Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

dire Babyloniam quiremus. At illi pecuniam , aliaque pretiosa, quibus nullum praesentitia viaticum deflebanti l Sc sociorum etiam vulnera non levis dolor, linitiisq; erant. Qix dum inspicimus, atque attrectamus, non ea lethalia esse deprendimus e quocirca resti mptis animis, balsamo quodam ilibia alligavimus: moX ad capessendum de re consilium convertimur . Cuncti redei nilum Babyloniam censebant: haud tutum sine pecunia iter , & duobus Kgris,eX vulnere. AE gyptius, ut insequeremur praedonqS , hortabaturi et se cum eΚ- peditis paganorum in auxilium futurum : quod quidem

consilium cum spem recuperandae pecuniae ostentaret, amplexum statis ah univer sis suit: nullum quippe periculum, in quod auri spes non irrumpat. Qibus ego . Et si optimum videretur , praedones illicd vestigare , illa tamque injuriam

sorti animo vindicare et verum qua parte aufugerint , quis nam diuinet P quis velocissimos Arabum equOS assequatur PAt illi: Nihil cunctandum esse , quodque in eorum potestate esset, confestim conari oportere: reliqua fortunae committenda : quae audaces , subitosque ausus fovere , ac sortu

Dare plerumque solet. Hoc loco me Laelius interpellat: At non egregie illi censebant 2 habes enim tu in Bellicis: Odit enim Fortu moras; quα prαροtο smpertique , reditqAp rota, ct ne stat cousim re eodem . Cui ego ' Reine autumas: sed audi modo . Nihil morae factum, re gyptioque duce , in meridiem magno cursu itum est . Vix tria passuum millia exhauseramuS , cum in antiquam casam, ac semirutam perventum est: in quam se proedones receperant : inter quos cum diu de dividenda praed. disceptatum: quoniam plus justo maiorem sibi Turca vindi-c bat, caeteri Arabes, quos sociorum captura eXacerbaverat,

id indigne ferentes , illum, ut sunt ad rixas , & ultionem prompti , spiculis continuo adorsi sunt et qui patrio , quem

gerebat , acinace se acerrime defendit , nec prius cecidit, quam duos graviter vulnerasset et reliqui dum socios curanta nobis c rcumveniuntur: & tam subito, ut fugere minime potuerint: comprehensii igitur, Omnis pecunia, quaeque aliasiibripuerant, recepta : magia que cum gaudio Villam repetivimuS. Hic autem orta cunn paganis statim lis est : Si quidem dimidium eorum , quae receperamus , sibi dari postulabant: ncc id quidem injuria: nostri negabant: tandem, AE pyptio procurante, composita est controversia , triensque pa-Ε nis datus. Ego cum plurimum AEgyptio non hospiti tantum, Verum etiam servatori , debere intelligerem , multam ei pecuniam obtuli : utque veniam daret , si majorem non offerrem, rogavi: nam mihi in externo ibio non licebat, ca

82쪽

Mira barbari generositas.

ipsum munificentia complecti, qua ob acceptum tam Illustre beneficium debuissem . Negavit ille se pecuniam accepturum: quod erga nos fecisset, debitum hospitibus esse : idque tum divina , tum humana iura postulare : imb turpe esse, & diris omnibus eXecrandum, ex aliorum miseriis: itaq-stum quaerere. Ad rem ego tam insolitam, quam nullo modo a barbaro expectassem , tanto stupore perculsus sum, ut vix mihi crederem : usque adeo verum , haud misericordiae, atque humanitatis sensum in eo desiderari , in quo bonam natura indolem collocasset. Hoc loco Mecoenas. Admiror sane barbari hominis generositatem , sed quid ego barbarum eum voco , cui tanta in hospitem, eumque ignotum benevolenti , tanta humanitas fuit P Nullum oppido coelum est, in quo hominum natura omnino degeneret , quae ad mutuam societatem , ac benevolentiam homines fecit. Ita verb, tum Laelius : neque qui barbaro in solo nati sunt , statim barbari pronunciandi, cum etiam inter barbaros mitia ingenia educentur : quae interdum prava indole praevalente , in enlto, humanoque solo desiderantur. Verum age, sis, quid postea P Tum ego : Toto illo die in villa apud 2 Egyptium versati, cuius tanta in universos ossicia , tanta beneficia fuere, ut nos arctissime devinxerit: rogavimus saepe, Sc eniXC, ut nobisciam in Europam navigaret; haud dignum passi tam frugi , atque humanum hominem in penitissima illa harbarie degere et verum tantus illi nativi amor soli , ut nullis precibus adduci potuerit, ut nos sequeretur. Cui cum plurimas gratias egissem, strictissime complexus sum : annulumque , ut in fidei pignus , ac mei memoriam acciperet , ViX tandem extorsi . Mox viam , cui insistere, quoniam saucii melius se habebant, cunctis visum erat, ingressi sumus: nullaque quietis caussa , interposita mora , usque ad vesperamiter fecimus. Erat autem iter per deserta loca, vastasque solitudines: quae illius deserti partes sunt, per quod XL. annos pervagatos Hebreos esse Sacrae literae tradunt: nos quatuor diebus exhausimus . Ex tabescente igitur die, ad locum quendam , in quo rari admodum cespites , ac sicci visebantur, consedimus. Hic Arahes postquam tabernacula fixerunt, omnem circa regionem lustrati , magnis clamoribus vocis cita ii si rati , si qui an Vicinia homines essent , sive nequam , sive

per deserta loca iret frugi, ad nos Venirent: caeterum nos viatores esse, qui Ar- Dcientes, postqv in sinoeti iter haberemus , cunctisque futuros innoxios . Est

autem id solenne Arabibus Cametariis , ut singulis diebustivaveisum , ut de per deserta loca iterfacientes, postquam tabernacula extu Ierunt, immensis circum clamoribus omnia compleant, ut debes, uam erit; ζ' viatorumque ad Ventu, ipsae solitudines , ipsae ferae scirent:

Araber

83쪽

rent: mihi videbatur solenne Praetoris edictum , Sc non it

lepidum quidem . Hic Laelius : Sed quid aliud illud erat,

quam de adventu predones certiores facere P Cui ego: Quid facias P ita apud illos moris est ; cui ut te accomodes, cesse est. Et ille: Venere ne unquam ulli P Admodum, tum ego. Sed miseri quidam, ac pauperes spiculis ex palmae ramis, incurvisque pugionibus armati : quibus Turca etia intituntur: & olim , ut refert Xenophon, & Calybes, & Laeones iis pretecingebantur: caeterum nudi omner, & tam miserabiles vi su , ut non timorem incuterent , sed misericordiam excitarent ; nos eos , stipe erogata , benevole dimisimus . MOX ad curanda corpora conversi . Hoc loco Meconnas: Sed qui vidius in tam inculta solitudine esse ad manus poterat Θ Cui ego : Curatis primiim camelis, quae praecipua Arabum cura, ex cespitibus ignem illico excitarunt: atque

DryZam tanta mox celeritate coxerunt, ut vix cederes et illam verb non uti nostri, sed patrio more, quo fere Omnes orientales populi, quibus quotidianus est cibus, solitaverunt, scite adornarunt . Qua arte . tum Meccenas e nam id scire operae pretium est. Et ego. Singulis oryZae scutellis ternas aquae, sive iuris iam praeparati, attribuunt : deinde tanditi coquunt, quo ad ius omne ebiberunt , tum butyro asperso, atque in lance satis ampla , in hypocausto, sive ad lentum ignem applicant: ut illo bene imbuatur: ita enim fit, ut grana distincta , sapida , ac iurulenta , turgidaque miro modo proveniant: nostri adeo excoquunt , ut mollis instar massae fiat, qua nihil insipidius. Divites caponino, vel vervecivo iure utuntur: Atque isto modo in secessu Surrentino oryZam ipse adorno: qUς meo stomacho optime quadrat. At Mecoenas et Sapis tu quidem certe et curabo , ut meus coquus istam ex te artem ediscat . Sed age : quid tum postea . Cui ego , Absoluta coena , ad somnum concedimus . Quia verb timebamus , ne Arabes latrunculi noctu aliquid clam surriperent , per vices tota nocte vigilatum est : quis vero prima, quis secunda, quis tertia, quis tandem quarta vig lia: nam in tot partes noctem partiti, & automato horologio metiebamur , excubias ageret, militum more digitis micando sortiti sumus . Mihi , socioq; meo prima Obvenit, secunda Etruscis, Gallis tertia, a thiopibus quarta. His vero vigilantibus ridiculum quid accidit , quod cunctis somnum tempestive excussit. Erat inter jumenta Asellus mirae pernicitatis, qui capistro eXcusso, in tentorium irrupit: tum AEthiopes rumore audito, eXclamarunt, latrones adesse: caveret quisquis sibi, ac suis: ut vero latrones perterrefacerent sciopum explodunt: eXcitamur confestim Omnes, arma capimus,

S ad

Quomodo or Iaa

praeparetur apud orientales Populos.

Fabella ridicula.

84쪽

8 VERIS HERCULANI

Sc ad vim vi propulsandam accingimur: cum vero in latrones irruere putaremus, in asinum incidimus, qui strepitu territus tentori tam liniversiim latore turbavit: tantoq; ruditu perstrepuit , ut omnem solitudinem impleverit : quo loco tantum ridere risum coepimus, ut nihil sit pra, lepideque AEthiopum ignaviam carpsimus : & ut fit, rem ad iocos transduXimus. Hic Sextus: Juvat seria hilaritate conspergere: & curis cum premimur, libenter animum ad iucunda convertimus. At illud tum vobis cessisse emolumentum puto, ut mature nimirum viam carperetis . Cui ego: Ita famim est , ut dicis. Bene mane onerandis camelis plurimum temporis insumptum, quod vitium Arabibus vectoribus natura insitum , ut ne eminis , nec verberibus quidquam prosicias . Mox per eandem solitudinem tertio jam die ire occoepimus . Oria dum vagamur, illud ego mecum animo reputabam: Esset ne tellus alia , quae Italicuicomparari potuisset : nam cum viderem AEgyptum tantis laudibus celebratam, Universique horreum habitam : proXimamque Arabiam . cui ipsa talicitas cognomen fecit , tantis horrere solitudinibus , tam incultas , nec feris habitatas , statim sic animum inducebam : nullam esse terram, quae Italiae, & praecipue Campaniae nostrae praeserenda uideretur . Ita , Meccenas , inquit . Tui mihi versiculi iucundissimi ad unum omnes: at illi, quibua Campaniae laudes eX sequeris, mea mulsa ; ut nunquam divellere e manu

possim . Ut R illi mihi summopere placent , quibus totius

Italiae laudes Maro complexus est et quem tu non infeliciter imitatus es. Sed de his alias, nunc ad iter veniamus. Tum ego et Inclinante se jam die , adventantes quosdam e longe conspicati sumus : S quoniam incitato ad nos cursu festina-hant , statim arma eXpedivimus , eos Arabes esse arbitrati , nec sane nostra nos opinio fefellit . Sex erant armati: Qui ut noS Europaeos esse, & plures numero igneisque telis munitos conspexerunt, sibi merito, timentes, si vim intulissent, quasi socios amisissent, nos rogant , num per desertum eos vidissemus 2 Tum unus eX Cametariis : Pergite hac recta,

inquit , non enim longe absunt : mendacioque mendaciumelia sit . Et quippe ita natura comparatum , Ut deceptoreSi isdem dolis capiantur, quos in alios tetenderunt: nec magis decipiatur , quam qui alios decipere meditatur . Secuto mox die , nullos homines , nullaS feras obviam habuimus,scct immens s campos squalidos, ac solos: quoS ego videns .illud Virgilii ad rem accomodatum identidem repetebam, Cusum undique , & undique Campi . Tandem vergente ad vesperam die, in castrum quoddam pervenimuS, quod Argιν dum Turcae, a quibus ad fraenandas prpedonum incursiones,

85쪽

LIBER SECUNDUS. 9

nes , viatorumque perfugium , eX rudi n est , appellant. Hic juXta muros tabernaculum conspicati , accedimus , &qui mortalium essent , interrogamus P Responsum quatuor Europaeos esse, qui voti causa , in Sinam prCficiscebantur. Ego statim homines convenio : cumque ex oris lineamentiSItalos esse agnovissem : ex qua provincia forent , inquiro. Et illi Veneta, inquiunt: cumque ego multa de illis, multa illi de me rogitassent , illico amicitiam inivimus . Ita enim hominum genius est, ut si qui populares sibi obviam apud e X teras gentes, alienoque in solo occurrant, facile in familiaritatem coeant: Sc eiusdem linguae commercium , maximum societatis vinculum est . Quibus cum dum de iti-Dere mentionem facimus , opportunius, inquiunt, si prius ad Sinam Montem eamus, rebusque sacris eX voto peractis, Arsinoen deinde, rubrumque mare descendamus . Quod ego consilium , cum ad Achmetidem detulissem , probavit ille :probavere etiam AEthiopes : qui etiam ex voto in Sinam properabant . At reliqui , qui negotiorum caussia Arsinoen petebant, neutiquam probavere. Quocirca ita tandem internos constitutum , ut ipsit Arsinoen iter continuarent , nos in Sin4m deflecteremus: quo lustrato, eos Arsinoae nos con VenturoSὴ uti una, ut coeperamus , Babyloniam rediremus: Vix dum haec enerraveram, cum adfuit ephebus et monuitque prandium moram non pati , iremus illico , ni cuncta eorrumpi vellemus quo audito , Surgamus , inquit Mecce nas: a prandio quod superest recitabis: nec mora, ad me iam itum estis

C A P U T SECUNDUM.

A prandio incoepta narratio continuato et quaque in Sisa Monte visa disincie relata. SEcundis postquam mensis modus factus est , lotisque manibus, manti Ita famuli eX tulerunt, Age , inquit Muccenas , & licet pasto tibi verba facere grave futurum sit; quia tamen nobis omni prandio tuus sermo suavior, ea no- his edissere, quae tibi moX acciderunt: atque istam gratiam nobis totam facies. Cui tum ego: Faciam libentissime: & jucundissimam mihi erit, quod tibi placitum . Verum ossiciis praetermissis , ad rem venio . Postquam una cum Venetis , atque AEthiopibus antiquis sociis , in Sinam ire constitui, ad castrum visendi gratia una cum Achmetide me confero: obvios confestim duos milites Turcas habemus: qui nos perhumaniter , quod ne a nostris quidem eXpectassem , eXcepe

runt,

86쪽

8o VERIS HERCULA Ni

runt, atque intra vallum ad iniserunt: caeterum castrum proco loco , & ad praedonum excursitones prohibendas , satis validum: apud nos ne ratio quidem illius. haberetur: in eo pauci admodum praesidiarii, & male incincti: quibus miti

strorum , ut plerumque cadit, avaritia, vix necessaria suppeditantur , quae ob deserti sterilitatem Babylonia mittuntur : vix satis aquae habebant : S narrabant plerique, qui multa eo loci stipendia meruerant, nunquam se pluviam Vidisse : quae quidem potior flerilitatis caussa est : cum caeteroqui tellus non omninb inepta ad ferendas fruges videatur : non enim arena , non tophus, argillave et sed talis, qualem nostris in regionibus habemus. Tandem gratiis praefecto habitis , ct Nicotiana heiba , de qua nos rogaVerat, donato , datoque militibus praemio , in tabernaculum redi

Mane tardiuscule ob intolerabiles Arabum moras , qui onerandis, atque eXonerandis Camelis totum pene diem insumunt , iter aggressi sumus . Ne verb cogeremur hestiis onerandis reliquum diei perdere , iter etiam post meridiem continuavimus, quod mihi propter nimios aestus magni plenum fastidii , taediique erat . Atque hunc in modum iter Moγει ponte. . facientes, Moysis fontes, CX tabescente jam die, salutavi imis. Sunt autem hi fontes ad Mare rubrum , milleque ab litore passus absunt: eumque esse locum perhibent, in quem primum e mari egressi, siccum Hebraei tenuerunt. Hic ego locum tot prodigiorum feracem veneratus , diti animo , oculisq; complerius sum: praesentemque eam tanti populi multitudinem , cumque iis colloqui , eorum gaudiis interesse, nobile audire epinicium, quo relatam de Pharaone vidioriam celebrabant , non sine voluptate fingebam . tandem vix ab ea cogitatione divulsus , ad curanda corpora me contuli: quibus procuratis , vigiliaS solito more partiti , indormivimus. Ut vero prima ferrugine tingi coelum incoepit, Ach-

metidem excito, ut camelorum custodes ipse excitaret, moneretque ut ad iter se cito accingerent . Interea pedes ipse ire pergo , ut illius Vccturae taedium , quo magnopere assiciebar, eXcuterem. Dum sic soluS progredior, miram oppi-

id voluptat cm capiebam aspectu illius campi, qui fruticibus quibusdam mihi incognitis , resertu S erat et ex quibus pulcherrimi fores erumpebant ; ut non iam Arabiae desertum , sed stellatos Capuae campos mihi percurrere videbar. Deinde orto jam Sole, a luce issimus prospe Elus meis sese oculis ob

tulit : nam rarescere jam colleS , montesque assurgere vide,

hantur, totusque Erythi si sinus in conspcdium cadebat: ultra vero mare, hi montcs conspiciebantur, qui ad Superi

87쪽

LIBER SECUNDUS. 8 t

rem AEgyptum pertinent : Sc ni me fallo , hi sunt . quos Alebastri montes vocant : inter quos i ad Occidentem Solem- AIebasti ita sities. Ingentem vallem spectabam : ex qua perhibent egressos Ile-hraeos , eosque , Pharaone insequente , Mare rubrum ingre L sos. Hoc loco Laelius qui nonnihil in Sacris literis versatus erat: At si ita; consentaneum esset in Superiore AEgypto Hebraeos habitasse : quihus tamen ad inhabitandum ea

ab Josepho tellus data est, quae Gessen dicitur, R juxta Inferiorem AEgyptum . S supra desertum , per quod erraverunt, sita est . Erudite tu quidem Laeli, ut semper, inquam

ego: verum responsio est ad manus: nimirum ex veteri sede , in Superiorem AEgyptum, in qua PharaoniS Regia erat 1 1gκ rei a c. 7b. translatos fuisse , ut arctilis. detinerentur': timebant qNippe ad superioremine eX terra Gessen, Quae contermina Pales inae , Arabiae uiti VI H br*i i Ἀλ

erat , iugam illi .molirentur : id Vero eX aptis bactas literis

constare manifeste arbitror : legimus in Exodo ad Moysis preccs Deum ex occidente validissimum ventum eκcitaste :quo immensa illa locustarum multitudo , quas ad puniendum Pharaonem immiserat, Rubrum in mare delata, ac submersa est: eκ quo statim illud existi t , Pharaonem scilicet, atque Hebraeos in Superiore AEgypto habitasse , quae cum ad occidentem Erythraei posita, facile occiduo vento tum in mare impelli locustae potuissent et nam si in inferiori AEgypto , atque in terra Gesὸπ id temporis ii coluissent, septentrionali vento opus erat, ut in Meridiem. ad cujus plagam Erythraeum iacet , locustae propellerentur : imo nec Hebraeis versus mare tentare iter concessum fuisset ; quando eX terra Gesen terrestris in Arabiam , ac Palestinam via pateat . Hic Laelius : Assentior: at unus haeret adhuc animo scrupulus :si henc memini, nec oculus me mappas inspicientem fefellit, est etiam juxta litus via , quam tenere Hebraei poterant, cur igitur se mari commisere P Tum ego: Non te ocul US, qui eruditus, fefellit: at via illa hinc mari, montibus illinc tam bre spatio ardiatiar, ut angusta admodum sit: quocir- ca occupari ab AEgyptiis poterat, ne illac fuga Hebraeis patuisset: imo nec tantam multitudinem capere valuisset. Optime igitur Deus populi sui incolumitati , quem se brachio eX tento, ereptUrum e Pharaonis manibus professu S erat, insueto illo, & numquam spectato prodigio providit. Sed redeamuS, unde erudita haec disputatio nOS abduXit. Ita, quaeso, tum Mecoenas: nam timeo, ut ad rei umbiliciam minime Veniamus. Tum ego : Relicto ad deXteram Erythraeo

mari , sinistra iter tenebamus per campos speculari lapide, nitroque passim plenos ; qui Solis luce splendentes , non injucundam visu scenam exhibebant : quibus tandem duo-L rum

88쪽

8a VERIS HERCULANI

rum dierum itinere emensis, in montana loca pervenimus. Ego cum iam per colleS incederem , videremquc eos in altissimos sensim montes attolli, rogavi Camelorum custodem, numnam Arabiam intrassemus P quod ego eX eo coniic ebam,aὸ a zά,' '' 'μ qiaod scirem Petraeam Arabiam , non tam ab urbe Petra, quam a saxis , praeruptisque montibus appellatam . Intravimus, tum ille: nec longe ab his montibus patria mea est:

ad quam divertere ipse volebat : sed quia longum , ct perplexum iter , nec satis a praedonibus tutum , cunm vitavimus . Dum igitur per montes iter habemus, ego illorum naturam indagabam , cumque fragmenta quaedam excidissem, illius generis esse reperi , quod Numidicum marmor , ac Bisalten vocant, cuius magnam copiam Romani in Italiam, capta AEgypto adduXerunt : cuius etiam multae pyramideS, atque obelisci ex eadem AEgypto ad Vedii . aellus vero, non aliter , ac desertum , quod transmiseramus , steri lis ob saxi duritiem, vidi tamen quasdam valles, per quas hyeme torrentes praeterlabuntur , in quibus arbores aliquot , herbae que virides conspiciebantur : eae vero arbores , aut palmae erant, ut illae , quae gummi , quod Arabicum vocant, eX-tillant: in convallibus etiam nonnullis perenneS aquas, easque nitidissimas summa voluptate spectavimus et & hae quidem valles tam amoenae , quam quae nostris etiam in locis altissimis arboribus' opacantur . Ad harum quandam , qu prae caeteris gratior, & vestitu , ct fonte erat , secundo die ex quo Arabiam intravimus, quietis caussa consedimus: tum opacitate , teX tuque arborum , tum fonte illecti ; cujus mihi aqua mirum quantum suo frigore , nitoreque arriserit: tanto enim calidae , quam toto illo itinere hauseramus fastidio tenebar , ut tum primum veluti exortus sum . Credo equidem tum Me coenas ; S eκ me conjed iram facio: nam sine gelida , nedum frigida vivere non possem . Cui ego et Quod de me assit mare possum, ita gelida nimius hypocon-- driorum calor attemperatur ; ut facile , ac sine fastidio stomachi cibus concoquatur et qui tepida vix tandem multis post horis & magni stomachi labore decoquitur . Est tamen

Serva o/us modo, ser Vandi S moduS , qui si desiit, nihil omnino bene: nam si in frigido p0 . crebrius haurias , tum prae nimio frigore nativuS calor Opprimitur , ac suffocatur : hinc crudi humores ; ex quibus mOX reumata , podagrae , aliique morbi oriuntur . Atque hic, in honam partem rapias, quaeso, si te ego admoneam,

ut ab assidua potione gelidae te contineas: timeo tibi ab illa: S ut audivi , iam te podagra invasit : quo morbo nulluS nocentior . Tum ille, ut erat ingenio mitissimus: Gaudeo, inquit, a te admoneri, cujus plurimum apud me authoritas

89쪽

thoritas valet : scio quippe quo animi candore sis , quam acri ingenio, & quanto me amore prosequaris: curabo igitur, ut videas quanti ego tuam admonitionem faciam. Verum redeamus ad Vallem illam peramoenam, eX qua nos frigidus fons abduxit. Cui ego: Contendam illi ch id efficere. Εκ illa valle cum movissemus per duros , ac dissiciles aditus iter aggressi et per quos ut expeditius , ac securius iremus cuncti pedites incedebamus: at tanto labore, ac defatigatione , ut vix vires sussicerent; ea tamen me cogitatione incutabam , ad Montem , in quo Deu ipse legem suo populo dederat, aequum esse , ut silmmis laboribus , sudoribusque

ascenderemus: atque ita fieri etiam posse , ut voluntaria illa corporis castigatione anteactae vite crimina diluerem, Numinisque mitissimi gratiam consequerer : qua cogitatione unus ego caeterOS erigebam , animosque identidem excita-

ham .

Tandem aliquando ingenti corporum defatigatione con n ea sibi nisi, ad toto terrarum orbe celeberrimum D. Catharinae Coenobium pervenimus: cuius prae soribu S, quae occluste erant, non eXigua Arabum turba magniS clamoribus excursabat: universus enim Coenobii fundus alto , instar arc s , muro concluditur : unus ex nostris Cametariis coepit, Ac ipse inclamare ut Europaeis peregrinis sores recluderentur,

identidem flagitabat; sed quamvis ravim usque ne pius exclamasset , nullus tamen ad reserandas valvas veniebat . Tum ego morae impatiens , Achmetidem rogo , cur maturo iam

die fores exteris non aperirentur Θ & quae turba illa hominum esset P quae mihi omnium miserrim, atque abiectissimi sortis videbatur . Et ille : Hi Arabes , inquit , qui deserta

haec circum loca habitant domos non habent, quorum loco montium cavernas subeunt : non VesteS , quibus tegantur: nam ut Vides prae er pudenda , quae Vel brevi panno , vel palmae foliis ob velant, nudi incedunt: nullOS campos, quos

colant , obtinent ; S si qui perexigui inter montes iacent,

quique cultui responderent , colere negligunt : adeo impatientcs laborum sunt: immi, cunctis se coeli , temporumque injuriis, cundiis vitae miseritS Volentes eXponunt , dummodo otiosis esse liceat: at quoniam fameS Urget, nec habent, unde sibi victum comparent, ad Coenobium hoc advolant:& qua clamore, qua minis tandiu hic cursant , quoad religiosi homines, qui in eo habitant, aliquid , quo vitam tolerent, subministrent: fores non reserant , ne hi irrumpentes, ceu lupi famelici, in eos impetum faciant, cunctaque diripiant : verum ex fenestra illa , quam vides , vidium in

90쪽

84 VERIS HERCULANI

sitaque circum culta, & ad Coenobium pertinentia pervastarent . Hic SeXtus: AEquissimum postulant: eX his enim erogandus in pauperes victus , quibus multa suppetunt: Sc sane quanta in re publica felicitas, si quibus divites abundant, in miseros distribuerentur: e X illis enim luxus materia subtraheretur , his vero dolorum omnium , ac fraudum , quae mala eκ inopia facile oriuntur . Cui ego : Recte autumas et sed nae tu Praetor, qui leges statuas. At redeamus ad proces uobuit hui'uca positum . Illud eX Mahumete , quem illius Coenobii Came- metari ur. larium egisse plurimos annos serunt , ortum duxisse perhibent. Qui mox rerum potitus, acceptique memor beneficii, iussit universos Arabes , qui ea Petraeae Arabiae deserta colunt, religiosis illis famulari , inque omnibus, quibus eorum

Opera opus foret, presto esse : nec quidquam pro locata opera, nisi unum vidium repetere: id qua clamore, qua minis quotidie eXigunt : servitium vix exhibent : nam se liberos

putant ; nec Turcarum quidem regi , sub cuius ditione Arabia est , obsequium praestant : vectigalia nulli pen/unt ;nec unde pendent, etsi velint, habent: imo ipsi a viatoribus exigunt, ct ab invitis vi tollunt: perpetuo per solitudinea vagantur: eaque se libertate frui jactitant, qua priscos

mortales sub Saturno vixisse perhibent : aureique seculi reliquias dici, haberique volunt. At mihi videntur pecudum Potius ritu, quam hominum vivere, cum humani nihil, prε- ter eX ternam speciem : R hanc miro modo Vitiatam praese- ferant: usque adeo degenerant homines, cum semel offusca ii ratio, depravarique moreS incceperunt.

ViX haec ; cum ianitor adfuit , distributoque Arabibus victu , cunctisque ad unum dimissiis , nos sollicite introdu-Σit: tantaque moX humanitate religiosi illi Patres nos eXceperunt , ut Christianam pietatem veterum temporum redolerem et statimque data , atque accepta per interpretem salute, in Ecclesiam redia perduxerunt: qui mos apud illos solennis est et quem ego plurimum laudans illud Poetu recitavi: En Δὶος οὐρχομεθω : quod Poeta noster vertit:

Ab θυου principium Musis, Jovis omnia plana .

Ubi verti ad 2Εdem , quae in medio Coenobio locata est , pervenimus , sacrum illico limen ingressi , in genua accidimus : & dum hymnos Graeco ritu Coenobitae decantarunt, nos sancta venerati, tantisper oravimus . Ad Sacellum deinde , in quo D. Catharinae Lipsana reposita sunt , itum est: ibique multis tum precibus, tum lacrymis sacrosanctum pignus adoravimus, eniXeque petivimus , ut ipsa nobis virgo

Omnium eXpiationem noXarum , auXiliumque a Deo obtineret. Hoc loco me Laelius interpellat : Ad unum ne omnes Divam

SEARCH

MENU NAVIGATION