Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ga a C U N I C Η I U S. qua ipsum excelluisse compertum est: tuui nectendi ita omni in sua oratione, ac suo quodque ordine collocandi, nihil ut poneret, fisi ex bene antea constitutis principiis, nihilque non apertum, ac dilucidum ex proximo saceret. Ac certe quantum sub utroque doctore profecerit, in frequentissima conciones pientum virorum semel, ac iterum declaravit . clim de circulo , quem Mathematici DIOrem appell4nt, primum acutissime disputaSSet, anno vero post quaestiones quamplR-

rimas, eas isse gravissimas, ex media Philosophia , dissolvendas recepisset, ac cuiquς Seqpercunctanti, seu erudite repugnanti mirum in

modum satisfecisset. Adplicitus deinde Scholis labendis fuit, Grammatices annum , Firmi humaniorum poste litterarum Tiserat, & Florentiae , in illo bonarum artium domicilio.

Quo in munere sex annos ita Versatu est

xit de juventute quidem illarum civitatum

time sit meritus, si iidio vero ipse obsequa- , IuS Suo, loeli Oile . commentatione, scriptione assidua, suam in dies leret, ac roboraret poeticam, Sc oratoriam facultatem. Quo cir ea Rona in reversus, Theologiae ut navaret

212쪽

RAYMUNDUs 2 a togaeram, ne legitimin quidem in ea tempus consecit. Nam quarto post anno. Vere ineunte, illum sacerdotio iam initiatum , Meditatum praeterea, ac paratum egregie, ad subeundum de ea scientia universa periculum in conci ne, ipsius moderatores jussqrunt, ut suae Societatis adolescentibus Rhetoricam tradendam susciperet, quod in tanta praestantium virorum, quibus ceteroqui abundarent copia. is

ante omnes unus ad eam rem maxime aptus,

instruetusque judicaretur. Itaque paruit; ac ad S. Andreae, in Quirinali, quindecim annos illud munus obivit, quanta cum laude non dico. Tot enim clari ex ' ejus disciplina homines, ac rei litterari e lumina prodivere , quot ignoro equidem, an illa Isocratis eloquentiae oscina cunctae craeciae extuderit. A Cuniehio instituti suere Luchinius, qui Acta

Μartyrum disertissime est interpretatus; Lamaius antiquitatis Hetruscorum acerrimus pervestigator , ae idem prudentissimus explicator,& elegantissimus a Ignatiuς Rossius aiustor Commentationum Laertianarum, quarum, Sum ma ipse admiratione captus, rationem totam

exposui in Commentariis Litteratoruri Mu i-

213쪽

narum restitutor; Marottus delicatus scriptor; 'oos ut nimirum commemorem, quibuscum aliqua milii est necessitudo . ceteros pene innu-'

memiles praeterire libelli hujus modo coactus. Inde ad eamdem artem in Collegio Romano tradendam est arcessitus, ubi id oneris annos tri sintd ad extremum vitae usquo sustinuit. Ctsi enim post acceptam illam cri dem, quae non ipsum modo, sed longe pli, rimos, ac Rempublicam adeo maxime ad shasit, Pisas is magnis praemiis propositis invitaretur , adduci non tamen potuit a collegia Romana ut discederet; seu blanditiis retentus Zeladae Cardinalis . qui gymnasium , cuia clemento XIV. Pontifice Maxirio fuisset ipso praesectus, ornamento praecipuo suo orbari nolebat; seu quod se avelli ab ea Urbe Cu-

nichius non ferret, in qua florem aetatis consumpsisSet , ac educatus . aliusque ad optimatitudia esset, necesqitudines demum cum ma gnis viris plerisque coniunxisset . Clemente XIV. Ponti sed Maximo renunciato, cujus tam prolixa extitit in Societatem Iesu vollantas ,

quum ejus Societatis homines gratulari 18i

214쪽

RAT MUNDUs a asi,ubliea de honore adepto summo decrevissent , Cunichius delectus ad id suit : qui in

S. Ignatii aede, magnificentissimo apparatu celeberrimo amplissimorum ordinum conventu, eam orationem habuIt , quam cunctorum plausu exceptam, typis maudare debuit, suorum moderatorum imperio compulsus. Nam ipsi erat in animo eam occultare . Ast, quae versu Scripserat, sane multa, recitaveratque in Arcadum Saepe, aut amicorum coetu, uniVersis, qui aderant, mirantibus, Si collaudanti bus, ea ut in lucem emitteret, magno convicio ab ipso emagitabatur ; ingentem quippe

utilitatem harum studiosis litterarum adlatura. Contra ipse ea despicere , illudque opponere , aliud porro oculorum esse, quam aurium judicium ; vereri se multum, ne eum sibi ipse, sua legenti, parum admodum plaeero, vehementius etiam displiceret celetis. Quae morositas illorum solet plerumque esse, quorum in animis insidet species, ae forma germanaupulchritudinis, cujus imaginem haud satis perfecte in suis expressam scriptis videntur sibi intueri. Secus ae alii quidem, Sustini illius. de quo Catullus, similes i qui ita suis ineptiis

215쪽

gaudent, seque tam ipsi mirantur , eas ut vel invitissimis nobis obtrudant.' Vix demum cuis: nichius a Bernardo Zamagna , suae alumno diseiplinae longe clarissimo. exorari passus

est, ut quaedam Graecoruni carmina, 'a se

latine conversa, cum libris de Echo, quos ille condiderat, uno volumine ederet Quo facto, cupiditatem hominum magis incendit multa alia ejusdem generis, quae illi non inchoata solum, sed persecta, Sc polita jam es.sent, de ejus manibus extorquendi. Commodum accidit, is ut amicitiam coniungeret cum Bahhassare Odescalchio , 'quae labefactata numquam deinceps est, vertim confirmata in ' diis, Sc aucta potius, admiratione Mutua ψirtutum, quas alter in alteror agnoscebat, usuque perpetuo, Sc omnium inter ipsos ossietorulfi ee tamine. 'Ilic igitur Cunichium , grandiorem natu, cum suis ingenii, ac morum, doctrinaeque suavitatibus 'irretisset , ei quamdam vim adtulit; nee ille obsistere diutius Adolescenti nobilissimo potuit, instanti, ut 'Epigrammata 'Ahthologiae Graecorum, magno numero a se latinis versibus reddita, proferret; qui liber ipsi Odesealchio inscriptus

216쪽

RAYMUNDUS aar adparuit. Ac nemo dubitet, istarum litterarum non plane rudis. quin eo Canichius magnuin adiumentum adtulerit earum culiolibus. Νam Epigrammata , quae acutae sententiae sunt paucis versibus apte conclusae , qtium saepe numero ut pangantur tempus videatur

ipsum postulare, obieetandis hominum scili-eet animis, sitque id poematis gemi' multo iucundissimum. 8c gratissimum; Cilichius e jus speetem, formam a Graecis, qui ea nisere soli tradiderunt, petitam mirifice nobis exposuit. Non omnia, quae Anthologia comprehenduntur, sibi vertenda duxit, in quibus sunt certe multa minus pudica , multa etiam inconcinna plane, εc frigida; ast, magno ju- dieio adhibito, ea selegit, in quibus vir bo nus pariter, ae Poeta bonus acquiescerent. Eadem porro sic est interpretatus, quaedam ut Venustiora, salsioraque adpareant veste mutata; idque sentiet quisquis latina eunt graecis conferre voluerit, quod ipsi fecimus. Irianimadversionibus , quas adjungit, 'cum prudens ostendit, sincerumque judiciunt , non supervacanea, non aliena a proposito conses siens ; sed quod illustrando argumento neces

217쪽

sarium sit adducens, pressaque oratione, M limata exponens, tum Vero, quam in Vet ram lectione esset versatus declarat. Quumque poesis hunc ad finem , naturae ipsius ductu . extiterit, ut animos oblectet, ac maestitiam levet, si qua insederit, id nimirum Anthologica praestant a Cunichio versa, mihi ut ille videatur, eo solum libello, nomen suum immortalitati commendasse. Sed ut majus etiam, Se praestantius opus aggrederetur Cunichius, et Odescalchius persuasit; Homeri nempe Iliadem latino carmine exprimendam rdebere ipsum hoc munus Italiae praesertim, aestudiis Romanae juventutis, quam instituebat ; postulari illud, expectarique ab eruditis omnibus, vel ex eo tempore, quo optimae artes , doctrinaeque reduces fuere; complures eo ingenium, & operam suam contulisse ρο- tentissimorum prineipum hortationibus, atque spe amplissimorum praemiorum incitatos : Νicolaum V. Pontificem Μaximum Philelpho pollicitum multa agri jugera, ornatissimas praeterea in Urbe aedes, ae decem millium aureorum summam , si rem consecisset .' Verum, seu casuum, qui sunt postea consequuti, a-Disiligoo by Corale

218쪽

eerbitate , seu hominum culpa, seu negotii ipsius dissicultate, neminem adhuc inventum, qui divinum illud poema totum latino versu interpretaretur , nisi Helium tabanum He sum ; qui tamen doctis existimatoribus ne - ,

queat satisfacere, nec numero, nec verborum

splendore, & sententiarum, nec lepore, &majestate, Homericum quidquam canens; materiem esse dignam ea, qua ipse polleret, singulari scientia graecae, & latinae linguae, Scmetiei artificii, illaque exercitatione, in qua tot jam annos versaretur. Valuit apud Cuni-ehium Odescalchius sua oratione , 8c gratia; ac ille, quo mandata citius perficeret, nullum sibi diem praetermittendum statuit, quin triginta saltem versus conderet; qua sedulitatefactum porro est, ut Ilias non multis post Antho gica annis in latinum carmen versa prodierit, inescalchio quoque dedicata . Qui, ut est summa liberalitate, cum sua impensa curasset illam imprimi, ejus exempla omnia, perpaucis detractis, quibus ad amicos suos m nerandos opus ipse haberet, Cunichio donavit. Praeposuit Cunichius gravem orationem de optimo Homerum interpretan/i genere, quod

219쪽

a3o C s MI Q R I U stotum sit in eo positum, ut Poeta latine litaquens a se ipso graece loquente non discre pet , non sententia modo, sed eo praesertim,

quo Poeta est; loquutionis nimirum ipsius vi, granditate , splendore, numero , Suavitate; sicut utraque lingua eosdem in legentium animis eleat motus , eadem sere illos expleat jucundissima voluptate: ad quod efficiendunt non Verba enumeranda interpreti sint, verunt adpendenda , sententiisque servatis diligentes . earumque sermis , quasique figuris, latino ea tu serviendum sit maxime.latinis auribus ι idque pluribus disputat, ratione, antiquorum. praecipue Tullii avictoritate , 8c exemplo, ad quod profitetur laborasse , ut se totum finge. ret, aceommodaret in Homericii magnit dine persequenda . M venustate ,' quod mehe cute praetstitit. Transtulit etiam eadem rati

ne, Sc laude, Thusea quaedam earmina lati nis elegis; Cordarae sodalis sui ludicra illa festivissima de seta eaesarie - Rogerii Bose vihil le nonnulla Francisci Zano tu summἱ illius viri, ad omne litterarum genus nati, Mapti: ae' nisi inscriptio nos admoneret dubitaremus profecto, uter alterum sit interpreta-

220쪽

R A Y Μ U N D U S a 3Itus. Nee in alienis poematis modo vertendis elatus suit Cunichiris; tametsi ad communem quidem utilitatem, quam unam. ii, qui scribunt , intueri, & sequi debent, plurimum ille contulit, divitias, atque ornamenta ingenii Graecorum Latinis proferens; tum longe operosius est, ac dissicilius Poetarum principes ita, ut dictum est, interpretari quam suo canere arbitratu; id quod sentiet, si quis volet experiri . Verum Cunichius poemata M. ipse composuit. Μultae Elegiae ejus pervulgatae sunt in Volumine Poetarum Ins cundorum, & in libello quodam Cremonae ; quae

quidem argumento solum a veteribus possunt secerni. Illarum artificium .est sere Catullianum; sed in iis Τihiilliana plerumque dii lionis facilitas, M suavitas elucet. Verum in Epigrammatis primae ei sunt deserendae: nemini omnino vel antiquorum concedit: tantus in iis extat, ac tam nativus lepor, tanta

concinnitas, ae Venustas . Quorum aliqua e manarunt; ast multorum nullium numerum

Pietetellia apud se habet, praestantissima Femina , quam in Menagii librum de claris seminis merito includas; cujus domum litteratiq-

SEARCH

MENU NAVIGATION