Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

aya L A Μ I U s. rans praemia Iaborum se iacile impetraturum. Sed quoniam tanto viro inimici deesse non poterant, & horreret ipse eas artes philos rho indignas , quibus captare potentiorum h nevolentiam nonnulli solent, simul atque ubdit obstructum sibi aditum fuisse ad Acade miam Pisanam, munus enim Ecclesiasticae historiae doeendae petierat de iterum deserenda Etruria cogitavit . Sed minime passus est Vincentius Μaria Riecardius Senator am-

plissimus tantam virtutem in alienis terris amisplius peregrinari, φraefecitque ipsum satis honesto stipendio domesticae suae bibliotheeae. ac studiosissime curavit, ut muneri praeesset docendae Ecclesiasticae historiae in Lyeeo Fl rentino. In hoe obeundo deelaravit discipulis suis minime sibi propositum esse omnia minima mansa, ut nutrices insantibus pueris solent, in os inserem: haberent ipsi probatissimum scriptorem, quem diurna nocturnaque manu versarent, dum interea ipse ex cujusl, het saeculi historia praecipua quaedam capita selecturus erat, quae diligenter examinaret, Mad severioris critices praecepta perpenderet.

Non facile quidem reperisses, qui hoc ea ple

282쪽

I o A N N Ε S a 93re munus illo melius potuisset. At dum vel e superiori loco asperius interdum loquebatur. immo sonasse liberius de hominibus, qui vel

doctrinam . vel virtutem simulabant, multo rum calumnias exorbere debuit , usque eo ut ipsum violatae religionis reum facere velis lent. Quia vero iis temporibus magnum erat

Iosephi Averanti nomen , magna opinio eius probitatis Se doctrinae, dolere debuit Lamius se laesum fuisse vel ab homine , qui famam

fortunasque multorum defenderat. Rem ita. ille narrat. Interim vero hoc eodem a nori DCCXXXIII. paret Iber de recta christianorum fide, O per omnium manus circumfertur. cuius exemρlar 6 Iosepho averanio tramit , qua turbarum magnarum caussa

suis. Misimu jam alias ab Aueranio La-mium non fuisse amatum, O variis quidem

de 4 au qui cum Lamius honoris causφ . Sa adversa valetudine laborantem a rasisset μι ad orationem quam pro auri vicando . ,suo Professoris Ecclesiastisi mu- .nere, habi su is erat, audiendam inνitaret, .

ab eo rustice O inciuiliter exceptus, adiιa querela, rat, quod tot juvenes Professores

283쪽

in seniorum locum, veluti fungi auccresce renι. Lamius id quidem iussimulaverat, notantque retulerat, O ut malum bono repensaret , Gabriele Riscardis monente, librum illum suum ei dono misit. Ille semio suoncumbens, librum totum curiosius e ruit,

O perlegit, O lib. V. Cop. X. endit ita

inscriptum: De Ioannis Evangelistae rust, citate O imperitia . Opportune hinc ansam arripuit Averanitis suum in Lamium odium exerendi, exercendique , titulum illum quasi impium criminans , qui Mangelistae , sticitatem O imperitiam adfingeret. Vix is classicum cecinerat, omnes eius amici, O

quidem plerique viri docti O eruditi in ejus

sententiam ire. titulum illum damnare, υμιπperare Lamii audaciam, plerosque omnes in suas partes atrahere , ipsos Larati amiacos persuadere ac ruboertere, turbas petr . vulgum o simplicem multitudinem excitare. Iamrus calumnrarum, quae suam religionemo pietatem adpeterent, impatiens, se modo ale defendere, phrasibus se usum a M. P ἔribus adhibitis demonstrare, ipsas divinas luterus sibi favere, seque pie O convenierim

284쪽

IOANNES - a9ster titulum capitulo adposuisse vociferarὶ . At in cassum semper: nam apud rudem multitudinem, O etiam apud cultiores interdum plurimum valebat Averavit amicorumque auctoritas, quales quidem erant Virginius Vul-sechius Abas Benedictitatis. O in Pisano Athenaeo Historiae Sacrae Professor, Miavatorius advocatus Florentinus, aliique Pisani Doctores . qui' omnes Averanio palpum obtrudentes, propriae existimationi juniorum famam destruendo velificabant . Haec ille . Iam si quaeris caussam quare non bene animatus suerit Averanius in Lamium , illam repetendam censeo ab iis temporibus, quibus hie operam iuris prudentiae Pisis navavit; nam eum se totum dedidisset Miglioruccio , qui non modo paribus, sed etiam superioribus saepe vehementer invidebat, haud effugere potuit suspicionem cum praeceptore con

sensisse 'ad detrahendum' ali auid de fama hominis, de quo sic praedicabatur, necesse esse aut invidiae , aut infirmitati assignari quidquid 'de eo detrahebatur. Ad convincendos

ero vel erroris , vel calumniae adversario sum an. MDCCXXXVII. opus Vulgavit, quod

285쪽

a96 LAMI U s. inscripsit, cis Eruitione Apostolorum, quo

totum id complexus est, quod conducere posse videbatur ad probandum Apostolos suisse imperitos, omnisque rei litterariae rudes ignarosque, non eos modo. sed & eorum sei latores parentibus natos fuisse humilibus, mianime adhibuisse amanuenses Scriptorum veterum litterate peritos, qua occasione judicat de siylo . illo quidem vario , scriptorum , ex quibus Novum Testamentum componitur, deinque hujus codicibus, qui Florentiae extant . Disseruit etiam de vestibus, quae propriabfuerunt antiquiorum Christianorum, & omnino illud consecisse videtur , quo sunt humuliora & abjectiora instrumenta, quibus Deus usus est ad disseminandam Christianam Religionem, eo magis apparere divinam illius

riginem, & divina illa dona, quibus ipsi A postoli per Spiritum Domini cumulati fuere. Non libet omnia ab eo doele & erudite e

plicata persequi, quod longum nimis esset. Castigemus potius impudentiam eujusdam Atr mi Traseomaei Calabri, qui, sexaeditis litteris, ea sic reprehendit , quasi errorum plena essent omnia . Collegit multa acute & έἐicule

286쪽

I o A N N E S. 297 Lamius , cum adversus hune binas an . Μ DCCXXXXII. emisisset epistolas , quae non modo ingeniosos homines Se intelligentes, verum etiam quemvis eorum , quos idiotas appellare solebat , delectare possunt. At non propterea ejus Siluerunt adversarii, inter quos audacia & insolentia eminuit Leo Paseolus Perusinus, nec siluit ipse reprehensionum impatiens. Triumphare vero de iis se posse putavit, si secundo opus edidisset, commentariis, rebusque aliis auctum'. quod praestititan. MDCCLXVI. Disseruit praesertim de artibus . operibus se occupationibus civilibus primitivorum Christianorum , de honoribus, muneribus 8c dignitatibus, quas habuerunt, de omni eo, quo uti Solebant ad scripto aliquid mandandum, Sc ad monumenta prodenda , cumque rediisset ad praecipuum operis eaput, ostendere nititur. post medium licet sacculum II. plures Christiani fuerint doctrina 8

eruditione praestantes, nullos tamen, aut perpaucos admodum ante hoc tempus extitisse litteris excultos. Demum in ea dissertatione. quam quasi operis appendicem esse voluit ,

pluribus egit de linguis, quibus scriptum sui t

287쪽

α98 L A Μ I U S. Novum Testamentum . probavitque Apostolorum aetate in universa Romanorum ditione communem usum suisse Graecae linguae, ae praesertim Hierosolymae , 8c in Iudaea; nulliun hujus gentis hominem, ut 8e Palestinos Christianos Latinam linguam adhibuisse , ae propterea, uno excepto S. Matthaei Evangelio, di fortasse S. Paulli epistola ad Hebraeos, nullum extare in Novo Testamento scriptum , quod non Graeco sermone exaratum fuerit . Suo more, hoe est eruditissime & copiose discutit, num Graecae originis fuerint S. Paul. Ii amanuenses, & quae illa aetate esset lingua Asricanorum, Hispanorum, Celtarum, atque Gallorum. Porro homini, cui propositum erat obscuritatem a rebus abducere , infirmitatem iii judiciis tollere, hominum imbecillitati mederi , ii omnes adversari debebant, quos Suorum adeo delectat error , ut ad quodvis maleficium impellantur, dum ne iis eripiatur. Quis putaret Iamium reprehensionem minime effugisse irreligiosi hominis, idcirco quia negavit caelesti manu minime pictam suisse i- magi item B. M. V. ab Angelo Salutatae , quae maxime colitur a populo Florentino p

288쪽

I o A N N E S 299 Non vos puduit, homines levissimi. Midani,

'εc Laderehi, tantas in eum excitare turbaS, hae tantummodo de caussa, quod in Cap. XI. operis de Eruditione Apostolorum is aia firmaverat minime ante finem secundi Aerae 'Christianae saeculi , vel initium III. disseminatam Florentiae suisse Christianam Religionem p His quoque potentiores molestioresque adversarios habuit Lamius, quibuscum manus consereret. Fuit aliquando tempus , quo Iesultae magnas in Etruria ae Florentiae praesertim commoverunt rixas, Vel quia insecta-

bantur Pisanos Magistros, qui Aristotelis castra deseruerant . vel quia aegre serebant praesuis maxime frequentari scholas hominum, Scholarum Piarum, vel quia minus in se a mico esse animo putabant omnes eos , qui cum generis nobilitate praestarent , ingenio quoque Se doctrina ceteris antecellere ad laborabant. Oderant 8e eos, qui litteratorum coetus frequentabant, Sc praesertim Apathistas Academicos , neque ex his deerant, qui paria paribus responderent, sic ut omnis civitas in partes duas divisa esse videretur . Initio

Lamius ita se gessit , ut ne idini ullam de se

289쪽

3oo L A M I U S. suspicionem praebuerit, sed ea postea acciderunt, caussa cujusdam adolescentis nomine Masii. qui sibi erat a studiis , quemque Iesu itae Subornaverant, ut parum absuerit, quin per eum summam in invidiam traheretur. Ilium' ab se dimisit, atque hinc inimicitiarum origo. Prodierunt interea L. Sectani Q. Finde tota Graeculorum hujus aetatis litteratura ad Gaium Salmorium Sermones quatuor , Genezae I 737., qui quod essent scripti e

legantissime, & multo sale ad carpendos doctissimos Florentinos viros aspersi, ad omnium fere manus pervenerunt. Nihil enim est tam

volucre , quam maledictum, nihil libentius excipitur, nihil latius dissipatur. Fuit tum opinio illos seripsisse Iesultam Venturium, opem serente Lagomarsinio, sed ejus eollegae Alexandrino Cordarae tribuendos esse nunc inter omnes constare video. Quanquam negarent Iesu itae omnes haec a suis prodiisse , dissimulare tamen haud poterant eorum exultantem laeti- tiam , quasi agerent de inimicis triumphum. Ad illam eomprimendam, laudesque vindicandas tot illustrium virorum , quos Sectanus

ille male habuerat, Salvinii, Lamii, Corfinii,

290쪽

lI o A N N E s 3 os Bondet montii, Nieolinii, Coechii, Ursii, Gorii, Riceii, Biselonii, aliorumque id genus plurium, sub Cesellii Philomastigii nomine I

tali eum Psillum paucos post dies apparuit, cujus lepidi amarulentique earminis hic titulus fuit : I Piferi di montagna , che anda rons per sonare, e furon sonati: Ragionamento I. di Cesellio Alamastige; Leida V presso gli Eredi degli Ureviri. Non est credibile quanto cum plausu carmen istud exceptum fuerit , ut de illo iterum imprimendo eura suscepta suerit. Jesultae autem primum despicere, mox publice privatimque serere dicta plena stomaehi ae querelarum, & quod ex ossesna Lamii illud prodiisse suspicati sunt, minime illius dignitati pepercere. Ille quidem latens sub Clementis Binii nomine, ut paria paribus' redderet, Latinam satyram composuit , quam Binius ipse in Apathistarum Odeo,

plaudentibus mirum in modum Academicis omnibus , recitavit. Tum suere sapientes homi nes, qui sedare iras ad laborarunt, sed cuman. MDCC Xx XVIII. In vulgus editus suisset L.

Sectani Q. Filii ad G um Salmorium Sermo 'V., illa, quae consanuisse videbantur ,

SEARCH

MENU NAVIGATION