Colloquiorum Desiderii Erasmi Roterodami familiarum opus aureum. Cum scholiis quibusdam antehac non editis, quae difficiliora passim loca diligenter explicant

발행: 1672년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

torqueat etymologia vocis. Nam quod hodie Graeci so-Cant αςράγαλο , prisci, quorum est Callimachus, dixerunt ατειρ, , cujus hoc refertur hemistichium. δ' L. ρια αi- - λυτλων unde quemadmodum ά eo κλi iraia με

dicebant talis rudere. βκ Quale est igitur illud quod proprie talum vocanti Ca. Est id quo nunc ludunt puellae:

Olim puerorum erat lusus,quemadmodum nuces. De quo est illud Graecorum, -- Ααρ' - αγαλοι G chm iram

levi de causa susceptam indicant. Rursus Horatius in Odir, Nec regna vini sortiere talis. Item in sermonibus, Te talos, Aule, nucesque, Sc. Postremo illud dictym Laceda monii, ni fallor, Pueros ese fallendos talis, viros Iur urando. Hunctatum negant in ullo animante inveniri quod sit μώων hoc est, ungula solida,eXcepto asino,Indico unicorno 3 aut quod sit 'hoc est, pede in ultos digitos ungulasve fisso, quod genus sunt leo, panthera,canis, simius,homo ia avis, aliaque permulta. Quae vero ii γλα sunt, hoc est, ungula bisulca, pleraque talum habent, idque ut recte dicebas, in posterioribus cruribus. Uni homini duplici de causa tali non sunt. Privatim quia bipes , deinde, quia quinis digitis filos habet pedes. stu. Ista frequenter audivi. Caeterum pervelim mihi situm ac tali formam describi. Nam istud lusus genus etiam puellis hodie fastidium est 3 sed aleam, charras, aliosq; inasculos lusus affectant. . Non nairu,chm aflectentia Theologiam. Verum etiamsi mathematicus sim, aut pi.ctor, aut etiam plastes, non possim tibi melisis tali formam e&hibere quam ipso talo i nisi mavis ut tibi describam perliteras, ut illi solent. Hu Habesne talum ' ca. En tibi oviulum e deStro crure. Vides quatuor duntaXat latera, cum in cuboia alea ,seu tessera,snt sex e, in ambitu quatuor, in sum. inoia imo duo. stu. Sic est. Ca.In talo,quoniam summa parsia ima curvatur,non sunt nisi quatuor latera I quorum unum vides velut in dorsum intumescere. Vu. Video. ca. inod este regione cavum habere. Istud Aristoteles vocat et ρονες. id est, pronum hoc υσῆιον, id est, supinκm. Velut in congressuuXoris mariti, clim dant operam liberis, mulier 'supina est, vir pronus : ia manus, si vola spectet terram, Prona est, si invertas, supina. Quanquam oratores D poetae noununquam his verbis abutuntur, quod ad hanc rem nihil attinet. tia. Isthuc quidem eleganter oculis su uJecisti. Inter reliqua duo latera quid est discrimini si Ca. Alterum modice cava tum est, ut olli cui innectitur congruat ; alterum Propemo

Id est, cb tam

432쪽

dum nihil habet concavi, minusque armatum est cartilaginea tunica sed tanthm nervo pelle tegitur. Qu. Video. ca. Pronum latus nihil habet nervorum, sed supinae partis con. cavo adhaeret nervus, quemadmodum dextri lateris summo, laevi imo.av.Pulchre narras; sed unde dignoscam deκ-trum a sinistro Z ca. Recte admones. Nam perperam do- eui, nisi dextri cruris talum intelligas. Dicam igitur melitis, simulque, quod volebas, situm indicabo. Talus est in ipsa suffragine cruris infra coxam. κ. Complures arbitrantur juxta pedem esse. ca. Errant. Is qui proprie dicitur talus est in suffraginibus,quas Graeci καμ -s vccant, sed crurum, ut dixi, posterio. . Inter pedem tuum ia genu tibia est.

u. Sic opinor. Ca. Post genu καὶα,πη. st v. Assentior. ca.

Nam qui fle&us est homini in brachiis, idem est quadrupedi-hus in cruribus posterioribus; simiam excipio, semihominem. Itaque quod genu est tu cruribus,id cubitus est in brachiis. Animadverto. ca. Itaque flexus flexui respondet. au. Illud dicis, crurum posteriorum priorum. ca. Tenes.

In ea igitur suffragine quae respondet suffragini quae est post

tanu, stat talus erectus cum stat quadrupes, cujus summage ima pars leniter incurvatur, quanquam non prorsus em dem modo. Nam superior replicatur in cornua quadam, quas Aristoteles appellat vimIata Theodorus vertit antennas, juxta quas se submittit pronum latus.Ima tale nihil habet.uv. Plane video. a. Illud ergo latus quod spectat tibias priores Aristoteles vocat supinum; quod illi adversum est, pronum. Rursum sunt duo latera, quorum alterum intus spectat tibiam posteriorem,puta laevam aut dextram,alterum spectat foras. Quod introrsum spectat, Aristoteles appellat κωλον, quod foras, ον. Qu. Prorsus oculis rem. video. Jam superest ut nobis indices quae fuerit olim talis . h. tia ' ludendi ratio. Nam qui lusus nostra memoria dicitur inquirim quisu usu suisse, nihil conVenit cum iis quae comperimus apud 1 ronum est priscos authores de hoc ludendi genere. O. Ac sane fieri po-srai 3μρd test, ut quemadmodum hodie chartis ac tesseris ad varias νς λ Ivpk- ladendi sormas abutimur, ita non fuerit eadem apud vete- Ebti res talis lusitandi ratio. au. Probabile est quod dicis. ca.dem initi, Theodorus Gaza, sive, ut alii malunt appellare,Thessaloni- exadverso censis, vertens Aristatelis librum de Hilioria animalium se-: cundum, ait tali latus quod foras transversum spectat canem i. a. L. I ocari, quod introrsum ad alterum crus Venerem. Caeteis Im rum hoc quidem de tuo addidit. Nam Aristoteles hac tan-

433쪽

stat ab aliis Veneris jactum appellari, quoties eX quatuor talis nullus est qui summam faciem habet cum alio congruentem, demiror quid secutus Theodorus unum latus appellet Venerem. Erasmus noster, quem communem habemus amicum, hujusmodi observationum non admodum incuriosus,an proverbiis aliquot ex authoritate veterum indicat

quaedam de ludo talorum: velut in proverbio, Non Chius se s ομs , resert Coum ti Senionem eundem esse quem Graeci ἐξέτην dicunt. Idem tradit in Proverbio Chius ad Coum, addens Chium eundem esse cum Caneb Coi jactum fuisse , felicem, Canis infelicem, teste Persio, uuid dextersenio ferret,

. Seire erat in votis, damnosa canicula quantum

Itidem Propertius, Semper damnosi subsiluere canes. Et Ovidius libro de tristibus a. dumnosos canes appellar. Addit ex Nartiale, Senionem videri per se selicem, caeterum infelicem fieri si accedat Canis: Sic enim loquitur, Senio nec serum cum c ane qua at eblir. Jam Veneris jactum esse ut rarum, ita felicissimum, indicat martialis in Apophoretis; ckmstiterit vultu nullas ribi talus eodem, Munera me dices magna dedisse tibi. Tot autem talis Iudebatur quot quisque habet latera. Nam resseris non plus tribus ludi solet. Sed propius ad ludendi rationem facit quod scribit Suetonius in Octavio Augusto, recitans ex illius quadam ad Tiberium Epistola haec,Inter eae- Seniliter. nam iasimvs a γεροντικωσ-heri o hodier alti enim jactatis, ut quisq; canem aut senionem miserat, in simulos talis singulos

denarios in medium conferebat,quos tollebat linrversos qui - ei, Ium,maκηerem jecerat. uv. Docuisti selicissimum esse jactum cum mὸ ver. si omnes tali quatuor ostenderint diversu latus, quemadmoduin tesserarum ludo fortunatisIjmus est qui dicitur Midas ; at nondum declarasti hunc jactum dici Venerem. ca. Illud eX- ct sit,nulli pediet tibi Lucianus, ita loquens in Cupidinibus, b) Καὶ solicti talο

434쪽

ille sequutus est quae nos fugit: quod apud authores compertum est, adserimus in medium. Nam sunt qui meminerunt de numero Stesichorio in talis,quem putant Ogdoadem Hle. Item de Euripideo qui continebat quadraginta. Restat ut lusus leges praescribas. Ca. Non arbitror pueros

iisdem usos legibus quibus se usum fuisse scribit Octavius. Nec probabile est hoc ludendi genus quod commemorat fuisse publicum : Id si fuisset, satis erat dixisse, inter caenam Iussimus talis. Sed mihi subindicare videtur novam Iudendi

conditionem inter illos repertam, velut aptam senibuS, ininimeque torquentem animos solicita cogitatione, quemadmodum faciunt hodie complures lusus, ut levi Ἐs sit intendere studiis. stu Proser, obsecro te, reliqu0S talos, ut CXpe Quam etiam riamur. Ca. Sed deest nobis turricula volvendis talis, de-Pyrpum v inde tabula. Suffecerit haec mensa ad qualecunque speΠ- Misis es 4 men eNhibendum. Pro turricula suffecerit cyathus aut pile-IUrgum istic um Ca. b compleXus cavaru manu si .Jactus sapius ostendit supinam partem quam pronam, ia pronam sapius quam

senionem aut canem. Qu. Videtur. Ca. Si inter quatuor talos eXtiterit unus canis,eX pones nummum t, si duo,duos; si tres, tres , si quatuor,quatuor. Item quoties ieceris senionem' totieS recipies unum e nummis. ' v. Quid si senionem cum cane ' Ca. Si vis uterque nummum addet, neuter tollet: cui

primdm obtigerit Venus, is auferet acervum. Pu. Quid status ostendat partem supinam aut pronam Z Ca. Is jactus erit irritus, aut tu jactum repetes, aut jaciendi ius ad

me devolvetur. stu. PIacet devolutio. G. Nunc appone sortem. uv. EXperiamur absque pcriculo. Ca. V s tu tantam

artem stiscere gratis v. verum impar certamen est inter artificem & rudem. Ca. Atqui spes lucri, ia damni metus, reddet te attentiorem. Qu. quanti certabimus t Ca. Si scito ditescere, centum ducatis. Qu. Utinam sint quoS deponam. Tutius est pau Iatim ditescere.En tibi solidum assem. Ca. Age, addemus pusillum pusillo, quemadmodum monet Hesiodus ; sic quoque fiet ingens acervus. Convolve ac mitte. Feli X auspicium; canem habes: appone nummu, post haec agnosce damnosum latus. Da talos. Qu. Felicius auspicium tres habes canes: appone. Ca. Insidiatur tibi fortuna. Mitte, sed circumvolutos, o bone.Labor irritus; pronum habes R 4bri supinum.Succedo ; trade talos. Qu. O sactum benel pursum

prov. ctat, inquam, te sortuna. Sed heus tu, ad hunc quidem mindum edoctus sum. At mea sententia secus lusit Octavius. u. Quo-

435쪽

v. Quomodo Z G1. Qui canem jecerat apponebat det arium, ut diXimus , qui senionem, nihil qui lim auferebat,sed alter ponebat. βκ. Quid si plures senioncs exissent i Ca. Totidem nummos alter addebat. Bene cumula tum acervum semel tollebat Venus. Et illud addas licebit, Cui nec senio obtigerit, nec canis, nihil aliud quam mittendi vicem pem det. stu. Non recuso. Ca. Nihi videtur &Jhoc elegantius, si rertio quisque jactn desuneatur qui talos tenet, & mON alteri tradat vices. st v. Placet: sed quota Venus finici ludum tTertia, s iidetur. Deinceps liberum erit de integro pacisti. Siquidem tum rarh,tum paucis favet Venus. Nunc aggrediamur bonis avibus. nu. Fiat; sed praestat occludere lares. nε nostrie culinae regina videat nos puerorum more ineptientes. G. Imo seniliter potius. Adeone loquacem habes famulami nu. Tam sutilem, ut si desnt homines quibus narret quicquid domi geritur, longo sermone gallinis narret ae selibus.cbet. Heus puer claude ostium Mobde pessulum,nequb subitus interveniat spectator, quo liceat ad satietatem usque ludere.

ARGUMENTU N.

SenatxIus sve Γουναικο συνεδριω, vitia quaedam mulierum civiliter Ira ducit; volunt enim Rempxbticam constituere , re Imatulos congre

gare, ut viri 3 posse se aiunt rerum habena moderari meliκr quam, maκimi iam principes. Mulier quae virum dehonestat suum, seipsam desecorat. Mulieris eondrtio tutior quam virι. ALHur de cultu, cevestibus, M. Ut nobiles ab ignobilibus di iram .

CORNELIA, MARGARETA, PER OTTA, JULIA, CATHAR IN A.

G. Uod felix saustumque sat huic ordini, totiq; reipub- licae scemineae, ia frequentes hodie convenistis Malacres; unde spem optimam concipio,su turum ut Deus propitius cuique ea suggerat in animum quae ad communem omnium & dignitatem utilitatem pertinent. Scitis, opinor, omnes,quantum hinc commodis nostris decesserit,qubit, ehm viri quotidianis conventibus suum agant negotium, noS colo telaque assidentes causam nostram deserimus: Itaque, res huc devenit, ut nec inter nos sit ulla reipublicae disciplina, & viri nos pene pro delectamentis habeant, vixque hominis vocabulo dignentur. Quod si qua coepimus pergamus, divinate vos ipsae 'uo tandi m res sit evasura: vereor enim verba sinistri cminis eloqui. Ut dignitalcm nostram neptigamus, certe incolumitas debet esse curae. At sapient in inus ille rex salptum reliquit, ni dem.vm se fallium. ubi Prov. tr. multa

436쪽

multa consilia. Habent Episcopi suas synodos, habent moEchorum greges sua eonciliabula, habent milites suas stati. Ones, habent lares sua conventicula, denique habet Usor- Micarum gens tuos congressus. Solae Omnium animantium mulieres nunquam coimus. m. Saepius quam decet. co. Nondum interloquendi tempus est. Sinite me perorare dabitur singulis dicendi locus. Neque novum est quod facimus, Vetus eXemplum re iocamus. Siquidem ante annos mille trecentos, nisi fallor, Heliogabalus Caesar laudatistimus Pe. Qui laudatissimus, quem unco tractum in cloacam projectum elle constat Z Co. Rursus interpellor. Si quem hac ratione probamus aut improbamus, malum dicemus

Christum, quod in crucem sussixus fit ; pium Domitium, quod domi sit mortuus. Atqui nihil objicitur Heliogabalo atrocius, quam quod sacrum ignem, quia Vestalibus ser- 0 sacrar, vabatur, in terram abjecerit ; quodque domi in ca)larario uim dUm sti- Mosen habuerit u Christum, quem illi contumeliae causa Liti, k Chrestum vocabant. Is igitur Heliogabalus inst in , ut

peculiares quemadmodum Imperator cum suis habebat senatum,in quo adorabat, de rebus communibus conlultaret i, ira haberet A matertur. Q 'oa illius Augusta senatum suum, in quo de scemine e gentis ne- ux M 'Vς gotiis tractaretur, quem viri vel jocandi vel discernen- uti fibulius' di gratia Senatu lum vocabant. Hoc eXemplum tot jam se- Lampridius' culis intermissum res ipsa jamdudum monet nos instaura- Alexandro re. Nec ullum moveat quod Paulus Apostolus vetat muli- Sedr0 4- erem loqui in coetu, quam ille vocat Ecclesiam. De h x' coetu virorum loquitur, hic coetus est muliebris. Alioqui si semper tacendum erat si minis, in quem usum natura dedit πnobis ia linguas non miniis e&peditas quam sunt virorum k vocem non minus sonorami quanquam illi sonant raucitis,ac propius reserunt asinos, qv,m nos. Verum illud oportet nobis omnibus esse curae, ut ea gravitate tractemus hoc negotium, ne rursus viri Senatulum appellent ; aut fortasse probrosius aliquod nomen eXcogitent, ut solent in nos libenter esse dicaces. quanquam si liceat illorum comitia veris aestimare,plus quam muliebria videri posesnt. Videmus monarclias tot ians annis nihil aliud quam helligerare: inter theologos, sacerdotes, episcopo , Sc populum nihil convenire: quot homines, tot sententiata, ia in his ipsis plus quam muliebris est inconstantia. Nec civita ti cum civitate, nec vicino cum vicino concordia est. Si nobis essent traditae rerum habenae, aliquanto, ni fallor, tGlerabilius haberent res humanae. Non est sortasse foeminei Pudo

Di iti

437쪽

pudoris tantis proceribus tribuere stultitiam : at fas est, Opinor, recitare quod scripse Solomon Proverbiorum capite

decim oterito, Inter superbos semper jurgia sunt; qui ah temquηr omnia cum consalio, reguntur sapientia. Sed ne vos longiose morer prooemio, uti singula gerantur ordine, decenteria sine tumultu, primo loco tractandum erit quae debeant interesse consilio, quae submovenda sint. Nam immodica turba tumultus est verius quam consilium : L paucorum consessus habet quiddam tyrannicum. Huc ergo censeo nullam recipiendam virginem, eo quod incidant permulta qu.e non decet illas audire. D. At quo signo digno scas virgines t An pro virginibus habebuntur quaecunque coronam gcstanr ὶ CO. Non. At nuptas tant m recipien-d3s censeo. B. Et inter nuptas virgines sunt, quae maritos habent eunuchos Co. Sed tribuatur hoc honoris conjugio, ut nuptae pro mulieribus habeantur. Jv. Alioqui si non excludimus nisi virgines erit immensa turba, nec multum decrescet numero. CO. Excludentur & pitis quam ter nuptae. Ja Quamobremi' CO. Quoniam illis velut emeritis debetur natiso. Idem censeo de septuagesimum ἶnnum egressis. Statuendum ne qua nominatim de viro

suo loquatur petulantihs; in genere fas sit, sed ea moderatione, ne quid minis. Ca. Qui minus hic libere de viris liceat dicere, clim ipsi de nobis nusquam non loquantur tNeus Titius, si quando studet esse conviva festivior, narrat quid mecum noctu egerit, quid diXerim ; neque raro multa solet assingere. CO. Si velimus lateri ieruin, nostra dignitas pendet a viris: eos s traducimus, quid aliud quam nos ipsas dehonestamus t quanquam autem habemus non paucas justae querimoniae causas, tamen, eX- pensa rerum omnium senima, nostra potior est quam illo- Murer in sum conditio. Illi dum quaerunt rem, per omnes terras ac meliori M.

Maria volitant, non sine capitis discrimine : illi. s bellumiscidat, excitantur huccina, ferrei stant in acie, dum nos Τ 'domi sedemus tutae: Si quid committunt adversus leges, gravi iis in illos animadvertitur, nostro seu ui parcitur. Dc-nique magna ex parte in nobis situm est ut commodos habeamus maritos. Restat ut de consestsis ordine statuatur, ne nobis eveniat quod frequenter usu venit regum, principum ac pontificum oratoribus, qui in conciliis totos tres menses litigant antequam possint considerin Ira

que censeo primum esse debere nobilium ordinem, k in lais praecedent quae quatuor habeat nobilitatis partes; ProLmae in

438쪽

um iuriscin

sulti ili tum putant quali

SENATu Lus, Sive

proximae quae tres, deinde quae duas, postremae quae unam, postremo quae dimidiatam. Et in singulis ordinibus locus ex antiquitate designabitur. Nothae in suo quoque ordine

extremum tenebunt locum. Alter consessus erit plebeiarum. In hoc primas tenebunt quae copiosiorem sobolem enixae sunt. Inter pares litem dirimet aetas. Tertius erit earum quae nondum pepererunt .c t. quo mittis viduas Z CO. Commode mones. Istis locus dabitur in medio matrum . si modo liberos habent habuerintve. Steriles eAtremum obtine.

bunt locum. R. quem locum defignas sacerdotum ac moenachorum uXoribus t Co. De his proximo consessu deliberabimus. Ju. quid de his quae coryore faciunt quaestum Z Co. Non patiemur hunc senatum admixtu ralium inquinari. D. Qiiid de concubinis Z Co. Istarum non simplex est genus, de quibus per otium tractabitur. Adjiciendum est, quomodo fieri debeat senatusconsultum, punctisne,an calculis,an suffragiis vocalibus, an porrectis digitis, an discellione. Ca. In ca I-culis dolus est, quemadmodum in punctis: si pedibus eatur in sententiam, quoniam vestes longas gerimus, nimium movebimus pulveris : optimum igitur, uti voce pronunciet unaquaeque quod lentit. Co. At difficile est numerare votces. Deinde cavendum ne fiat pro concilio convitium. Ca.

Nihil fiet ahsque norariis, ne quid possit excidere. Co. Ita quidem consultum est numero. Sed quibus modis excludes ta) convitium t Ca. Ne qua loquatur nisi rogata,ia suo ordine. Quae secus secerit, e senatu movebitur. Tum si qua quid effutierit eorum quae hic aguntur, flentio plectetur triduano. Co. Hactenus de ratione tractandi. Nunc accipite quibus de rebus con se itandum sit. Primam oportet esse Curam dignitatis: ea potissimum sita est in culm, cujus rei tantus est neglectus, ut hodie vix agnoscas discrimen inter nobilem D plebeiam, inter nuptam M virginem aut viduam, inter matronam ti meretricem. Adeo sublatus est pudor, ut quid eis usurpent qt clibet. Videre est plus quam plebeias, ac loci plane sordidi. vestiri holoserici S, undula. tis, florulentis, virgatis, byssinis, aureis, argenteis, pellibus 2 e bellinis, Mada tricis, cum interim maritus dumi Consuat calceos Digitos habent smaragdis M adamantibus onustos nam uniones nunc vulgo fastidiuntur : ne quid querar de succinis, v corallis, se crepidis inauratis. SatiS erat tenuibus, in honorem sexus, cingulis uti sericis, ac fimbrias vestium serico limbo decorare : nunc geminum est malum e, ures familiaris extenuatur, k ordo, qui dignitatis est custos,

439쪽

ctis vehuntur plebeiae, quid reliquum est nobilibus ac potentibus ' Et si vix equiti nupta caudam tralait ulnarum quindecim, quid laciet Ducis aut Comitis uxor Z Atque liacres hoc eli latolerabilior, quod mira temeritate subinde

mutamus cultum. Pridem e porrectis a vertice cornibus pendebant linteamina. Hoc ornatu sceminae principes dincernebantur a plebeiis. Illae, ne quid convenirer, sumpserunt pilea, foris ostentantia pelles albas nigris maculis variegatas. Statiin vulgus arripuir. Rursus mutato cultu sumps runt sbὰ flammea e nigra hyilo. Id foeminarum vulgus non solum ausum est imitari, vertim etiam addiderunt fimbrias aureas , denique gemmas. olim nobilium erar, a fronte atque a temporibus revulsis pilis in verticem capillos cogere. Non diu licuit, mox quaelibet aemulatae sunt. Tandem demiserunt crines in frontem: protinus ia hoc imitatae sunt plebeiae. Solae nobiles olim habebant lateroncs Sc anteambulones, & ex his unum delicatum qui surrecturae manus porrigeret, qui laevam incedentis brachio dextero sulciret: nec hoc honoris concedebatur nisi bene navo. Nunc ut passim id faciunt matronae, iis qnosibet ad hoc ossicii recipiunt, quemadmodum ad gestandam a tergo caudam. Item olim solae nobiles salutabant osculo, nec quemvis ad osculum recipiebant, imo ne de X tram quidem porrigebant quibuslibet. Nunc qui corium olent irruunt ad osculum steminae quae scutum habet plenae nobilitatis. Ne in conjugiis quidem habetur ulla dignitatis ratio. Patriciae nubunt plebeiis, plebeiae patriciis, ita nascuntur nobis hybridae. Nec ullatam Obscuro loco nata est, quae metuit adhibere e sucos omnes nobilium ἔ chm plebeiis suffcere deberet aut flos recentis cervisivae, aut succus regens ab arbore detracti corticis, aut si quid aliud parvo parabile : purpurissam, cerussam, stibium, reliquosque colores elegantiores oportebat claris scuminis relinquere. Jam in conviviis, in publico incessu, quam nullus ordo ' Saepe fit ut negotiatoris uXor dedignetur utroque parente nobili cedere. Res igitur ipsa iamdudum hortatur, ut hisce de rebus aliquid certi statuamus. Atqui hac internos facile poterunt transigi, quoniam nonni fi ad foemineum pertinent genus. Est autem x quod cum viris agamus, qui nos submovent ab omni dignitate, ac tantum non pro Iotricibus & cocis habees, ipsi res omnes pro suo gerunt arbitratu. Concedc mus igitur illis magistratus publicos, ac bellicae rei curam. Quis hoc ferar.

ast vehiculi

genus apud Livium, quo

matrOzae per urbem vehe. bantur.

menta capio quae, ut .

iuilibet finis

minata

eii 1tiu , quo foeminae faelem magis sane dehon stant quam honestant.

440쪽

DILu Cu Lu M. quod in clypeo semper uxoris insignia laevum habent Iatus, ctiamsi tribus partibus superet viri nobilitatem l Deinde, pareit, ut in elocandis liberis etiam mater habeat jus su D fragii. Et fortastis hoc quoque evincemus, ut vicissan geramus ossicia publica ; duntaxat quae intra lyceniaias ne rinis geri possunt. Haec est summa rerum de quibus mihi videtur operae pretium consultare. Super his apud se quaeque deliberet, ut de singulis fiant senatusconsulta; s cui vestrum aliud quippiam in mentem venerit, cras in medium conserat. Convenimus enim diebus singulis, donec synodum absolverimus. Adhibeantur notariae quatuor, quae a Olim ex. a)notis eXcipiant quicquid dicatur.Praeterea quaestoriae duae, pedi a ier - quae loquendi potestatem vel faciant vel adimant. Sit bichendi rati consessus divinationis loco.

singulis lite.

rarum notis ARGUNENTUM.

stam in ii. bello qui Valerii ProinbJ tirulo

circumted. . tura

Cozoquium hoe est doctissima desidio castigatio, o as honesia siu/ia in-e ita mentum. Nasicae νοον , cui ancius jussu Ennii heri Di dixit he. rum non esse domi. rhibpn- domi peji etiaυam aliMm uormiebat, nocturnis conviviis, lusibin i eis ad mediam uJque noetem vitr-Iam. Sua et Nephatius, ut temporius relinquaι cubile. Auris diei pars aurora. Sol iueo non lucet, vi homines dormiant. Curanda potius annua quam eo M. Vara heminis vigilia est. In nobis est ut Ioniιorem vitam traducamus. M prandio non es lutum studere. Aconquetudine prava desuescendum.

Ret vi ivr. M. Odie te conventum volebam, Philypne, sed nega -

hi bari. esse domi. Ph. Non omnino mentiti sunt:

ιμ, ἡ, tibi quidem non eram, sed mihi tum eram maxime. M. Quid cupiti . is huc aenigmatis est Z Fb. N6sti illud vetus proverbium, Non omnibin dormio. Nec te fugit ille Nasicae jocus, cuicum, Ennium familiarem invisere volenti, ancilla jussu heri negalset esse domi, sensit Nasica, ia discestit. Caeterum ubi vicissim Eunius, Nasicae domum ingressus, rogaret puerum num csset intus. Nasica de conclavi clama'is,Non, inquiens, sum domi ; cumque Ennius agnita voce dixisset, Impudens, non te loquentem agnosco Z4mb tu, inquit Nasica, impudentior, qui mihi ipsi fidem non habeas, cum ego crediderim ancillae tuae. M. Eras fortaisis occupatior. Ph. Imo sua. yiter otiosus. Ne . Rursum aenigmate torques. Ph. Dicam

igitur explanate, nec aliud dicam ficum quam ficum. M. Dic. Ph. Altum dormiebam. M. Quid Atqui jam prae-

erierat

SEARCH

MENU NAVIGATION