M. Tullii Ciceronis Tusculanarum disputationum libri quinque, ed. R. Kühner

발행: 1829년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tis ingeniorum praestantiam admirandam suspiciendamque sese erigerent. Sic enim sperabam, ore, ut iuvenes non solum uberrimos ad ingenii animique cultum e perent fructus, verum etiam, quem hac institutione iniimo pectore combibissent veterum scriptorum amorem, eodem per reliquam etiam aetatem percussi, humanitatis et elegantiorum litterarum studia colerent, earumque lumen sive ad alias disciplinas ac doctrinas penitius perscrutandas, sive etiam clariore luce illustrandas adhiberent.

Iiaque iam dudum in optatis suit, ut veteris seriptoris librum, cura mea illustratum, speciminis loco ederem, quo tibi probarem, quam in explanandis veterum scriptorum monumentis insisterem rationem atque viam. Alia atque alia agitabam plura inchoabam omnia tamen inchoata reliqui, sive, ut sit, quod nulla mihi coepta profligandi et ad exitum perducendi imposita erat necessitas, sive, quod semper sere tot districtus eram negotiis scholasticis, ut parum suppeteret otii conquirendis iis subsidiis et instrumentis, quae ad scriptoris non plane

vulgarem editionem requiri viderentur. Verum, uno amplius exacto anno, a Frommanno, viro honestissimo, rogor, ut, quum divendita essent Ciceronis usculanarum Disputationum, a Neidio illustratarum, exemplaria eiusdem editionis repetendae in me reciperem curam. Quam provinciam sine ulla recusatione et tergiversatione susci

piendam putavi, quod hi ipsi libri, simul ut eos primo-

12쪽

ribus tantum labris degustavissem, et argumenti gravitate, et sententiarum ubertate, et dicendi genere, non limato illo quidem et omnibus numeris absoluto, sed sa-cili ac iucundo, ita me allexissent, ut, repetita iis pervestigatis lectione, iam in Academia mihi versanti eorum editionis aliquando parandae subnasceretur cogitatio. Quare factum est, ut, quum nunc ad easdem usculanas illustrandas me accingerem , non plane imparatus ad id negotium accederem, praesertim, quum iam ex longiori temporis spati penitiori cuidam ciceroniani sermonis atque consuetudinis cognitioni comparandae sedulo

operam dedissem. Sed tametsi non mediocrem meis ram operamque inausculanarum explicatione collocasse,

libere prosteri posse videor tantum tamen abest, ut partibus susceptis usquequaque satisfecisse me putem, ut non sine magna quadam animi sollicitudine hoc specimen, in quo primum a me veteris scriptoris explicandi et ad criticam exigendi factum est periculum, acerrimo tuo iudicio subiiciam quamquam spero, fore, ut, quae tua est humanitas, hunc libellum, tanquam grati animi pignus, non tam pretii magnitudine, quam e qua fluxit mentis voluntate metiaris atque diiudices. Verum, ne tibi mirum videatur, quid sit, quod, quum neidianae editionis repetendae provincia mihi esset demandata, nullum ego eius vestigium reliquerim, tolumque interpretandi genus mutaverim, caussas mihi addere licebit, quibus impulsus diversam viam ingrediendam duxerim.

13쪽

x EPISTOLA EDITORIS

Scilicet omnem eidius curam in eo ponendam sibi existimavit, ut seriem continuatam orationis per singulas disputationis partes investigaret, nexumque Seutentiarum cuivis sectioni praeponeret, digressiones, ad quas philosophus hinc inde abripi se passus esset, diligenter observaret, ita ut iuvenis lector atque nondum satis exe citatus, silum disquisitionis nunquam amitteret. Iotque hoc quidem interpretandi genus, in enucleando illustrandoque sententiarum nexu occupatum, tantum abest,

ut negligendum videatur, etiam omnis interpretationis sa-stigium in eo cernitur. Sed quum Neidii commentarius, qui dicitur, sere omnis in proponendis universis argumentis contineretur, rarius interiorem sententiarum nexum attingeret, dissiciliorumque locorum sententiam expediret, neglectis et praetermissis omnibus, quae ad grammaticae rationem sermonisque latini proprietatem spectarent tota illius ratione deserta plane ac derelicta, eam ingrediendam putavi viam, quae et ad accuratiorem librorum intelligentiam plus collatura, et iuventutis rationibus magis consultura videretur. Hi enim maxime sequutus sum consilium, ut editionem pararem, qua praeceptori, Τusculanas discipulis suis explicanti, non solum accuratiore eos horum librorum intelligentia imbuendi, ciceroniani sermonis consuetudine ingendi, et ulli philosophandi ratione initiandi copia pararetur, sed etiam iuve- uiles mentes acuendi subtilioribusque instituendis perse-

14쪽

AD LUDOLPHUM DISSEN AI

quendisque disquisitionibus assuefaciendi materia suppeditaretur. Adnotationes nostrae partim versantur in libroruni lectionibus examinandis et ad criticae normam revocandis, partim in exponendis verbis, sententiisque ac rebus aperiendis. Ac primum dicam de critica Sequutus sum cum Neidio recensionem Wolsii, qui, miro ingenii acumine ornatus, exquisitissima ciceronianae consuetudinis orationisque elegantiae scientia munitus, summa denique criticae sacultate instructus, in scripturae integritate restituenda excellenter versatus est. Itaque, etsi nonnullis locis in lectione, a Wolfio recepta acquiescere non potui, tamen, quum ea et pauca essent, nec eiusmodi, ut elegantissima illa recensio deserenda esset, eam, ne leviS-sima quidem admissa mutatione, nisi quod hine inde apertissima interpunctionis vitia, quae sententiarum intelligentiae osseerent, sustuli, integram recudendam curavi. Magna iam aduolationum mearum parte perscripta,

in lucem prodieruntausculanae, rellii diligentia atque

acumine recensitae quam editionem quuin eximiis bonis viderem cumulatam, et pluribus locis a Wolsana recensione discrepantem, seci, ut retractatis quas scripserant adnotationibus erilicis, ab initio usque ad finem hanc recensionem cum Wolsiana conferrem, et totam varianti uni lectionum, ab rellio notatarunt, silvam, quanta ua-xima possem diligentia pervestigarem. Nec profecto poenitebat me, hanc collationem iustituisse, laboriosam illain

15쪽

quidem, sed maximis coniunctam fructibus; nam in perquam multis locis, in quibus prius anceps et dubius haesitaveram, nunc lux mihi accendebatur clarissima. Iam vero, quum Wolfius in editione sua in imo margine ernestianae recensionis diversitatem subiecerit, ut uno conspectu intelligeretur, quibus rebus haec sua recensio disserret ab illius, nulla tamen adiecta adnotatione, qua paleret, qua auctoritate niterentur lectiones, a se receptae, perae pretium acturus videbar, si utriusqne recensionis, et ernestianae et olfianae, lectionum auctoritates, diligenter indagatas, quam paucissimis notarem, simulque adderem diversitatem recensionis orellianae. His lectionibus etiam alias insigniores et memoratu dignas addere placuit, itemque egregias acutissimorum hominum coniecturas vel suspiciones, ut scilicet praeceptor haberet, quo sagacioris indolis adolescentes criticae quae dicitur coniecturalis elementis initiarel. In notandis lectionibus ita versatus sum, ut plerumque verbo signis carem, quid de iis statuendum sentirem, ut discipuli ipsi rationes anquirerent, quibus lectio aliqua aut probata esset aut reiecta. In multis autem lectionibus examinandis longior sui, in primis in iis, in quibus recedendum mihi videretur ab editorum sententia, eo quidem consilio, ut adolescentibus quasi quandam viam praeirem, quae ingredienda esset ad dissiciliores lectiones diiudi

candas.

In priscorum poetarum locis, quibus Cicero philosophiae severitatem gravitatemque exhilarare studuit, ad

16쪽

AD LUDOLPHUM DISSEM XIII

numerorum leges revocandis etsi maxima cum laude versatus est perspicacissimus Benileius, et post eum magnam etiam curam col cavit acutissimus Wolsus, quum aliorum hominum doctorum, tum Hermanni studiis adiutus tamen, iisdem novo subiectis examini, hunc locum non ita complanatum esse intellexi atque perpurgatum, nihil ut dubitationi et emendationi relinqueretur loci. In quo dissicili eriticae ossicio paratissimum mihi auxilium praestitit roteiandi artis metricae peritissi

mi, acumera.

Quoniam de critica dixi, nunc de interpretandi genere, quod in explanandis his libris sequutus sum, panea dicam. Ac primum quidem, quum ullius academicum philosophandi genus, quod parum cognitum ac pe spectum multos iam in errores abstraxit, ineptisque de nostro philosopho imbuit opinionibus, sequutus sit, nihil mihi, planam adolescentibus ac certam qua in lege dis Ciceronis scriptis philosophicis firmo incederent pede viam patefacturo, melius aptiusque visum est, quam si, quae maxime spectare viderentur ad percipiendam recteque diiudicandam eiceronianam philosophandi rationem, quam brevissime exposita, toti libro praemitterem. Iam, quoniam in illustrando libro philosophic prima ac praecipua interpretis cura in eo posita esse debet, ut et universae disputationis tenor constiluatur, et singularum

17쪽

sententiarum nexus enucleetur, singulis usculanarum

libris quasi quendam conspectum, quo paucis complecti studui, quae longissimis saepe dnotationibus exposuit Neidius, praemisi, tanquam ducem sequens non nestium, cuius argumenta, ullii libris philosophicis prae-sxa, parum sane faciunt ad adiuvandam scriptorum intelligentiam, sed Fr. II. ernium ), qui in consciendis usculanarum, elegantissime a se in patrium sermonem conversarum, argumentis ita elaboravit, ut tota disputatio, ad summa veluti capita revocata, uni quasi conspectui subiiceretur. Hac igitur instituta ratione quum ex iis, quae de Ciceronis philosophandi ratione deque singulorum usculanarum librorum argumentis exposita sunt, multis impeditis magnisque difficultatibus obstructis locis clarissima lux assundi videretur tamen in ipsis etiam adnotationibus, ut non solum dissiciliorum locorum sententiam aperirem, sed etiam interiorem sententiarum nexum expedirem, quantam possem maximam diligentiam adhibendam putavi. Quod autem multa, quae ad accuratiorem rerum, ad philosophiam spectantium cognitionem pertinerent, aut ne verbo quidem tetigi, aut paucissimis perstrinxi nemo sane, si, quod in domnanda hae editione sequutus fuerim consilium, Secum putaverit, in reprehensionem vocabit. Reliquae adnotationes continentur sere aperienda

18쪽

explanandaque ciceroniani sermonis ac consuetudinis vel proprietate vel elegantia. Etenim Cicero et habetur et est is scriptor, qui, quoniam in omni sere litterarum genere monumenta reliquit, quae, ut rerum sententiarumque et gravitate, et suavitate, et vero utilitate praeclare sese commendant, ita egregi omnibusque numeris ac

partibus persectissimo dicendi genere enitescunt, tanquam exemplar nobis propositus esse debet, ad quod, tanquam ad normam, latini sermonis indolem diiudicemus, et omne nostrum imitandi studium conformemus.

Apprime scripta philosophica aequabili quodam et temperato dicendi genere composita, talita iucunditate, tanto lepore, tot denique orationis veneribus elucent, ut, quatit diutius in legendis iis versatus fueris, tanto maiori detineare delectatione. Quare multum operae dedi, ut, quae maxime propria essent ciceroniani sermonis, sive ea continerentur loquendi formulis, sive verborum consequutionibus et circumscriptionibus, diligenter ad ea adverterem adolescentum ingenia. Quae quidem interpretandi ratio licet multa attingat, quae ei, cuius ingenium a latini sermonis elegantiis et festivitatibus abhorret, minutulae ac putidae videantur tamen, eam unam certissimam ad veterum scriptorum intelligentiam munire viam, essicacissimumque ad mentes iuveniles acuendas poliendasque et venusti sensu imbuendas parare instrumentum, nemo instias ibit. Haec sere sunt, quae de consilio et ratione, in edendis his libris a me inita, ad te scribenda putavi quae ut tibi tuoque iudicio probentur, vehementer cupio.

19쪽

Vale, vir praestantissime, mihique favere perge. Deus tuam tibi valetudinem, saepius iam asseclam firmet ac corroboret, ut per longam porro annorum seriem ingenii animique tui lumine laudatarum artium studia adiuves et promoveas, adolescentumque pectora humanitatis sensu fugas, et optimarum doctrinarum excelsissimarumque rerum ardentissimo amore accendas. Vale. Scripsi Bannoverae X. Kalend. Ianuar. MDCCCXXIN.

20쪽

M. ULLI CICERONIS

TUSCULANARUM DISPUTATIONUM

LIBROS QUINQUE

De uniores philosophia apud Romanos V. Philosophiae studium apud Romanos diu neglectum iacuit. Etenim gens omana, a primis civitatis initiis continuis bellis occupata, ta instituta est, ut omnem laudem gloriamque in re militari civitatisque administratione collocaret. Quae quidem via posteris quoque temporibus ad summam in re publica auctoritatem adipiscendam unica erat atque certissima Via. Primus graecarum doctrinarum sapientiaeque amor in Romanorum animis emoruit, quum celebenim illi Graeci, Carne des, Critolaus et Diogenes, primi qui Romae innotueaeunt philosophi, ab Atheniensibus Romam missi sunt. At enimvero M. . Cato, seVerus ille senex, pristinae Romanorum disciplinae innutritus, metuens, ne iuventus agranti illo litterarum ardore a veteris disciplinae severitate, quam militaris rei publicae conditio necessario requireret, degenerarent, et gra canica insecti doctrina, ingenii magis cultui, quam rebus strenuis operam darent, essecit, ut Iegati mox domum remitte

Postea vero, Tomano imperio Ionge lateque propagato et stabilito, ingentes opes et cum iis luxuria ac magnificentia,

1 Quae in his protegomenis in studiosae iuventutis gratiam a nobis lata sunt, summa quaedam quasi capita eorum continent, quae in rem uberius disputavimus tu libro, qui inscribitur M. Tullii Ciceronis in philosophiam riuoque parιea merita Commentati resi prae mi ornata. amburg avintibus riderici Porthes MDCCCXXV. additis nonnullia, quae ad interiorem Tusculanarum Disputationum inteli gentiam sacere viderentur. Diyitia ' Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION