장음표시 사용
4쪽
8쪽
Recordanti mihi iucundissimum illud tempus, quod
ego ante paucos annos Gottingae, bonarum artium doctrinarumque nutrice, antiquarum litterarum studiis deditus, transegi, quum alia multa occurrunt, quae animum suavissime asticiant, tum singularis tua, praestantissime vir, benevolentia erga me atque humanitas quarum ex eo tempore, quo curriculum academicum ingressus ueram, tot tam luculenta exstiterunt documenta, ut incredibilis
quidam et tui amor, et tuarum virtutum admiratio in me excitaretur. Etenim tu is suisti, qui non solum eorum studiorum quae praeclaro humanitatis nomine ornantur ardetitissimum mihi amorem inspiravisti, ad eaque et recte ingredienda et graviter persequenda sacem praetulisti, sed etiam in tota studiorum ratione rudis et indocti iuvenis gressum rexisti. Nam, ut omittam publicas scholas, quibus humanitatis disciplinam iuventuti bonarum litterarum studi ae tradis, quae norunt omne quam
9쪽
praestantes sint et bonae frugis plenae, contigit etiam
mihi, ut interiore quadam tecum coniungere samiliaritatis societate ex qua quum mecum reputo quantum perceperim iucunditatis, quot autem quam varios ructus, tum suavissima animus persunditur laetitia. Quotiescunque enim tecum eram, sermones miscere solebas, in quibus summa gravitas ac severitas miro quodam lepore et iucunditate cumulatae erant. Sive sermone tuo complectebaris universae antiquitatis praestantiam sive versa.
baris in praedicandis explanandisque summis ac vix imitandis virtutibus principum Graeciae poetarum, ut BO- meri, ut Aeschyli et Sophocli, ut Pindari sive denique
antiquarum linguarum rationem, subtilitatem elegantiamque enucleare et aperire studebas tanta loquebaris alacritate, ut nunquam abs te discederem, quin insatiabili quadam antiquarum litterarum praestantiae cognoscendae ac penitus percipiendae exardescerem cupiditate.
In harum rerum recordatione quum tam multa grata ac iucunda, quibus in memoriam revsicandis saepe soleo animum, si sorte in magna sane negotiorum multitudine deficiat, recreare atque exhilarare, obversentur, ut Si omnia enarrare velim, verendum mihi sit, ne tu latissimum excurram dicendi campum, qui non possit exiguis epistolae terminis circumscribi tamen unum, in quo maxime te tuumque ingenium admiratus sum, sacere nori possum, quin verbo attingam. Scilicet, quum sermo de serretur ad Platonem, tum nescio qua hilaritate et quasi
10쪽
serenitate, quae ex oculis totoque vultu eluceret, persu-sus, tanta gravitate, tanto animi ardore tanto denique
orationis sumine verba faciebas, ut de divina illius philosophia divinitus loqui viderere. Quo actuni est, ut quum universae philosophiae, tum platonicae addiscendae desiderium animuni caperet flagrantissimum Platonicae philosophiae studium posthae traduxit me ad Ciceronis, unius omnium Romanorum praestantissimi sapientiae magistri, philosophiam quae quum et multa Platonis decreta asciverit ac sua secerit, eademque ad illius exemplum egregi dicendi genere expresserit, mira quadam me allexit ad se delectatione. Postquam ante quattuor annos, Gottinga relicta, in lyce harinoverano, quod sub Groteiandi eruditionis sama celeberrimi, auspiciis laetissime essioruit, iuventutis antiquarum litterarum studiis imbuendae sngendaeque provinciam suscepi, enixe omnia sacienda putavi, ut, quam persecti et omnibus numeris absoluti velerum scriptorum interpretis, a tua disciplina ductam, cogitatione concepissem speciem, tauquam exemplar mihi proponerem, ad cuius similitudinem, quantum in me esset, lotam iti-terpretandi artem dirigerem ac componerem. Itaque inexplicandis veterum scriptorum monumentis nihil prius atque antiquius habui, quam ut a grammatica ratione et linguae indole proficiscens, discipulos meos ita instituerem, ut res et sententias, tu illis expressas, animo menteque perciperent, et ad divinorum illorum antiquita 2