus, modo eandem curationi Opportunam reddimus; si per moram eundem ibidem relinquimus , aliqua eius portio in sanguinem revertitur, sicque febris pertinax sit. Haec ita nota atque vulgaria sunt, ut Supervacaneunt

foret, aliqua huiuscemodi exempla huc adferre . De Bile medicorum practicorum nemo dubitat, posse ab eadem , si corrupta ea sit, et naias Nati unitur, febrim tertianam oriri. Id febres autumnales post fervidam ae . statis tempestatem , febres biliosae , febres continuae remittentes , quae post bilis vomitum tertianae fiunt, satis superque demonstrant. Neque tamen Pituita aut bilis, si vel in ventriculo , vel in intestinis recumbunt , febris fomes sunt, sed et ubi eaedem in ipsis interioribus suis visceribus resident, ex quibus continuo proveniunt. Insuper inter vitiatos tales humores peiores crudi, meliores cocti sunt : scilicet quoniam cocti mi asina libentius dimittunt , et , si recte evacuantur, febris desistit , crudi

vero mi asma retinent, et coctionem ante requirunt, quanamlasmate liberari possint.

De Melancholia autem dubitatio. est, haec si cum

SEARCH

MENU NAVIGATION