장음표시 사용
231쪽
non facile quidem statues, utrum melior fue- fit, an doctior. Susceperunt eum Vincentius Traboschius, qui Bergomi mereaturam faciebat, & Laura' ejusdem cognominis, sane ea stissima semina, XV. Kal. Ian. m. MDCCXXXI. Vel ab neunte aetate signa dedit mirifici pudoris , & grandior factus, eum processisset ad virtutis aditum, nemo illo fuit parentum voluntati obsequentior, nemo colendae religionis, ceterosque ac praesertim inopes juvandi studiosior, nemo in ossicio omni exequendo diligentior atque solertior. Postquam in patria elementa litterarum didicit a Petro Arneato presbytero, qui publicas scholas habe-hat , ductus est ad Modoetianum collegium,
232쪽
TIRABO SC HIUS. a 43 quod tum a Iesultis regebatur, ae compleverat nondum XV. aetatis annum. cum in e
rum Societatem admitti postulavit. Facile id obtinuit, adversante licet patre, qui ab unico masculini generis filio cnam cum eo tres filias genuerat) in quo egregiam quamdam
Sc praeclaram indolem esse cognoverat, haud mediocria sibi, Sc similliae suae fortunae bonis non admodum abundanti pollicebatur subsid a . Genuae tyrocinium posuit, quo ex pleto , consilia inire coepit colendae litterariae historiae, omniumque humaniorum litterarum , ad quas praesertim Se a natura sactum intelligebat, quanquam haud mediocriter in divinarum disciplinarum studiis prose eit, iis habitis doctrinae experimentis, quae prima apud Iesultas putabantur. Theatruus quidem bellum habuit declarandi ingenii, pro bandique quantis instructus esset praesidiis ad profitendam eloquentiam, cum hujus magister factus fuisset in Mediolanensi Collegio, quod Brerae appellatur. Nam quae ante hoe tempus gesserat minora magisteria Genuae aliisque in urbibus, umbratiles exercitationes facile dixeris. Ut haberent discipuli vocitra
233쪽
dictionumque Latinarum quasi promptuarium quoddam, Μandosii Dictionarium non modo
auxit, sed pene totum renovavit . Seribebat accuratissime ea, quae pronuntiabat ad explanandos Iatinos scriptores, habebat volumen prooemiorum, ex quo eligere solebat, cum aliquod συγγραμεια instituebat, . quotannis in studiorum instauratione ad inflammandos j venes orationes copiosissimas 8c ornatissimas dieebat, omninoque optimi praeceptoris patientia & diligentia singulari exequebatur os,seia. Quibus eum solutus erat, abdebat se in ejusdem collegii bibliothecam, omni Ibbrorum copia resertissimam , quorum indicem ita eonfecit, ut non modo eos se annum rare lectori putaverit oportere, sed tanquam appendere. Haec funa celebrabantur, et nemo Mediolani erat, qui plurimum non tribueret doctrinae, eruditioni atque elegantiae Tiraboschii. Propter suavissimos vero, Meastissimos mores vel ipsi parietes assari, Scappetere illum videbantur. Coepit autem ab sentibus etiam notus esse , cum anno MDCCLXVI. in vulgus edidisset primum Volumeo operis , quod inscribitur: Vetera Ita
234쪽
T IRA Bose Η Ius a smiliatorum monumenta , quodque totum d bus consequentibus annis, binis aliis emissis voluminibus, absolvit. Quidquid relatum e rat in monumenta familiae, quae coeperat esse ineunte saeculo XI. quae diu in Italia floruerat , quaeque desierat Summi Pontifieis Pii V. jussu anno MDLXXI. idcirco quia prorsus degeneraverat a consuetudine, Si disciplina majorum, diligentissime conquisivit, eorum plura vulgavit, atque historiam contexuit Latini sermonis elegantia, rerum delectu, Scpatefactione quasi opertarum commendatissimam . Etenim nemo ignorat quantis involuta sit tenebris Medii, ut loquimur, Aevi II Storia , tum sacra, tum civilis, tum littera ria . In qua illustranda id sibi genus scriptio.
nis constituit, quod maxime semper adam vit . ut ex tabulariis erueret certissima monumenta , quibus ad degendam vitam eum
virtute, honore Se gloria posteri incitaremur, in quo non minus laudabis rei consectionem, quam Auctoris mentem . Floeci enim iaci bat quidquid eum aliorum utilitate minime erat conjunctum. Cui sperans se po Se se vire , si otio assueret, sicile cessit Francisci
235쪽
46 HIERONYMUs Iae Mutinensium meis auctoritati, seu potius paruit, a quo praesectus suit Atestinae Bibliothecae una cum ejus collegis Troilio, & Gahardio. Quod diu in animo habebat summo
eum studio tum coepit urgere, scribendae scilicet Italicae Historiae, quae omnem rerum ad litteras pertinentium memoriam breviter complet feretur. Ejus initium sumpsit ab ultimis Italiae populis , ac praesertim Etruscis, Siciliae Μagnaeque Graeciae incolis , a quihus ad Romanos omnes sere praeclarae artes pervenerunt , ipsam autem perduxit ad exitum usque saeculi XVII. vitas scriptorum explicans , de illorum operibus ju3icans, a tium institutionumque , quae cum litteris e Bjunctionem habere videntur, originem te vices indicans, tempora eum temporibus conserens, &, ut paucis dicam, omne id narrans,
ex quo judicari possit qualis omni aetate ii terarum fortuna fuerit. Et quod contigit quihusdam summis viris ad res magnas gerendas divinitus concessis, ut quamvis expertes essent litterarum, multa tamen pro harum
bono praeclara egerint, his quoque debita laudum praetonia tribuit Tiraboschius , cum
236쪽
ΤIR AB se H ius. 2474i propositum fuisset explanare non per quos gradus modo, sed etiam per quos homines res litteraria ereverit. Porro miraberis vix elapso anno, quo Mutinam venerat s accidit id aestata anni Μ DCCLXX. Tiraboschium vulgare potuisse primum immensi serme op
ris volumen, in quo contexendo non tam erudire voluit lectores, quam delectare rerum varietate, Sc dictionis simplicis tamen, M a
communi usu vix abhorrentis, elegantia. Totum autem opus undecim annorum spatio,
quatuordecim voluminibus absolvit, nee diei satis potest quantos illi plausus eruditi omnes impertiverint. Suum etiam quodammodo illud secerunt Galli Germatu, eum in patrias limguas magna ex parte convertissent; nam illos intererat scire unde scientiarum lumen arripuerint, eum, ut ait Alembertius ci), ce- Ierarum nationum magistra suerit Italia. Non caruit tamen Hispania vel ab antiquissimis temporibus hominibus doctrina elaris, quos ι Discour preliminatre a la Eneyώspadie.
237쪽
a48 . HIERONYMUs' quod dixerit Tiraboschius cultioris latinitatis
eorruptores, serre debuit acerbissimas Xave rit Lampillas reprehensiones, cui potiora su runt patriae gloria, 8c defensio, quam . vincula familiae, quibus cum Tirahoschio suerat conjunetus. Sed quia in hoc erat mitis clemensque natura, adversario minime succensuit , responsum tamen dedit, & ea sane caussa erat, in qua statuere facile quilibet per se poterat, num Lucanus, Martialis , M. neca ceterique hujusmodi scriptores in Hispania nati exempla dederint orationis , quae turget 8c inflata est, quae est contorta 8c aculeata, quaeque sucato magis, quam naturali gaudet nitore. Primi licet 8c soli non se rint, celebritate tamen nominis multos transversos egerunt. Asperius, inquies , scripsit Lampillas, immo fortasse liberius, multa tamen protulit, quae ejus non Vulgarem coinprobant eruditionem, quaeque nonnullam la-beculam operi Tiraboschii asp rsisse viderentur, nisi fas esset opere in longo interdum obrepere somnum. In eo quidem rogandus
arat Lampillas , ut si quam habebat ulciscendi vim, differret in tempus, dum deservesca-
238쪽
male semper animatus fuerit in Hispanos ominnes, neque iis laudem tribuerit suisse cunctarum fere disciplinarum 8c auctores, εc magiastros, perinde ac si Italis nostris nulla haein re superfuisset gloria. Aliter quidem egit clim Thaboschio Ludovicus Blanconius, cum
editis quibusdam litteris de Cornelio Celso , ipsum blandissime appellasset ad perpendenda
argumenta, quibus Se probare posse putabat nobilissimum Latinorum medicum non argen lea , ut ajunt, utque vulgo putabatur , sea aurea vixisse aetate . Libentissime huic su scripsit sententiae Tiraboschius, qui in omni re nil tam volebat, quam verum invenire 9 eaque propter plures fuerunt, quos habuit i vestigationum suarum participes in iis prae sertim scriptoribus, qui ad eorum patrias pertinebant. Porro nil non egit, ut opus omnibus suis numeris & partibus persectum esset & cum de mathematicis, physicis, medicis, anatomicis, aliisque hujusmodi scriptoribus et dicendum esset, doctiorum judicia exquisivit. exscripsit etiam, ne nimium sibi tribuere vi
deretur, quasi de omni disciplina recte judi,
239쪽
aso HIERONYMUs - rare potuisset. Vidit & multa esse , quae in . opus jam vulgatum addi poterant, nonnulla etiam emendatione digna , eaque propter de illo iterum imprimendo cogitavit, quod Mpraestitit paullo antequam moreretur, quinde
ei in usque editis voluminibus. Hujus operis caussa non cum solo Lampillas ei dimiean dum fuit, Gratias egit Vannettio multi lehlexandro Georgio , quod suas partes Suscepissent adversus Thomam Serranium , Hispanum Sc ipsum, ipse vero per se ultor esse 'Ioluit impudentiae Dominicani hominis Ma- .macchii, qui dum Romae imprimebatur opus ipsum, typographo suppeditaverat breves, sed asperas in illud animadversiones , cum intellexiSset nunquam, omnem castigationem di- tationemque contumelia vacare debere . Quae huic respondit tota conspersit faceta Meleganti ironia , ut nulla ratio supereSSet a
versario dicta amplius sua perseque di . Ex his autem intelliges animos quoque bonorumis itabiles esse . praesertim si ea cauma Sia . in qua de retinonda veritate agitur . Erat di iud genus hominum , quas aequo animo. haud ferre possa videbatur Tiraboschius . Nam
240쪽
T IRA Bos CH Us. as Iut suit semper Iesultarum suorum studiosissimus, Vehementer commovebatur, si quem invenisset, qui in invidiam eos vocare conaretur, qua in re sive pietati . sive fidei, si
ve aequitati servierit, aut excusationem, aut laudem meretur. Melius etiam , ut reor, iis
consuluisset, si in iudiciis serendis de illorum scriptis nihil partium studio tribuisset. Solita sulit hominum ingenia, ut in quamcumque partem se dederint, eam constantissime tueantur. Quod hoc suum munus, Suasque partes esse putabat, ut non minus satissae
ret Mutinensibus, a quibus singularibus assiciebatur honoribus , postquam de Italis omnibus do strinae gloria claris egerat, de iis, qui suerunt erantque in eorum ditione, S parati m agere instituit, atque hoc ab illo ci-Vitas, quae Siquae unquam alia Italica siti rarum laude floruit, vel omnes potius illius provinciae gentes, non expectabant solum . sed etiam postulabant. Quanquam stimulis non egebat homo, qui omnia sua ossicia , studia , curas, cogitationes pollicitus suerat Herculi III., a quo illo ipso anno , quo clavum imperii tenere coepit suit hie MDccLXXX.