장음표시 사용
301쪽
3ra L A M I U S. satis dignum docti hominis persona judicarent, quod omnia Meursii opera colligenda, edenda, illustrandaque suscepisset . Sed hi erant
fere, qui expertes litterarum Graecarum ignorabant quantum is contulisset ad illas illustrandas, qhianquam hac in re satis secisse ubdebatur Iacobus Gro novius eruditorum des, derio, cum in Thesaurum suum retulisset omnia ea , quae ad Graecas antiquitates pertinebant . Nihilo tamen minus Lamius suo in proposito perseveraVit, minime ignarus extare alia multa Meursii scripta historiea, erudi
ta publica sane luce dignissima . Uba primum oculos in egregia opera conjeceris sic ipse
in epistola nuticupatoria alloquitur Riccardium patronum smim heneficentissimum mirabem,
arbitror , docIrinam hominis incredibilem , Osidebis simul temerariam quorumdam in rantiam atque vecordiam, qui inertiae patroni, O stinphcioribus illudendis vana d cyrinae specie unice addιcti, laudabile editi nis hujus procuraudae coeptum eleυarum , O se numquam Meursii opera aut legisse, aut intellexisse, apertissima significatione d
monstrarunt . Non uno in loco quoque admo
302쪽
IOANNES nuit lectores suos quot exsorbere dissicultates debuit, ut quae erant sparsa atque inedita inveniret atque colligeret, Sc quot ferre labores , ut ordine disponeret , atque illustraret , dumque lumen de suo lumine accendit , secit Sane, ut omnes intelligerent quam peritus esset Graecae & Romanae antiquitatis, quam callidus omnis eruditionis existimator , Sc quam ab historia esset instructus. Undecim usque voluminibus totum istud opus constat, in quaa intulit quoque suam quamdam dissertationem , ut probaret adversus Io. Baptistam de vico Romanos ab Atheniensibus , & Lacedaemoniis suas leges sumpsisse, Taelicam Constantini Porphirogeniti, & Imperatoris Leonis, Stratageticum Imperatoris Constantini a se primum in Latinum conversum , M Cestos Julii Asricani, quae scripta omnia' ex probatissimis codicibus exseribenda miravit . Multa et attulit de . vita Μeursii, cui rei perficiendae magno illi adjumento fuere cjusdem epistolae ,
quas etiam vulgavit. Postquam ex omni antiquitate tot protulerat exempla ad imitandum , libuit illi quoque proponere, quae Suae
aetatis essent, quare non iis contentus elogiis
303쪽
LAM IUS. mortuorum , quae ubique sparserat in Liti ratorum ephemeridibus, Latine scribenda suscepit Memorabilia Italorum sic enim opus inscribitur ) eruditione praestantium , quibus
Neriens saeculum gloriatur . Nec hujus laudis ita cupidus fuit, ut aliis praereptam omni no voluerit. Nam amicos invitavit, ut ipsi quoque aliquid hujusmodi exararent, ex qua copia tria consecit volumina, quae vitas usque LIII. hominum illustrium continent. Ex iis,
quas declaravit Lamius , sortasse judicabis non semper illum hausisse ex Latinis scriptoribus purum quasi quoddam & candidum scribendi genus, ad quam laudem fortasse minime adspiravit. Elegans quidem scriptor videri volebat, cum aliquid Latinis versibus mandabat, quiabus profecto minime deest color quidam MSuccus, praesertim si ad carpendum Se ad extorquenda arma e manibus iratorum hominumerant destinati. Minime vero elegantiam desideraveris in iis, quae Etrusce scripsit, ad quae praesertim , cum aliquid narrabat, multa adjungebat ornamenta eruditionis, salis , atque leporis . Plura reliquit, quae fortasse: exire atque in vulgus emanare esinime potuem
304쪽
runt, quia sunt nimio sale perspersa, ex iisque nominabimus Dialogos quosdam , quibus reprimere se posse putavit Iesultariim, & Iulii Orieellarii Senatoris iracundiam. Facilius
carbones in ore continuisset, quam Verba , quae maxime tum sibi, tum etiam reipublicae rationibus conducere arbitrabatur. Quare exagitator suit acerrimus omnis superstitionis,
quae religionem imitari videtur, omnium errorum, quibus vulgus facile & libenter aures praebet, omnis malitiae , calliditatis , atque fallaciae , quibus utuntur homines ad gratiam ,
potentiam atque famam obtinendam , omniumque ineptiarum, quae Saeculum vocantur . Anne ei ineptire nunquam contigit 8 Immo saepe , nec in adolescentia solum, sed etiam iii aetatis nexu , sive nimium ancillis suis tribueret . sive ad hibendum Sc edendum cauponas frequentaret. Sive ad plures horas esset iis in. locis, in quae convenire solent otiosi homines, Sc alienarum rerum curiosi investigatores, εc saepe etiam maledici narratores . Facile autem est conjicere ex his rebus materiem ipsum calumniandi sumpsisse ejus
adversarios, quod fortasse iis pepercisset, nisi
305쪽
ai 6 I. A M I U s . in suspicionem quoque adducere omni artificio laborassent ejus de religione sensus . Neque hominibus impotentibus injusta facta pro μ' suerunt, cum ab ipso Magno Etruriae Duee Francisco II. apud quem omnes adhibuerunt machinas ad eumdem labesae andum 8c perdendum: declaratus suerit aulae theologus cum annuo Stipendio CC. centussium. In irritum quoque ceciderunt, quos commoliti sunt, doli , ut ab illo Rieeardios alienarent, quos constantes adeo habuit in sui patrocinio, ut ab iis nihil non expectare potuerit. Gratus vero in eosdem non modo secit, ut noti es-Sent manu scripti codices, qui ornabant illorum bibliothecam , edito ipsorum catalogo, Sed etiam multis verbis exposuit vitam Riehardi R muli Richardi hominis litterarum studiosissimi, ex qua occasionem sumpsit plura vulgandi, quae nobilitatem familiae & litterariam historiam Saeculi XVI. declarant, quaeque vetustate 8c ne gligentia pene evanuerant. Ac illi quidem
saepe numero in summos homines , ae summis ingeniis praeditos intuenti, quibus omni
aetate in quoque genere non mediocrium modo artium, sed etiam maximarum floruit Etru-
306쪽
Ha . vlium est opus sua saeuitate dignum, si in eorum vitam, mores εe facta inquireret. Da veteribus quidem pii foribus . . postquam Graeci suas artes reddiderunt Italiae, multa disseruit; multa eollegit, quae tum civilem , tum litterariam Etruriae historiam, innumeravero sep uit, quae Ecelesiasticam illustrare potuissent. Et de hac quidem tria edidit v lumina eum hae inscriptione: Sanectae Ecclesiae Florentinae monumenta ab D. Lamio composita O digesta , quibus notitiae innumerae ad omnigenam Etruriae, aliarumquereronum historiam spectantes continentur. Initium illius ab anno LVI. aerae Christianae
sumpsit, menSque ei erat sex usque Volum
nibus totum opus complet hi, inchoaveratque jam quarti impressionem, cum ex hae vita migravit. Nunquam profecto satis laudabis eritieen Auctoris in rebus dubiis ac verisimilibus ad examen revoeandis, in certis confirmandis, salsisque rejiciendis, atque dilige tiam in monumentis quaerendis, quiuiis universum opus ornavit. Si quid peccavit, pe cavit perturbatione quadam rerum M ordine, quod ea de caussa accidisse puto, quia cum
307쪽
aetate jam proveictus videret se non posse pus omni ex parte absolvere, ne perirent, quae collegerat . edere properavit. Praeter quam quod solitus Lamius varia eodem tempore Su- seipere, in singulis non ita Haborabat, ut aliorum industriae nihil relinqueret . Eodem tempore, quo totus esse videbatur in Florentinae Eeelesiae historia contexenda, opus magnum habebat in manibus , quod ad hist etiam spectabat omnium Orientis Ecclesiarum, initio ducto ab iis temporibus, quae post Co cilium Florentinum consecuta sunt. ' In hoc multum ille studii 8c laboris posuit, ac laepe
ad amicorum opem confugit, cum esset ejus modi, ut sine multorum opera confici haud posset. Nam non solum Patriarcharum MEpiscoporum omnium seriem , Vices , moreS, M scripta continere debebat, sed etiam monasteriorum originem, instituta , disciplinam, 8c quidquid a Romanis Pontificibus peractum suis, ut in iis regionibus incorrupta maneret Catholicae religionis integritas , utque sublevarentur pericula eorum , qui pro illa pugnabant . Qualis latura esset totius operis quasi structura, ex iis conjicere potetis, quae de
308쪽
Corinthi Leelesia retulit in Volumen IR Deliciarum Eruditorum: sed haec modica , si cum ceteris , quae collegerat, conseres. Lά-tent autem haec omnia in Riceardiana bibliotheca eum ceteris ejusdem seriptis ineditis . ex quibus sicile est cognoscere quam multa essent in instrumento ac supellectile Lamii, ut nullum sere eruditionis genus reperiri possit . quod in illo non inesset. Habuerat ille quidem a natura ingenium ad excogitandum acutum, ad explicandum ornandumque uber,& ad memoriam firmum atque diuturnum, quod etiam si minime aluisset industria sumisma, valebat tamen ipsum suis viribus. Aeeedebant alia ornamenta, sortis animus atque impavidus , idemque comis , facilis, suavis quod praesertim apparebat si erranti, vel minpienti ingredi ad studium monstrabat viam. Quare eum pueros inveniebat, in quibus indoles virtutis erat, eum iis ita congrediebatur. ut nil libentius faeere videretur. Dolebat saepe juventutem languere, neque perinde, atque debebat, in laudis Se gloriae cupiditate Versari , quare quantum conniti animo pote Pat , quaatum labore contendere , tantum es
309쪽
3ao L A H I V s. eiebat, ut essent, qui majorum illustria facta
aemularentur. Nil sane malebat quam praestantiam doctrinae, quam consecutus fuerat, impartire suis, atque eommunicare eum iis, qui litteris se se consecraverant, in quo si liberalissimum eum suisse dicam , minus fortasse quam debeam praedicem. Ille autem quod Mmore patriae censebat nos nostrorum maiorum inventa nosse debere , auctor suit, ut multa veterum historicorum scripta vulgarentur in supplementum Muratoriani operis, quod est de Italicarum rerum Scriptoribus. Omnia circumspiciebat, quae Etruriae suae uitlia dc gloriosa fore putabat; qui in ea erant doctorum virorum coetus non solum fovebat, sed etiam animabat, omninoque voluisset illam liberare culpa, quod se externis adeo oblin, visset moribus, ut vel illam salubritatem Etruscae dictionis, quasi sanitatem , perdidisset , ae loqui pene dedidicisset. Hae de re plura dixit in Furfureorum Academia, & philosophari visus est, cum aliquando de origine Italicae linguae disseruisset. Eodem studio favebat etiam externis Academiis , in quas e Iat cooptatus, maximeque Cortonensi, cui .
310쪽
l o A N N E S i 32 Iedendas dedit Dissertationes de Sacris serpentibus; 8c de eistis, quas in sacris Cereris MBaeehi mos fuit clausas circumferre, ne area na instrumenta ad sacrum & ad mysteria, quae vulgare nefas erat, pertinentia, a populo cernerentur. Homo , qui cum se ad civilem societatem natum esse sentiret, nulli
unquam pepercit labori, ut eastigaret impro- hos , tueretur bonos, laudaret claros viros, praecepta salutis & laudes apte ad persuadendum ederet suis civibus , hortaretur ad de-eus , revocaret ab ignavia, factaque & consulta sortium 8c sapientum cum improborum ignominia sempiternis monumentis proderet, se beatum putavit, quod bona usus valetudine in his rebus semper occupatus ad LXXIII. usque aetatis annum vitam produxisset. Obiit autem ex peripneumonia postrid. Mn. Febr. n. MDCCLXX., tumque magis magisque a paruit qua mente, ει qua pietate coluerit religionem , 6e quanta charitate moveretur e
ga inopes. & litterarum cultores. Quidquid
anim summa parsimonia, summaque diligentia corrogaverat divitiarum iis supremis taba-