Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1792년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nunquam urina , etiam cuna ipsa febre nihilominus tenuis sava ct sanorum similis aliquamdiu manet ; deindeque

posteaquam per corticem pertivi an una aliquantum ex febre minutum est, turbida eadem eveniat, et simile redimentium praecipit et , quod item notatu dignum est. postremum istud febris stadium criseos est : idque modo longum, modo breve habetur, prout Vel vehemen vel mitis calor antecessit , vel plus Vel minus potatum est, ipsumque corpus humoribus aut Caret aut abundat; materiaeque vel plus vel minus coctum est. Sequitur sudorem requies, quae media accessione intercedit, haecque non ita quidem integra est , quasi nunc bona Valetudo ex toto consistat : imbecilli enim aegri manent , e coXis et

cruribus dolent, pedibus male iii mi inhaerent ι levi de causa frigescunt , faciem pallidam atque subflavam ue magis

vero flavas oculorum palpebras habent , Siticulosi sunt ό atque potinus post calidum potum Sudant : saepe etiam

sudor e volis manuum iu Xtaqtie frontem erumpit; OS Zmarum et dentes limosos habent carne S re Spuunt, ipSarum

que odorem et procul sentiunt , et male ferunt : halitus foedus est , qualis poSt longum ieiunium ; caput grave est, idque ubi movetur, Vertigine VeXatUr: languet a teriarum pulsus , urina rubra emittitur , haecque , cum frigescit, turbida evenit:

Queio longius istud intervallum trahit , eo magis ad

integritatem pervenitur 3 quo angusti US idem est, eo maior imbecillitas raman et . Qui enim quotidiana laborant , magis quam qui tertiana languent , post quartanam vero . quoniam biduum integrum sequitur, intra quod vires recuperari possunt , aegri non raro cibos , quemadmodum sani homines , desiderant , et similiter urinam limpidam

reddunt, neque nisi , quae pro Xime post acce Ssionem emittitur, simile tale se climentum praecipitat . Mulier quae octana febre laburat a ) eo magis et viribus stabat, et cibos desiderabat, et urinam sanorum Urinae Similem emittebat, quo longius ab ultima accessione di Stans , versus pro X imam pervenerat. Et febrium intermittentium signa atque stadia maXime talia Sunt ; sequitur curatio haecque dupleX e St: altera , quae naturae beneficio , altera , quae medicinae

auxilio perficitur . De illa prius dicam , de hac imposte- a J AEGROTES L

32쪽

sum ; scilicet quo rectius a natura ipsa tanquam optima magistra discamuS , febri intermittenti quomodo medendum sit Τ Etenim morbor iam niat tirae medici . Invenit natura ipsa sibi lysi aggresSiones non ex praemeditato partim υeliat est Hiclia e , pastim vero et eci , qtiae lingia a subministrat , et quiae curique Ulia huiuscemodi, non edocta natiaria et Hullo magistro usa , ea quibus opus est , facit a ) . Et hic iterum ante omnia quaeritur , χ-hris intermittens an per crisin finem accipere possit.

An febris intermittens crisi finiatur

Duplex morborum cri Sis est: altera mala, quae Toxam post se relinquit , altera bona , quae integram valetudinem restituit: utramque Cognoscere et aegrorum Salutis plurimum interest , et medicis maXime necessarium est . In qua quidem studii parte celebres prae primis antiquiores olim medici fuere , qui eandem Curiosius scrupulosiusque eXcoluerunt; Sic ut etiam de diebus ipsis rationem habendam esse voluerint ; exque ea bonam crisim imparibus, malam vero paribus diebus statuerint. Id alii ut vanum repudiarunt neque in ullo diu , quia par imparve esset , aegris vel maius Vel minus periculum esse dixerunt : et medicum non numerare dies debere sed ipsas cris es intueri , et eX his coniecturare , num Spem curationis, num Vero gravius periculum Ostendant. Nihilominus in uno eodemque morbo, qui cum febre continente erat , ipse Saepe CXpertus Sum , Crisin , quae quinto die incepit , morbum septimo similiter finivisse :Contra, si quarto die eadem crisis apparuit , morbuni diutius et traxisse et peiorem evenis Se .

Inter eos, qui HIpPOCRATEM secuti sunt, iterum

disputatio est , a quo morbi tempore dies numerari debeant : an Cum morbus terret , an cum opprimit degrum P Alii item non numerari quidem dies debere malunt , sed morbi exacerbationem scilicet, q&ae Dero paribus diebus exacerbantur , paribus iudicantur b . Ad istius rei medicae contemplationem nullus mor-hus opportunior est , quam qui certum initium habet,

33쪽

sive is continens sit, sive idem e ertas aceessiones habeat: perinde ac ipsa febris intermittens . Neque ego unquam a 34. hucusque annis vidi neque fortassis quisquam alius vidit ) febrim intermittentem post duas, post quatuor , post sex accessiones per Se desiisse, sed post impares. Febres, quae una die intermittentes , altera Superrigent, utracum iudicatione ad seytimum Circuitum durant a ) , ex quinqtie ad septem circuitus durassi h ), tertiana in septem circuitibus ad summum iudicatur c ) . Tertiana exacta in septem circuitibus ad Summum iudicatur ci ). Tertiana exquisita in quinque in septem circuitibus aut ad summum in novem iudicatur e .

rit , febrim intermittentem , siquidem ea pharmaco non curatur , Sponte desistere , ubi ea tantiam temporis, quantum continuae febres ad curationem requirunt, per se Ptem scilicet accessiones , impleverit . Id magis succedi tertiana , quam si quartana febris est, magis item ubi vernalis , quam autumnalis ea est o Succedit autem ita

saepe .

Non solum acuti morbi iudicantur , sed etiam chronicorum multi ita finiuntur. Verisi male autem est , ideo antiquiores olim medicos Saepius quam nos Crises obseris Vasse , quoniam generosi auxilii defectu tamquam otiosi spectatores attendere debebant , quid ferat natura , et quo opprimatur. Hodie vero multi eX istis morbis ob id, quo g rectum auxilium promptius adhibetur , eXitum sine tal4crisi habent. Queiamvis neque et hoc praetereundum sit, Saepe post morbos etiam, qui per generosa auXilia finem acceperunt, intra convalescentiam cris es contingere:. quas quidem populares medici non ultra pro sequuntur, incurii quid boni natura restituto homini praestitarit, quem perticulo ante eripuisse gaudent . At non inutilis ista naturae

operantis contemplatio est, ut quae rectam Saepe viam monstrat, cum ad cognoscendos, tum ad curandos mombos Chroni COS .

Sunt autem multae atque diversae febrium intermitatentiam cris es : adeo ut Fracastorius dixerit, vix aliquod

34쪽

morborum genus esse, quod magis suum CXitum per ors ses accipiat , et cum quo ea , quae antiquiores olim medici de crisibus scripta reliquerunt , rectius conveniant ,

quam haec ipsa febris intermittens . Hippolytus Albertinus a ) statuit, nullam febrim intermittentem etiam cum adhibitu cortice peruviano absque Crisi discedere . Insuper in ista rei medicae contemplatione nosse plurimum interest, in febri ius cuini intermittentibus tum continentibus duo esse crisium genera: alterum sobris, alterum materiae . Sine qua notitia nihil recti in febrium curationibus habere licet. prior Crisis ad febrim pertinet posterior ad materiam : has tertia Sequitur . quae non tam crisis , quam restitutio functionum appellari potest , per quam ea , quae per morbum in tu S retenta fuere , Portremo, quando post cris es ipsas bbna valetudo constitit , liberaliter eliminantur . Incipiam a febrium crisi deinde ad eam , quae materiae est , perveniam , BOStremo ad functionum restitutionem descendam . Et primo quidem unaquaeque febris intermittentis ac- Cessio , ut multae aliae continentes longioris curriculi , exitum per sudorem sumit; isque non Viscinus neque. Di ultum olens est, utpote qui nihil secum trahit, talis sudor febris tantum Crisis est : urina , quae emittit r , Non turbida sit, et nulla contenta habet . LX quo indi-

Cio certo praenosse licet, accessionem , quae deferbuit, nihil materiae movisse, ideoque alteram a CceSSionem certo reversuram esse: quae notitia, M paulo magis infra dicam , magni in febrium intermittentium Curatione Momenti est . Ait era crisis materiae sive fomitis est, cum quam iasina convenit haec per febrim movetur , motu aliquantum ex ea Conteritur, Coquitur, nOziaque per Sudῖ rem sub accessionis fine expellitur . Iste sudor liberalis est, eX universo corpore rumpit , spissus tenaxque dia Supra culina haeret; odorem ut fermentum panis habet , et linteamina tingit: utique quoniam aliquas et sanguinis et pinguedinis partes, quas humorum olnniumque vaso Um Uehemens agitatio intra ipsam accessionem detriverat, R mi Stas. habet. In esse autem isti sudori non exiguam materiae

sive fomitis portionem , ex singulari illo foetore colligere hic et , quem febris intermittentis sudor tanquam pxoprium

35쪽

3Isibi vindicavit, et per quem intermittens ab omni alia febre distinguitur. Nullius autem Dugi est, qui in partibus tantum est, et non in toto corpore erumpit, ne quo utilis est , qui morbum facilius ferre non facit. Incerta imperfectaque ista crisis est , scilicet cum qua alia febris persistit , alia quae per tempus aliquod desiit, revertitur, non Saepe alia ex toto desistit. Significat autem semper quod febris opportuna ad curationem sit . Sudor optimus quidem est , qui jebrim in die iudicatorio solUit , commodus est , et qui levat a ) . Stidores enim optimi Sunt , et celerrime febrem Sedant , qui in iudicatoriis diebus fu ut, et febrem Perfecte s&bmOυerit boni quoque sueti , qui per tot iam cotyus sentes mo bum

1acilius terre faciunt . cui vero nihil horum facitant , incommodi sunt b ) . Quod si igitur Solanus dixit, se non

reperiisse pulsum inciduum ante sudoris eruptionem , inaccessi bras febrium intermittentium fortassis tempore et acces Sionum numero falsus e St. Ad istam enim pulsus ob servationem dies aut accessio eligi debet, intra quem febris iudicari consuescit id est, uti supra propo Sui, tertius, quintus, Septimus, nonu Sue dies sive circuitus. Stidores

Similiter urina crassa , quae turbida fit, et sedimentum lateri trito simile praecipitat , quod aliquantum ex contrita materia in Se habeat , verisimile est; ideoque pro critica etsi imperfecte haberi potest . Magis aut era, iudicat , quod febris curationi apta sit . Est autem ista urina febri intermittenti propria , per quam , ut Sydentiam monuit , febrim intermittentem , etiam maxime absconditam detegimuS . Altera crisis per ulcera fit , quae oris potissimum labia , Saepe nares , nonnunquam fauces et ipsam quoque linguam prehendunt , et certi a S sanitatem promittunt :Febres, in qHibus ulcerantur labia , fortassis intermittentes et tertianis yerfrigerationes ci ) . Hic autom perfrige

rare etsi illud HIPPOCRATES adibi damnaverit, idem ac

36쪽

remittere sive minus calere signiscat , quod paulo infra a ) scripsit.

Id percommune est: eum vero, ut vulgus sibi petasuadet , febris expertem fore , cuius labia exulcerantur , perpetuum nota e St, nisi ipsa ulcera omnem febris materiam extus trahant: saepe enim ob id, quod intus maynet , febris non omnino tollitur, et ea , quae confusis accessionibus ante continuabat , per ista ulcera incerta tempora atque spatia distinguitur . Nonnunquam ipsa , etiam quae post ulcera desiit, iterum, quamvis levissima de causa revertitur, veluti nunc dicam . AEGROTUS V. Anno I s S. exeunte mense Aprili virginem 43 annorum febris tertiana prehendit , finitaque tertia accessione , ulcera secundum Oriς labia eruperunt quae multum eX febre minuerunt, sic ut ea post septem circuitus ex toto desierit: nihilominus die et s. Maii febris in quem diem , si continuasset , incidisset reversa est absque manifesta ratione . Et profecto ista omnia antiquiores olim medici non ignorarunt ; sed saepe imperfectam istam

Saepe etiam omnino sine profectu fuisse dixerunt .

AEGROTUS VI. Nonnunquam vitiata febris materia alium locum , cui insedit , de avitiit , a Iiumque occupat.

Ita ea anno I s . men8e Februario acutum in latere dolorem per accessiones eXcitavit , e Xque eo ad guttur atque fauces translata , istas partes vehementer eXUlceravit, sicque febrim omnino extinxit .

AEGROTUS VII. Si in manibus pedibusve ulcera ex febre fiunt, ambustiones appellantur, a quibus promptam febris curationem HIppOCRATES promisit : Ambu

Tentes statim ad manum solviantur semper b in , quod quidem perpetuum non est: siquidem Cum anno die vigesimo Octobris mulier proxime post partum febre intermittente quotidiana exquisita aliquamdiu laborasset , deindeque dextram manum vehementer inflammatam BC-zepisset, e X qua ortae ampullae vel uti per ambustiones ichore plenae sunt , et diu suppurarunt; nihilominus ipsa febris non omnino desiit, sed mitior tantum facta imp Sterum vagis acces ionibus reverti continuavit, donea adhibito cortice per uviano deleta fuerit .

Ibidem Lib. VII. Sea. r. b De morb. 'op. Lib. VI. Sect

37쪽

AEGROTUS VIII. Vidi per tales ambustiones 1υλ ea

pedes febrim ex toto eX tinctam fui S Se. Anno I 49. iuvenis annos . 28 natus , febre in te inritiente aliquamdiu laborabat ; quoniam eam medictis , qui corticem per uvianum metuebat. pulveribus absorbentibus frustra agitaverat sorta deinde in pede inflammatio cum ampullis est, postquam aeger omnis febri S e X perS evenit . At iambrii cntos ad manum torpidiae, Siticulosae , in his Glυο si ps essa era Nati exsolυiantiar . UGΠύOsirie vero et 1 tibic&ndiae in pedibus ambiistiones earem signi ant a ).

AEGROTUS IX. Recte vero Hippo CRATES dixit

quandoque non semper, rubicundas in pedibus ambustio-stiones eadem significare , siquidem nonnunqtiam febris , etiam quae sic decessit, paulo post reversa est. Anno virgo annos do nata a die 3I. Nartii febre intermittente tertiana laborabat, et eXeunte altera accessione

inflammationem cum ampullis ichore plenis in sinistro pede accepit , quae febrim omnino dissipavit , nihilomitus reversa die 9 et II. lulii tanquam ordinato tempore febris est veluti numeratis a Martii alternis eo usque diebus constitit ) , quae iterum ut Ortae rursum in pede ambustiones ampulaeque sunt, desiit. An ideo prima ista crisis imperfecta fuit , quoniam primae ambustiones intra secundam Becessionem nempe parem, eruperunt illud insuper hic non praetereundum , sed notatu maxime dignum esse existimo , quod ista inflammatio atque ambustio quae prima erupit , propterea quod ea communibus remediis, refrigerantibus nempe et cmollientibus agitata fuit long Lm curae tempuS tra Xerit; contra vero quod posterior, quoniam ei multo cortice per uviano protin US Occursum est , quam pro Xime deleta eiusdemque ulcera subito per sanata fuerint , etsi utraque ambustio similitar et Zonam rubram ad inguen usque habuerit, et duiam sublividamque cutim, de qua curandi ratione paucio magis infra dicam . AEGROTUS X. Neque etiam alia quaepiam ulcerct ,

quae intra febrim intermittentem fiunt , semper integram valetudinem restituunt . Anno 17 3. die 4 Aprilis vir clo. annorum febre intermittente tertiana laborabat. Is post quartam accessionem Vomitorio purgatus est, deinde corticona

38쪽

peruvianum assumsit, qu i est quantum ex febre delev

Intra istam curationem Ortus iuXta auriculam dextram ab-rcessus e St, qui multum puri S et eX auricula et retro eandem effudit , contra exspectationem sine profectu: debuit enim imposterum febris ipsa cortice per uviano expelli Sunt, qui volunt, febrim intermittente' etiam vomitu vel alvi fluxu iudicari et perinde ac aliae quaepiam. febres continentes ita terna inantur . Id obtinet, si initio fe-hris omnis vitiata materia sive in vertriculo, sive in intestinis esidet, nec ex ea quidquam in ipsum sanguinem

intravit, sed CO'tra tota Sive ore Sive alvo excutitur .

Vel posteaqua in materia per ipsam febrim cocta in ventriculum inve intestina de 'osita est: secus purgantia fe-hrim exasperant, veluti paulo magis infra dicam. Atque haec de febris inter sttentis crisibus , quanfiunt erumpundo , sive per evacuationem . Sunt adhuc aliquae, quae per transpo Sitionem materiae coctae metastas in vocant ) continguat et per Icterum nempe et per alvi tumorem . De quo quid om exitu , quoniam is privatam consideratiopem sibi vindicat , libro tertio fusius

dicam .

Post criges ast eos humorum exitus venio, qui intus per febrim retenti fuere , et excussa febre restitutisque iunctionibus nunc liberalius erum Jere consuescunt . aos inter memoratu dignum largum illud tenuis urinae. Prontivium est , quod omnes fere intermittentes febres sequitur , et de quo quidem antiquissimi olim medici nihil memoraverunt; posteriorqs vero recte locuti sunt a , atque ab aliquibus pro critico habet ut , scilicet excussa

febre plurima urina, te nub , limpida, straminei coloris

saepe Saepius emittitur, sia, ut ea omnem. potus copia M. et longe superet, et ipse convalescens maretur , quod

mingendo pius reddat, quam. quidem bibendo ac zςpit. Verum. nec quicquam criticum. istud lotii profluvium est; cum quoniam ipsum per se febrim non Submovet , sed finita febre sive ea per corticem. per uvia auak sive per aliud quodpiana auxilium , sive denique naturae beneficio expuncta fuerit , post o to vel post quatuordea ira dies erumpit: tum quoniam; ipsa febris nonnunquam post talem exitum reverti Lur, ubi ea nuem rea te ad bibito metu

39쪽

eamento non pro Sequimura denique quoniam talis urina citius evenit, Si febris ipsa citius eXcutitur: tardius, si recte adhibito auxilio tardius occurritur. Non igitur istud urinae profluvium pro critico haberi potest; sed btino tantum indicio est; eum, qui ita post febrim mingit, procul ab hydrope abesse; ipsumque hydropem , qui est,. . per talem exitum finem habiturum esse. Veluti id libro tertio, capite de hydrope, fusius dicam. Similiter mulierum menstruus sanguinis fluxus, nutricti ni item lac atque puerperarum lochia, siquidem ea per febrim intus retenta fuere, eX puncta febre iterum erumpunt. Non ea febris Cris es sunt, sed restitutus e X-itus. Quod si autem hi ipsi retenti humores novum quemdam morbum per se effecerint, et deinde erumpant,

tunc hi postremi istius sui morbi cris es synt; non febria

prioris .

Nomodo febri intermittenti inedendum sit 2

Febri intermittenti duplex medendi ratio est et altera rationalis, altera empirica: de illa prius dicam, de hac deinde : subiiciamque quomodo ab utraque. peti praesidium debeat . Et primo quidem, potest vel unaquaeque febris intermittentis accessio pro febre continua brevissimi circuitus haburi, vel possunt multae e X his tanquam continua longi iris curriculi simul Sumi: utcunque Sit, recte Curandi rationi consentaneum esse videtur, iisdem auxiliis febri intermittenti, quibus ipsi continuae occurri debere; id est his, quae nimium ae8tum extinguere pOSsunt , ceu venae sectione, refrigerantibusque xemediis, atque tenui victu donec morbus per se exitum habiturus sit .

Verum ista curatio sola succeSsu Saepe caruit.

GALENUS eiusdemque discipuli medicamentis quibusdam datis coctionem moliebantur: deinde eam materiam , quae laedere videbatur, ducendo saepius alvum subtrahere volebant. Illud autem vanum erat. Nam et quid concoquere voluerint , et quomodo potuerint, non recte sciebant neque pro tempore, neque per quam

viam id, quod laedere existimabant, subtrahi possit, Sa-

40쪽

tis cognoscebant. Imo , qI od in his alvum saepe duoera exitiosum sit, experientia in ipsis curationibus satis docuit. Sic enim et febris exaSperatur, et ipsa inveterando malos quosdam corporis affectus inducit. Veluti proximo capite et infra libro tertio ponam. Rectius alii inter antiquissimos olim medicos optaram dederunt , ut excitato vel vomitu vel sudore febrim discuterent: utique, quoniam videbant, Saepe aegros in ipso ac gessionis principio Vomere et inclinata febre plurimuin sudare s quod nonni inquam profecerat . Quos inter Hippo CRATES. tertiana cum esset, hussit a),dicum qiainque folii tritarum acetabuli mensuram ex aqua biliendam , si veco neque Sic cesset, multa calida isto tritolium et silphii sucum in υitio pari aqtia amistadibenda. praebeto , et rectiliato Utati eni* multa integito, donec exsudet. Iartana Vero ubi erat, eadem fers remedia at paulo magis dabat . Apud antiq&iores quoque ante Herophilum et Hassitatem maximeque post ΗΙΡ-

POCRATEM fuit Petron quidam, qui febricitantem ho

minem ubi acce perat . multis UeStimentis operi at , ut simul calorem ingentem Sitimque excitaret. Deinde ubi

paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui

dabat', ac, si mo rei Siado em e licuisse se aedrum

iudicabat: si non moverat , plus etiam aquae frigidae

ingerebat, et tiam υ Omere cogebat. Ni alterutro modo ebre liberaverat, protinus. SUisiam assam et vinum homini dabat, si non liberabe at decoquebat Qquam saleiadiecto, eamque bibeye cogebat , ut υOmendo ventrem purgaret ho. Alii item febrim discusserunt, eum sub exspectatione proximae accessionis Sudorem. e X citassent : scilicet aeger antequam inhorrescete pO Sit, Opetiatus , fomentisque plotinus calidioribus totum corpus circumdare cολι-

venit, maximeque involutis extinctis testis et titionibus, aut in balenum deducatur, deturque OPera, ut Per tem-yias horroris in solio sit c ) . Quos multi maximeque ex plebe secuti sunt, cunmedicamenta sudorifica et potum aromaticum calidum ante ipsam. accessionem Sumuat, deindeque corpus mul-

SEARCH

MENU NAVIGATION