장음표시 사용
21쪽
2 PROLEGOMEN A. libidines et quaeque scelerum genera civium animos pessumdabant. His quidem temporibus, in hac rerum atque otii amuentia, uti in deterioris ingenii hominibus luxuriae voluptatumque cupido excitabatur ita in excelsioribus animis magnum quoddam mentis doctrinis excolendae exortum est desiderium. Itaque eo tempore, quo philosoplii essOrescere coepit, et Romanorum animi ad id studium persequendum satis exculti videbantur, antiquus rerum publicarum sinius popuI,
que ingenium commutatum plane erat atque ConVorsum.
Omnium sere disciplinarum philosophi e Graecia Romani
commigraverunt, ibique summa illustrissimorum virorum perfruentes dignitate in eorum domibus sedein suam fixerunt. Inter eas disciplinas, quae studiosissime colebantur a Romanis, duae potissimum nominandae sunt, quae plane contrariae erant, stoicam dico et epicuream. Etenim uti Romanorum ingenium in vita aut ad tetricam quandam severitatem aut ad effusam luxuriam inclinabat ita in philosophia aut stoicae scholae austeritatem aut epicureae mollitiem amplexatum est. Stoica disciplina, omnes externas res negligens atque spernens, splendore ae magnificentia praeceptorum ornata, excelsioris
ingenii Romanos, qui pristinam illam morum severitatem, gravitatem atque ingenii altitudinem retinere, et rem p Iicam praeclare et honesto gerere studebant, mirifice capiebat. Epicurea philosophia, quae et cognitu satis facilis erat, et blandis voluptatis illecebris invitabat, iis maxime grata erat, qui a re publica remoti, magis sibi vivebant, et corporis vel animi voluptatibus frui, quam vitam negotiosam transigere
II. De Cicerone eiusque universa phi Sophia. Etsi multi tum Romani philosophiae operam navabant
tamen, quum ea serme non a Graecis tradi, graecisque litteris contineri soleret, et perpauca tantum perque exigui pretii monumenta Iatina relicta essent seri non potuit, ut illa laete effloresceret et magna incrementa caperet. Itaque Cicero, flagranti patriae amore agitatus, uti, quum in gerenda re publica
Versaretur, Omnem in ea operam, omnes curas cogitationesque
22쪽
PROLE MENA. 3bus augere et promovere studuerat ita, in senili aetate constitutus, quum, romana e publica Versa, atque libertate Caesaris dominatu oppressa, administrandis civitatis muneribus civibus suis prodesse non posset, ne otio, quo abundabat, langueret, universam philosophiam e Graecia traductam latinarum litterarum luce illustrare sibi proposuit, magni existimans interesse ad decus et ad Iaudem civitatis, res tam graves
tamque praeclaras latinis etiam litteris contineri, et hanc reliquam gloriam Graeciae eripi. Etsi ullius nullum sero philosophiae locum, qui non I tinis litteris illustratus pateret, reliquit tamen non persectam artis quandam disciplinam condidit. Neque id in conscribendis libris suis philosophicis sequutus est consilium; sed praeclarissima quaeque et ad mores consormandos vitamque melius instituendam saluberrima sapientiae praecepta, romani sem ni splendore explanata, ex umbra quasi in solem atque pul-
Verem producenda putavit. Omnium philosophorum disciplinas perscrutatus, uinmos Graeciae philosophos de gravissimis quaestionibus dissentire interque se dissidere quum intellexisset, sibique persuasisset, non aliter, nisi de omnibus rebus in contrarias partes disse-xendo, quid in quaque re verisimile esset, inveniri posse: Academicorum disciplinae, quam iam adolescens sub Philonis auspiciis et didicerat, et tanquam optimum instrumentum ad
eloquentiae laudem comparandam mirifico amplexatus fuerat, totum se penitusque tradidit. Huius enim philosophiae pro prium est, in utramque partem veri reperiendi caussa disserendo errores opinionesque non firmis superstructas undamentis destruere, iudicium nullum interponere, ea probare, quae simillima veri videantur, conferre caussas, et, quid in quamque sententiam dici possit, expromere, nulla adhibita sua a Ctoritate, iudicium audientium relinquere integrum ac libe-Turn. x quo intelligitur, Academicos non omnem scientiam sustulisse, sed cum ratione probabilitate usos esse. Itaque
Cicero, nullius philosophia disciplina auctoritate adstrictus, principum philosophorum sententias examinavit atque excussit, et in utramque partem ponderatis rei momentis rationibusque comparatis, quae ad probabilitatem atque veri similitudinem
maxime propensa esse riderentur, sequutus est.
23쪽
4 PROLEGOMENA. Inter eos philosophos, quos maxime probavit Cicero, primum locum obtinet Plato cuius philosophiam totam vel certo maximam eius partem haud dubie sibi vindicasset, latinisque litteris illustrasset, si et Romanorum ingenia satis exculta suis sent ad illius sublimitatem atque excelsitatem percipiendam, et ipse totam eius subtilitatem mente sua concepisset Platonis auctoritatem in eis potissimum sequutus est, quae ad naturae cognitionem physica), et ad animorum immortalitatem spectarent. Secundum philosophiam platonicam maxime amplexatus est Stoicorum disciplinam, in primis in iis, quae praeclare ab illis scripta erant de morali doctrina, de legis natura, de consorinanda re publica Etsi haud raro Stoicorum philosophiam Vehementer aggreditur atque perstringit tamen omnino de illa magnifice sentit, eiusque sententias excelsissimas inter
cives suos divulgare et propagare studet, neque eas ipsas, sed quibus eas firmare satagebant argumenta, longissime nonnunquam arcessita, reprehendit.
IH De Ciceroni philosqphia morali. Veteres philosophiam in tres partes dividebant, dialecticam, Physicam ethicam. In unaquaque parte Cicero elaborarit, et egregia scripta reliquit. Praestantissimus autem atque piacherrimus ciceronianae philosophiae locus sine dubio censendus est is, qui est de moralibus, et quod in exponenda hac doctrina sanissimum quo illius ingenium pollebat iudicium praeclare enstescit, et ero etiam, quod philosophus noster, quaecunque eximia adhuc a graecis philosophis de morali doctrina erant disputata, perscrutatus eisque eleganter prudenterque usus, praeclarissimas in scriptis suis moralibus consignavit sententias, et complures huius doctrinae notiones principales, excussis interque se comparatis contrariis graecorum philosophorum decretis, Hariore luce illuminavit In moralibus ullius principum Academicorum, Arcesilae et Carneadis, more probabilitati maximum locum concessit. Multa enim probabilia esse iudicarit, quae quamquam non Perciperentur, tamen, quia Visum haberent quendam insignem et illustrem, his sapientis vitam regi posse. Iam supra demonstravimus, in morali doctrina Ciceronem maximam partem
24쪽
PROLEGOMENA. Stoicorum vestigiis institisse. nulla enim strina in ea et coniuncta naturae praecepta tradi posse statuit, nisi aut ab iis, qui soIam, aut ab iis, qui maxime honestatem propis se dicerent expetendam, . . aut a Sisinis, aut ab Academicis et Peripateticis quas tres disciplinas in hoc philosophiae loco cconsentire, nominibus discrepare dicebati Stoici philosophiam moralem distribuerunt in doctrinam de rebus bonis, malis et indisserentibus, o virtutibus, de animi perturbationibus, et de officiis. Duplex autem erat philosophiam moralem tractandi ratio utraque tamen eandem sibi subiectam habebat materiam. Altera ratio erat δογματικη Seu θεωρητικη sundamentum totius philosophiae moralis, quae in scrutanda natura morum et origine, aperiendisque iusti, boni, aequi sontibus versatur. Huc pertinent Ciceronis libride Finibus Bonorum et Maloruit Altera ratio erat παοπινετικὴ, eaque popularis et ad communem intelligentiam accommodata,
quam Cicero in libris de Officiis, in Tusculanis Disputationibus aliisque libris sequutus est. Ea praecepta dat, quibuβmores corrigantur et ordinentur, et in omnes paxtes usus vitae conformari possit. IV. me Tusculanis Disputationibuε.
Scripti sunt quinque libri usculanarum Disputationum turbulento illo tempore, quum res publica bello civili misere VeXabatur, et Cicero, muneribus orbatus, et sibi et Iitteris ViVebat. E temporis notis, quae sane multae in bis ipsis Tusculanis exstant, Iuculentissime apparet, eas anno DCCVIII. U. c. inchoatas, easdemque anni DCCIX initio absolutas esse Aperiunt autem hi libri res ad beate vivendum maxime
necessarias primus enim est de contemnenda morte secundus de tolerando dolore de aegritudine lenienda tertius: quartus de reliquis animi perturbationibus quintus eum Io- cum compImus est, qui totam philosophiam minime illustrat;
1 V. Sctura Proteg. in Tuscia Dispnit. p. 3. q. - De librorum titulo discrepant Codd. ΜSS. lii, ut Reg. praestantissimus codex, ex hibent libri quinque Tusculanarum Quaesιιonum alii libriis Tusc. Disputationum qua lectio genuina censenda videtur, quum no ipso titus hi libri et ab ipso Cicerone ut Tuscul. V. c. 2 de Divin. II. prooem. de Fato c. 2 ad Attic. XV. 2 4. aliisque scriptoribus laudentur. V. Davitius ad Tuscul princip. Diyitia ' Cooste
25쪽
6 PROLEGOMM. docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam ) Licet unusquisque horum Iibrorum proprium quoddam et peculiare argumentum pertractare videatur omnes tamen communi quodam societatis Vinculo ita inter se cohaerent, ut ad unum eundemque finem spectent. Etenim omnes quinque libri pertinent ad methodologiam ethicam se asceticam, quam Vulgo dicunt, dae, quomodo remotis virtutis imp dimentis, emciendum sit, ut appetitus rationi obediant, praecipit quem quidem locum Tullius breviter perstrinxit in libris de Teiis δὶ Scilicet tanquam summum, quod sequamur, propositum nobis esse debet, ut beate vivamus. Beata autem vita constat in animi constantia, tranquillitate et aequabilitate. Si quis igitur vitam beatam consequi vult, emcere debet, ut
rationi obediant appetitus, omniaque removeantur, quae illam animi constantiam porturbare videantur. Ad ea autem, quae hominum animos misere cruciant atque macorant, pertinet sine
dubio metus mortis Itaque in his libris, in quibus ullius
omnia, quae vitae beatae adVersarentur, emoVere, quae a
tem eam adiuvarent, asserre studuit, aptissime primo loco eff-ciendum putavit, ut mors contemneretur Nam, ut ipsius
Ciceronis' verbis utar, qui id, quod vitari non potest, metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest; sed qui, non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors, quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidiuiti ad beatam Vitam comparat. Ut mors, ita corporis dolores in malis haberi et vitae tranquillitatem vehementer perturbare solent. Itaque secundo libro primum quaesivit, utrum dolor in malis ducendus eεSet necne, et postquam principum philosophorum de ea re sententias ex Dosuit atque examinavit, docet, dolorem Vel vinci vel tolerari posse, si appotitus subiiciantur rationi in qua reveram sapientiam cerni.
Quemadmodum autem sapiens corporis dolores ratione comprimere et domare debet, ne iis turbetur vitae constantia: ita summa ope niti debet, ut animus liberetur doloribus animi, i. e. aegritudine reliquisque animi perturbationibus. Quod quomodo uici posset, demonstrare conatus est libro tertio et R de Divio. II. l. a I. 29, 102. V. Beter adistic. I. 3. p. 18.
26쪽
in ea est miseriarum sons et caput. Tali modo remotis omnibus, quae turbent at imi constantiam et tranquillitatem, in qua vita beata posita est, toti disputationi tanquam cumulus accedit liber quintus, qui est omnium pulcherrimus et sententiarum ubertate gravissimus, quo Ostenditur, virtutem se ipsa contentam esse ad vitam beatam st). V. De fontissi , quibus Cicero μεαε ει α αεculianis. Cicero philosophiam suum duxit e Graecorum sontibus, et quidem in moralibus, ut supra demonstravimus, maximam partem Stoicorum vestigiis ingressus est. Sic Tusculanae Disputationes totae fere manaverunt e Stoicorum fontibus. In libro primo autem, qui est de contemnenda morte, suse etiam atque copiose pertractavit locum de animorum immortalitate quem paene totum ex Platone esuinsit, qui eandem doctrinam pluribus scriptis, veluti haedi ' Menone, imaeo decimo libro de Republica, persequutus est, maxime vero in Phaedone. In libro secundo, qui agit de tolerando dolore, multis partibus Stoicos, tacitus tamen, sequutus videtur. In libro tertio et quarto lantum non omnia e Stoicorum sontibus hausit apprime auctore usus est Chrysippo. In libro quinto hausit ex latone, Aristotele, Theophrasto Xenocrate Speusippo Polamo' ne et Vero etiam e Stoicorum libris ).
In quatuor primis usculanarum libris, ut in aliis phi-Iosophicis scriptis, hanc in adhibendis graecis philosophis sequutus videtur rationem, ut unum potissimum quem seque' Tetur auctorem, Chrysippum, ob oculos haberet et ad eum suum imitandi studium componeret, nec tamen eum conVertexet, sed ex eius sententiis atque decretis tantum delibaret, quantum ad rem ac consilium suum maxime lacere rideretur. Neque ceteros, qui idem argumentum pertractaverunt, Torsus
neglexit sed quas in singulis rebus ab iis elegantissimo erant aptissimeque disputata elegit, quae autem minus recte dicta erant, notaVit, et, ubi ille quem sequitur auctor rem non satis accurate videbatur atque copiose exponere, alios in consilium
5 cs. Remium l. d. p. 33 sqq. M Uberius hunc de Tusculanarum sontibus locum pertractavimus in . . de Cicer in phil. merit.
27쪽
8 PRO GOMNA. adhibuit scriptores, et, quae ab illo praetermissa erant, ex iis supplevit. Sed probe tenendum est, Ciceronem iis, in quibus
Maecos auctores sequutus est, suum ipsum adiunxisse iudicium τ). In imitandis autem atque exprimendis graecorum philosophorum scriptis tam insigni arte Versatus est, ut sententias illorum atque argumenta non anxie collegisse, sed X suo ipsius ingenio expromsisse videatur.
VI. De proprio Ciceroni philosophandi genere. Iam vero, si Ciceronis libros philosophicos, et quam iri iis inivit philosophandi rationem altius perscrutamur, Taeclare intelligemus, eam saepissime proxime accedere ad socraticam rationem. nimvero, quum Cicero argumentum aliquod omnibus ex partibus examinavit, tum, si ex allatis a se aliorum philosophorum sententiis, discrepantibus inter seque dis sidentibus, aliquid veri, vel certe veri simile elici posset, relictis philosophicarum disciplinarum subtilitatibus, et sano quo instructus erat mentis iudicio in consilium Vocato, tentavit. Quam quidem ingressus rationem praeclarissimas saepe proposuit sententias. Sana igitur mens, tenerrimo quodam honesti iudicio coniuncta, quae nulli disciplinae adStringendam se tradit, ii eius scriptis philosophicis maxime elucet. Itaque, ut simo hac in re incederet pede, academico more, diversorum philosophorum sententias comparaVit, ut, quid recto ab iis atque probabiliter, quid parum recte disputatum esset, ex hoc
quasi sententimum earumque argumentorum ac Tationum conflictu inveniri posset Socratis morem, quem Carneades quoque acutissime copiosissimeque tenuit, sequutus, suam ipse sententiam texit, errore alios levare, et in omni disputatione
quid esset simillimum veri, quaerere studuit, et, qui requirerent, quid quaque de re ipse sentiret, curiosius id sacero
dixit, quam necesse esset ): non enim tam auctoritatis in disputando, quam rationis momenta quaerenda esses quin etiam obesse plerumque iis, qui discere client, auctoritatem eorum, qui se docere profiterentur desinero enim illos suum
iudicium adhibere, et id habere ratum, quod ab eo, quem Projbarent, iudicatum viderent. Ex iis igitur, quae de CiceronisT V. l. d. p. 91 sq. 8 N. D. I. b.
28쪽
philosophandi ratione exposuimus, Ciceronem academicum Socraticum potius, quam solum novae academiae asseclam dicendum esse, concludi posse videtur. VII. De divulandi genere, quo Cicer usu eat in Tu-
Uti colora sere omnia philosophica scripta, ita has Tusculanas Tullius sorma dialogica composuit. In plerisque dialogis suis copiosius quoddam et uberius atque susum genus sequutus est: qui erat mos 'Aouστοτέλειος in quo sermo ita inducitur, ut penes unum sit principatus. Si argumentum quoddam, de quo disputetur, propositum est, perpetua oratione λόγω explicatur, additis simul caussis atque argumentis, cur ita sentiat is, qui disputat tum alter procedit, et contra illius sententias Perpetua oratione disputat, veluti in Academicis, in libris de Natura Deorum, de Divinatione, de Finibus. nausculanis autem partim socraticam contra alterius opinionem disserendi Consuetudinem ), quae subtiliter interrogandi et respondendi Tationem ita sequuta est, ut rebus singulis insisteret, et, quid quisque concederet, quid abnueret, intelligere studeret, et ex rebus concessis concluderet, atque ita ad exitum perveniret, tenere studuit postquam autem illa interrogandi et respondendi Tatione disputationem ad certum quendam exitum deduxit, hoc conciso et brevi disserendi genere relicto, reliqua perpetua oratione exposuit. VIII. De pretio, quod latuendum est Tusculanis. Tusculanae Disputationes pertinent, ut supra demonstravimus, ad eos libros, qui populariter magis quam subtilius limatiusque perscripti sunt. Alia est nim illa, quum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas alia, quum ad pinionem communem omnis accommodatur oratio λ). Sed praestantissimae atque excelsissimae in iis expressae sunt sententiae et Praecepta quae quum omnes homines, tum maxime erectioris
indolis adolescentes et magnificis sensibus imbuere, et animi firmitate augere, et ad praeclarissima quaeque erigere debent. Quum vel ipsa horum librorum argumenta ita comparata sint, M s. Tuscul. I. 8, 16 sq. 1 Cicero de Ossic. II. 10, 35. ubi V.
29쪽
10 PROLEGΟΜΕΝΑ.ut sine ullis orationis ornamentis et illecebris exposita , sponte animos advertunt ad se rapiantque tum eo dicendi genere explanata et illustrata sunt, ut, quo minus illud ad severas orationis leges exactum et castigatum sit, hoc Iibentius in eo conquiescas. Etsi negari non potest, hos libros multis locis se-stinantius' et negligentias, et multo minus, quam alia eiusdem ulli scripta philosophica, elimatos ac perpolitos esse, multaque in iis inesse, in quibus philosophi subtilitas et diligentia desideretur tanta tamen et sententiarum ubertate, gravitate ac salubritate, et orationis iacilitato iucunditate et venustate sese commendant, ut et in utilissimis et in suavissimis
philosophi nostri scriptis iuro censeri queant. Atque uti in
Ciceronis orationibus rhetoricisque libris summum romani sermonis splendorem et maiestatem, summamque ac Vix imitaridam artem admiramur ita hae philosophicae disputationes egregium sorinae dialogicae specimen exhibent, in qua oratio, artis regulis minus adstricta, liberius evagatur, et gratam quandam negligentiam sequitur. In omnibus Ciceronis philosophicis scriptis eius ingenium,
poesis Veneribus, omniumquc doctrinarum varietate et copia saturatum, et philosophiae subtilitate subactum, eiusque ubertate nutritum praeclare enitescit. Enimvero in conivugendis sobrie inoderateque orandi praeceptis cum philosophiae gravitate atque austeritate admirabilem quandam artem probavit. Inter publicam enii eloquentiam et contritum Vulgaremque, atque tetricum ac difficilem sermonem quum semper medium tenea Estuduerit, aequabile quoddam et temperatum quietumque exstitit orationis genus Verum, etsi maximam partem in philosophicis disquisitionibus eius sermo placidi fluminis instar do- currit, semper tamen prudenter stilum ad rei quam pertractavit momentum concinnavit. In subtilioribus enim argumentis exponendis oratio sere pura est atque dilucida, nullis adhibilis sermonis illecebris ac lenocinii. quum autem de rebus grandioribus, veluti de divino numine eiusque virtutibus, de muricli pulchritudine ordine atque ornatu, de moralis doctrinae gra-2 F. A. Wolfius in mes edit suae p. IV. Tusculanas unius veIduorum mensium fetum esse putat. Atque ex hac ipsa sestinatione sactum est, ut id libri reserti essent ἀνακολουθοι verborum consequutio
30쪽
PROLE MENA. ivissimis argumentis orba facit, atque ipsae res verba rapiunt: tum oratio sublimiore quasi spiritu exsurgit, et summo romani sermonis splendore ac maiestate, et beatissima quadam ingenii ubertate elucet ). IX. De eritica uaculanarum. De critica horum librorum post ambinum, enueium, Davisium, homines et eruditissimos et acutissimos, optime meruerunt F. A. Wolfius et I C. Orellius. Quam viam in constituenda scriptura institisset Wolfius, ipse in praelatione ad Tusculanas, a se editas, exposuit. Orellius Wolsi vestigiis institit, ut tamen ea non anxia premeret, sed suum ipse Sequutus iudicium, multis locis ab iis discederet. Praeter tres codices manuscriptos omnes qui sub censum venire possunt 1ihros editos comparavit, atque in hoc dimetii et molesto negotio tanta cura atque diligentia versatus est, quanta eorum, qui ante eum in his libris critica Iuca illustrandis operam suam CollocaVerunt, nullus. Nec paucos locos, qui, quum eorum sententia reconditior esset, nec communi intelligentiae pateret, ab doctis hominibus temere vel coniecturis tentati et sollicitati, Vel ade ut spurii plane exturbati sunt, ingeniosa ac docia explanatione vindicavit et restituit. Iam ero, quoniam et ditiones et tres Codices IISS., quibus rellius in recensendis his libris usus est, compendii caussa in lectionis varietate iisdem littoris, quibus ille, signavi: in tironum, quibus Orelli editio non parata est, gratiam sa-ciendum putavi, ut, quae ille ad partes vocavit subsidia, breviter perstringerem, adiectis simul litteris, quibus ea notantur, additisque paucis de pretio, quod singulis libris tribuendum statuit . a. ut adolescentes ipsi diiudicare possent, qua quaeque lectio auctoritate niteretur. Subsidia autem haec
I. Nova collatio codicis Regii optimi Signaturin )
II. ditio Tusculanarum impressarum Venetiis per philippum quendam pom. Anno M. CCCC. LXIX. sol. Prae- alanti,εima est. P.)ΙΙΙ. Ibidem impressarum Venetiis Anno M.CCCC.LXXXI.