Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tam pie , sancteque susceperam . Hic Macoenas e Ne te ve-Xes , credo equidem , ut qui tuum ingenium plane noverim e teneoque quanto idcirc6 Surrentinum tibi otium gratum sit . Certe tum ego ; Nihil mihi scientia rerum, nihil re, atque otii quam quiete charius e caetera Omnia tanti duco , quanti vitiatam Πλη kmς captuu nucem: soleoque saepe versus illos poetae recitare, quos ego ' '.'

divinissimos puto. Felix , qui potuit rerum coguoscere causas, Atque metus omnes, ct inexorabile fatum Subiecit pedibus , frepitumque Acberontis avari . Sed pergamus porro . Haec ubi mecum latio sermone exclamavi , plurima hominem de religione doceo et quae ille tantatum aviditate , tum voluptate eXcipiebat , ut mirum oppi- do esset et neque ego minore gaudio perfundebar et eosque damnabam qui divina verba tanta Oscitantia, supinoque ani' dij hi 'VE , 'otii mo audire solent , ut pudendum quam maκime sit . MaXi- antar audiviis. mo deinde opere illum admonui , ut caveret a MahumetiSsu perstitione, qua nihil pestilentitis: ibique necessariam cautionem esse, ubi tot inter Arabes , ac Turcas summum in dies periculum imminebat. Et ille: De hoc ne sis sollicitus: Ex perditissima enim eorum vita optime intelligo , quam falsa ipsorum secta sit . Siquidem veram religionem sanctae institutiones, sanctique mores probante nec quispiam probuViXerit, ni sancte crediderit. Hoc loco Quintius: Potuitne Achmetides ille tuus , quo interprete utebaris , haec aequis auribus audire Θ nam si bene memini illum in Mahumetis Verba iurasse, ex te cognovi: certe nimia tu usus confidentia: nimiam prae se ille tulit patientiam . Cui ego: Opportune hic me interpellas , Quinti , mihi pietas , ae Veritas audaces animos sussciehant : illum summum erga me obsequium patientem faciebat e quin etiam tum nostro contubernio, tum facilitate morum, tum etiam veneratione seniS, ac sanctitate nostrae fidei , iam iam ad veram religionem inclinabat . Et sane si cum illius serue hominthus disierere dereligione liceret nam id capitale Mahumetes statuit, veritus

ne sua commenta falsitatis arguerentur) ferc omneS, ratione Mahumetis D Perspecta , infamem scd tam eiurarent . Sed ad propositum toribus de Religione

ζVertamur . Quaedam me solitarius, cui Hilationi nomen, PR δῆς ς Py -i de Augustissima Trinitatis natura, quae illi inter densissimaStenebras, in quibus natus ViX effulgebat , rogare coepit. Quae ego ad captum hominis quam maXime poteram accOmodare eXplicui, addidique sanctius , ac reverentius fore de ineffabili Deitate credere potius , quam scire : quippe tam immensa illius natura est , ut humana mente comprehendi

minime possit : quodque Divo Augustino evenisse pervulga O tum

112쪽

Quid Augus Ino tum est , enarraVi . Hic , inquam , acutissimus , ac sanENfE- Trin λις sςxip xu' mus vir de Trinitate scripturus per proxima urbi litora ,

iii. animi gratia, obambulabat: ne vero otiolum omnino otium

esset, quae scribere moliebatur, secum intentissime pervoluebat et inciditque in puerum , qui facta manibus scobe non satis ampla, in qua consederat arena, e proximo mari aquas concha acceptas, in scobem ingerebat : id cum Augustinus vidisset , inanemque pueri laborem reputans , illum subridens interrogat : Quid esset quod facere tanto labore meditaretur Z Tum serio puer: Hanc, inquit, in foveam uni Versum Oceanum infundere. Cui Augustinus: At non videS,

inquit , fieri haud posse , ut tam exigua scobs immensum hauriat Oceanum P Tum illieb puer : At multo facilius id mihi faictu est, quam quod tu nunc meditaris, efficere : stam timque disparuit : quo admonitus tantus vir est , haud homini fas esse divina concipere, deque illis pro dignitate disia

serere: quocirca Veneranda silentio ea esse , quae assequi in 'telleini non possumus. Haee veth tanta seneX voluptare excepit, ut viX se prae gaudio continuerit . Interea nOS came larius admonuit accuratam jam coenam esse : nihil igitur morati , mensam extendimus eo loci , quo consederamus :ς innaVimu Sque more gentium . Inter coenandum solitarium

VORO , quo ipse victu vitam sustentaret P Et ille : Hae pal- φὴς , inquit , mihi victum, vestitum , tectumque , ut Vi d VS, subministrant: nam frudhus siccati cibi loco sunt, fronde. vestimenti, rami tedhi videm praebent . Interdum a Via toribu S Orydam pro stipe accipio : panem perquam rarissime degusto et olera tellus haec arida non gignit : at uni dactylit δntum mihi accepti, ut regum mensis non invideam : natu- - hominum modico cibo, eoque simplicissimo contenta est: C tera , quae luXus , non fames invexit , gulae , non Vit diurViunt et imb plerumque huic maxime nocent .. Ita Verbium ego z quare optime divinus vates: Plures gula, inquit, quβm gladius assumpsit. Sed age, num tibi unquam incom modum Pr dones creant P Minime vero, tum ille, quid enim 3b eo auferant , cui totus thesaurus pauperies est Z divites VeXantur , atque incursionibus obnoxii : qui nihil habet , e tra ictum est . Tandem coena absoluta , quoniam in ulti' mum diei serum sermo proveinis fuerat, ad somnum securi Concessimus. Haec ubi diicta , faciamus, inquit Mecce naS, in tercapedinem , illatique scyphi cum calida Americana , ad quam nos statim convertimus CA

113쪽

LIBER SECUNDUS. io CAPUT SEXTUM. A solitario disice Isus , quαque apud sagam Aaikori

acciderim , refcruntur. HAusta iam calida, ad narrationem redimus, itaque exoriasus sum; Primo diliculo, refixo tabernaculo, seni valedicimus. Ille me non sine lacrymi S complems: Quam qgre, inquit, te abire patior: qui divino illo tuo sermone mirum quantum hac me solitudine recreasti . Tum ego , etsi non facile in lacrymas ire soleam , viX tamen tum me ab illis continui; S Invitus, inqUam, abs te divellor; cuius candida indoles , rara in his terris pietas , me summopere devinxerunt : at non committam , quod unum in me situm , iit me unquam tui capiet obli io : tu verb ne graveris preces ad Deum pro nobis fundere , cujus praesenti ope in hoc dissicili itinere indigemu S. Rogabo , tum ille , ut vos sospites in patriam reducat : Quia verb nos camelarius urgebat , viae insistimu5 : adeb Vero solitarii imam animo in 1ederat , ut adhuc illum praesentem habere mihi viderer :heatam illius vitam assidue meditabar. Sed en tibi nova rerum imago , quae alio mentem advocavit e vix IV. millia passuum eXhausimus , cum altissimas c longinquo aedes non to more aedificatas conspeNimia S : ego rei novitate perculsus Achin et idem rogo, quaenam illae essent P Et ille : Num /gx cuiusdR A R- quam, inquit, taleS me Vid ille commemim et di , quod magis admiror, non harum more gentium Conditae: mox Arahem camelarium , si locum illum nosceret , interrogat. Ille mirabundus : Et si , inquit , centies hac iter fecerim , numquam sane simile quid vidisse , mens , quae non obliviosa mihi est', in praesentia suggerit . Ubi vero propius accessimus , AEthiopem prae foribu S stantem animadvertimus : erat iuvenis non inelegans , & vultu tam si bi ii stri , ut noctu instar carbunculi micuisset: crispo capillo , diductis modice

Iabris , dente nitidi simiam ebur aemulante , candida tunica, crurium tenus, quae nuda Videbatur, amiciebatur e tunicae

tum superior , tum inferior limbus lata fimbria ex ductili

auro mire interteXta , eXOrnabatur . Qui statim obviam factus, ad Achmetidem verba facienS, nCS perhumaniter invitavit : esse ibi dominam humanissimam , quam visere nobis haud grave futurum: csse item elegantissimas aedes, anacenisses mos hortos, quos lustrare operae oculiS ire . Achmetides, cui indoles supra barbaros hona , minime recusandum puta-'hat . Ego , cui perspica X ingenium , verebar ne quid dotio a sub-

114쪽

octiloriam Praestris de cristumus.

subesset: conversusque ad Driasillam , Dubito, inquam, ne palatium istud praestigiae oculorum sint; ac domina insignis quaedam saga. Tum Drusilla: Numnam illa , quae nos Arsinoae excepit Z Cui ego: Verisimile quidem. Timeo ne pomquam honus ille seneri ad virtutem nos suo eXemplo excitavit, haec in vitia deducat ; inque aliss Circaeo quodam poculo immutet . Proximae enim Viae sunt , & quae ad virtutem, & quae ad vitia ducit; ut si a prima deflexeris, in alteram illico incidas : eX qua se deinde deducere , perquam

arduum est: tot enim illecebris consita, tanto ornata fuco , tot sparsa floribus , ut animum avertere , declinare oculos,

non facile sit. Quin immb, ut ad virtutem non nisi vi facta, impellimur , ita ad vitium , ipsa propendente natura, sponte prolabimur . Quocirca institu tum tenere iter , nec transversum quidem unguem, ut ajunt, deflectere in animo erat: cum en tibi quidam tabellarius , qui nescio quas lite ras ad 2Egypti Praetorem se ferre affrinabat: quem cum camelarius rogasset, si quid novi e deserto Z Ille: Non procul, inquit , Arabes quidam pererrant , nescio quod Europaeum mancipium vestiganteS . Hic ego etsi animo perculsus, frontem tamen explicui : quod Sc Drusilla , S Achmetides tam generose praestiterimi, ut vix in animum induXissem; nam si secus, facile indicio homini fuissemus. Placuit igitur aedes subire, ut sic e praedonibus evaderemus οῦ etsi non parum anceps animus , ne si forte Scyllam , ut est in proverbio , vitare cupientes , in Charybdim incideremuS : verum quia illud certum , ac pene praesens malum, id incertum: illud

vitare nostrae opis non erat , hoc situm in nostra volunt,

te, quae si masculae virtutis , capi non potest , facile idcir- primum complexi . Transmisse igitur pensili ponticulo ,

aedes subivimus . 2Ethiops mira ilicet celeritate pontem sustulit, nosque amplissimum in atrium introduXit . Hoc loco Me coenas: Mira oppido , inquit, quae narraS , tui.que carinminthus quam dignissima . At perge porib et nam summam ex illis voluptatem capio : nec dubito quin idem tuis istis comitibus eveniat . Tum Laelius : Ita verb : ut etiam pro Quintio spondeam . Quibus ego : Accommodate igitur auis res. AEthiops, qui nos ducebat , jussit camelarium in atrio subsistere : nosque statim in hortum induxit . Et nunc domina, inquit, impedita ; quare commodum , si prius hortum , deinde universas aedes perlustremm . At Operae pretium erit, si prius ego loci situm vobis ob oculos. ponam , ut quae vidimus commode intelligatis . Atrium quadratum erat , quatuorque porticibus iungebatur ; singulas vero porticus sex arcua marmorei, marmoreis columnis inniXi, Dori- coque

115쪽

eoque opere instructi constituebant . Columnarum stylobatae ex Caristio nisu , taeniae vero ex ophyte : bases , quae ex Plintho . & Thoro componuntur ex Numidico et columnavero ipsa ex porphyrite tornata, venisque puniceis pulchre variata , miro modo emicabat : superiori scapo impositum capitellum per quam egregie sculptum ex Pario probatissimo: arcus ipsi ex Lucullaeo , Epistylium item ex Pario candebat . Zophorus, una cum sua coronide . ac cymatio ex

Serpentino : cuncta vero ade .polita , ut lucem speculogum instar repercuterent'. Quatuor in mediis porticibus ianuae, marmoreae S ipsae, atque ejusdem operis patebant , in quarum superiori limine epigraphe erat haec Genio Musarum. Ad orientem ea erat, qua ingressi, eX adverso, quae ad aedes ducebat visebatur e duae vero dentra , laevaque in amplissimos hortos aditum aperiebant: horti longo muro lateritio instar turris praecingebantur. Jam verb ut ad 2Ethi Pem revertar, per dextram nos ille introduxit . At mirum

quod ipso in ingressu, hortique vestibulo accidit . Hinc inde ex Lucullaeo lapide duo mauri acinace praecincti asta. hant, quasi aditum custodienteS , qui nobis pedem inserentibus, acinacem eduxerunt et quae res Primo terrori , mox admirationi fuit : nam illum militari modo deosculati , no- his plausere. Hinc me Drusilla intuens , amice non hic satis salvi . Tum 2Ethiops , quasi DrusitIN sermonem intellexisset a ista, inquit, non praestigiae, sed magistrae aridi miracula , inquit , quibus domina maXime oblectatur . Verum tantum abfuit, ut illius dicto fidem adiungerem, ut auxerit suspicionem : at quoniam iacta erat alea , praesenti animo ibam in omnem casum paratus et pascebamque animum inani rerum specie , quae se tum oculis visendam praebebat. At illud mirabar, quod nemo unus praeter AEthiopem Videretur . Qui primima per amplissimum tramitem perduxit et in cuius exordio elegantitanus e Ρario marmore fons immensam vim aquae versabat : quae amplissimum in orbem effusa, copiosissimum imbrem aemulabatur : in fonte Pan sculptus ex Porphyrite insedebat: cuius oculi mira celeritate in

utramque partem voluebantur : cicutam tenebat, quam mira digitorum arte animabat: quod quidem vi aquae fieri posist, non ignorabam. Alter in extremo limite fons erat : in quo duo ex Numidico saxo elaborati Satyri erant , Nymphamque , quae in medio stabat , contuebantur e interdum aquas eκ ore veluti sagittas iaculabantur , Nymphamque aspergebant : quae ex intervallo vultum avertens illos dedignabatur: tot vero satirisci motus incompositos edebant, ut vim omnem artis eacederent et longissimum tramitem hu-

116쪽

1 1 o VERIS HERCULA Ni

xeae sepes in Varias figuras miro modo conformatas comple-Sehantur : qui vero utrimque campuS eXtendebatur, in plures areolas , pulvinosque distinctus , certamque floris speciem singuli ostentabant: ut campus universus Attalico veluti intertextus opere , pulcherrimus visu tapes Videretur :perque areolarum divortia , vel nitidi rivi , vel crystallini fontes emicabant : in medio utriusque campi marmoreus la cus erat , in quo geminae SireneS humana voce canebant: Sc quod mihi minime vacare dolo visum est , mollissimum quoddam Anacreontis carmen , GraeciS modo numeris, modo latinis dulcissime cantitabant. Has dum Sirenas intueor: illud quod de Usisse perhibetur , Homerique carm ne cele-hratum est, subit animum, ac mecum una , quam proclive esset , voluptatum illecebris capi , serio reputabam , neque alias Sirenas esse, quam voluptates ipsas, quarum titillationibus, quibusdam veluti cantilenis, non incauti solum, non ignavi , sed solertissimi , ac prudentissimi quique nonnunquam irretiuntur : virtute igitur in praesentiarum opus esse, masculo ue animos advocandos . At IEthiops: Videte inquit , ut non fabula , ut vulgus putat , sed historia sit, quae de Sirenibus narrantur: illarum non Oceanus tantum, sed Africani etiam lacus fecundi: quas hic aspicitis, ab eX- tremis Indice oris domi ira magno sumptu adportari iussit: vertim ne vobis tempus desiit, pergamus ad reliqua: statimque ii pomarium perductavit: quod duo longissimi tramites sese re Sta intersecantes , in quatuor areaS partiebantur : in medio amborum tramitum mensa erat , eX pretiosis lapidi-hus teXellato opere coagmentata : cuius sedilia quatuor ex laevissimo Porphyrite e columellae vero quibuS fulciebantur, ex carystio laevigatae , quatuor mensam columnae eX Num udico complactebantur ; quibus argenteis trabibus pergula superposita , quam ingens vitiS aureiS pampinis obumbrabat rhotri ex unionibus potius, quam uviS constipati, tanta acinorum copia , ut nihil supra : ipsique grandissimi ex traici-hus botri pendebant: in quatuor angulis, seu potius laterihus , totidem fontes visebantur , in quibuS argentei delphines aquas iaculabantur e fontiumque cratereS V a Varia erant,

in quibus quam plurimi pisces natabant. Hoc loco me Quintius interpellat : Erantiae in illis vivariis Orbis , S Latus Pisces, de quibus tu in Halleuticis:

Orbis in Arinto, Rhegini ad litoris oram

Negatis nascuntur Aci , Et infra z

optusque Latis, Acipensere ditior Iser. Cui ego : Facis ut soles et ea ipse aetate hos pisces ne de

117쪽

LIBER SECUNDU s. 3ra

nomine quidem cognoveram : sed redeamus ad propositum. Dum ea curiosi perlustramus . Hac, inquit, in mensa , tum . Ethiops, solet interdum Domina animi gratia ci-hum capere . Atque haec , quam videtis , vitis semper viret , gemmascit semper , aurearumque frondium interteX- tu , placidissimam prandenti umbram subministrat . Mox pomarium ingredimur : erant arbores quam brevissimae r sed

tot graves fructibus, ut iam iam scissuros prae pondere sese

ramos crederes : tot vero species, ct tam peregrinae, ut toto ex Orbe conquisitae viderentur: quas dum suspensis oculis admiramur : Cernite, inquit AEthiops, ut nullum humi pomum deciduum Jaceat: sic enim hae arhores sunt, ut fructus minime caducoS generent, ni carpas, numquam cadentz& carpere invita domina , nefas est . Imb si illa annuerit , sponte sua in os advolabuntur: tam verb suaves, atque omni ambrosa iucundioreS, ut si semel degustaveris, vix te ab illis deinde contineas . Cui tum ego: Sapientius igitur abstinere omnin5 Et ille: At quam paucissimi admodum ista

pr diti sapientia sunt: plerumque mortales Voluptate trahun tur . Ego non Obscure intelligens , qub ille spectaret . Si quam homini . inquam, a diis data est, rationem sequi velimiis , sapientes sumus omnes Non inficior , tum ille:

verum hic mons est, culus summum tenere apicem , quam

maxime arduum est: imo quot sunt, qui in altissima connise , cum iam jam apprehensi iri verticem essent , in praeceps momento relapsi sunt Θ salebrosa nempe via est, totque impedita dissicultatibus, ut audacissimos quosque, solertissimos

que deterreat. At percurramus tramitem hunc, cuiuS utramque ripam detonsa myrtus praeteXit: ac per certa intervalla Nympharum omnium , quas antiquitas venerata est , signa

ex alabastrite , qui lapis in AEgypto probatissimus , posita

sunt: quae, dum nos pe rtran siebamus, placido risu, nictuque Oculorum eXcipiebant. In extremo tramite amplissimum aviarium quatuor columnis instrumam assurgebat, cuius argenteum te inina, parietes ex ductili auro praetexti: in quo mira auium omnis generis varietas continebatur et qui ut propius accessimus, canere una cunditi, & numeris adeo concordibus coeperunt , ut nihil me unquam iucundius audisse confitcar. EX aviario aegre divulsi, in sylvam ire coepimus, ducente AEthiope , qui supra illarum gentium ingenium eruditus erat. Sylva & ipsa quadrata, duobus pariter tramitibus interfecta: tramites detonsae cyparisii, atque instar parietis complanatae hinc, inde arctabant , R virentem simul, ct opacam scenam praebebant: tota verb sylva ea arte arboribus consita, ut labytinthi speciem praeseserret: eX quo sta

118쪽

ne Ariadnς filo te expedire minime potuisses: tot verb ee vis, capreolis, aliisque cicuribus bestiis resecta, ut quocumque te verteres , innumerum earum gregem vidisses et quas dum intenti spectamus: Hae helluae, inquit AEthiops, adeo dociles sunt, dominaeque iussis obtemperantes, ut nunquam nisi vocatae e sylva prodeant: illas nominatim vocat . que que appellata est , ad dominae pedes venit , quae postquam delectata, ut libuit , dimittit: nec belluas adeo cicures, ut hae sunt invenies : imitantur dominae ingenium , quod illimitissimum . Sed sylva perlustrata, ad aedes devenimus : at non qua in atrium, sed qua in hortum spectabant, & qua elegantiores erant. Universi enim prospectus struEtiira vario in marmore collucebat , amplissimique proiectus ex Numidico facti: at columellae, quibus praecingebantur, ex solido

argento: quibus aurea poma pro coronide erant: mirumque in modum emicabant et superior aedium corona peregrino ex marmore constructa, pulcherrimis statuis exornabatur et gradus , per quos ascendebatur , eX bisalte strati , tam ampli , ac faciles, ut vestigia fallerent: nec te sursum conniti, sed quasi per planum ire crederes . Tandem in aulam ventum est , quae marmorato incrustata quam belle erat , auroque interdistincta , variisque imaginibus egregie depicta . Hic Europa a Tauro invecta , illinc Danae visebatur . Hic in laurum mutata Daphne, illinc equitans Delphino puer: aliaque hujus generiS , quae minime honestam dominae indolem arguebant . Hoc loco Laelius, cujus singularis dos verecundia fuit: Haud unquam, inquit, pati potui depravatos hujus aetatis mores , mollesque animos : siquidem nihil aliud videre est in principum virorum aedibus , imo & in privatorum plerisque, quam istiusmodi imagines, quae pudicitiam 'v':. ii': i. omnem evertunt. Atque ob id Mecoenatem nostrum summo-eipum detestandae. pere adamavi , quod ab huiusmodi abusu quam maxime abhorreat : nihil hic nisi eruditum, nisi honestum spectare intuentibus datur: certe si festucam gererem, edicto caverem, ne tales unquam imagines pictores eiungerent: qui secus faxit, in antipodes emandarem. Verum omittamus aulam illam,h cujus intuitu scio te oculos ilicet avertisset quid in procς-tone P Cui tum ipse: Plurimi erant ex Utroque latere, seseque recto valvarum ordine eXcipiebant: primi Attalicis aulaeis adornati: in quibus gigantum bella, inanesque conatus, montes aggesti montibus , interteXti miro opere spectabantur . Deorum fuga , latens in AEgypto Juppiter , totoque Othe errantia Numina , Phaethontis ausus, lapsusque qua- origarum , dc id genus alia , quae Vetyres poetae commentistini: reliqui vero olosericis Phrygia acu variatis, ductilique

119쪽

LIBER SECUNDU s. ita

auro interdistinctis , tegebantur : in ultimo cub culo , subpurpureo conopaeo gemmi S Variato , aureaque in sede , pre tiosisque interstricta lapillis , loci domina praeter gentium morem sedebat , quam duae circum puellae nihiopissae astabant : quae byssi uis pallis mira arte laciniatis vestiebantur: nuda brachia , nudumque collum Crebra margaritarum serie praefulgebant : encausto elaboratae inaures , ternas singulae uniones grandiusculos, aureoque ex silo pendentes ostentabant : crispus capillus reticulo , cula amplissima: C regione frontiS penna erecta erat , tegebatur . Hoc loco Quintius :Niim, inquit, istas IEthiopissas imitatae id temporis nostrae matronae , quibus id genus tegminis mire arridiit 2 Tum Me- coenas: Optime animadverit Quintiu S: .hunc ego, ut Vocant, seculi genium nunquam probavi. Nihil prosectb novi, insolentis nihil est , huc a barbaris oris advectum , quod statim ingens quasi miraculum , expansii5 ulnis non amplectamur: quam bene Reipublicae consuleretur , si patria simplicitate contenti , antiquis moribus in sisteremus : nihil enim est quod ad depravandos mores plus valeat, quam barbaruS cultus. Ipsa Romana fortitudo , quae gentes pene omnes , etsi ferocissimas, superavit , Urbemque universum sibi sit biecit ,

ictorum populorum luxu enervata , ac victa est : habeantharbari tales ornatus, quibus Vincantur, nobis virtus Ornamento sit: commendetur vigor in nobis , luXum cum poeta hatharis objiciamus:

Vobis pitZa croco , di fulgenti murice vestis, Desidiae cordi , iuetat in uereochoreis.

Et t umore manicas, ct habent redimicula mitrae . Sed quo vultu saga P nam non dubito quin talis fuerit: cunctaque praestigiae , quae oculis cernebantur . Cui ego: Vultu erat aquilo, ut sunt in AEgypto universi: sed quam

venustissimo: oculi caesii, quos in Minerva vehementer ΗΟ-merus celebrat e frons lata, ac levis , genae nitidissimae , la-hra paululum diducta rubebant : capillus promissus , ac niger et quem alba victa, gemmeis interstricta oculis, alligabat: collum margaritis dives : quihus etiam nudi lacerti corusca-hant : medio in pectore ingens gemmarum acerVUS pende bat : inaures geminis carbunculis insignes : purpurea chlamyde Phrygia acu , in aves, ac floreS Variata, amiciebatur. Atque haec cum dicerem , adest ephebuS , nunciatque magnates quosdam adesse , qui visendi gratia ad Meccenatemas venerant : quibus ille assurgens illico obviam ivit et nos, Vale dicto , domum reversi.

Matronarum cultus a patrio more ab . horrens taLatur.

120쪽

ai VERIS HERCULA Ni CAPUT SEPTIMUM.

xuod reliquum itineris a deserto Nab 'loniam usque supera

erat ; qua in eo cum praedonibus mira acciderint, apud Mecoenatem enarrata .

accidetums

ΡΕr dies aliquot gravedine laboraveram et quae mihi nares

concluserat, vocem obtuderat, siccamque tussim excitaverat et quo ego malo, gravedinosus cum sim, tota fare hyeme laboro : quo ex morho cum meliuscule me haberem, diesque amoena amoenitate amoenus illuXisset , ad Mecce natem, nempe ad delicias meas, meumque Apollinem ire constituo . Quia vero tum Laelius , tum Qtlantius nescio quihus studiorum tricis praepediebantur, SeXtum Nigrum , cui laetum ingenium , & naturalis quaedam facundia , queis capiebar , me arctissime devinXerant, accerso: conductoque cisio, ad Meccenatem me consero . Sedebat ille in agrunda , libellumque nescio quem perlegebat . Qui simul ac nos vidit, ex eo loci humanissime salutavit, moκ obviam veniens pro aulae foribus, affabiliter est compleXus. Et opportunisse simus, inquit, venisti: avebam enim scire quo modo te haberes: audiveram quippe phlegmatica te febri triduo aegrotasse: at rogo, ut eXcusatum habeas , si te non inviseram: nam & distentissimus domesticis curis mi , & acerbissima etiam gunagra laboravi . Cui ego et Non me tua latet humanitas , & quantis me officiis amplectaris; haec autem dicentes in agriandam pervenimus et & quoniam duas alias in ea sedes jam ephebi paraverant , considimus . Ubi verb ad iucundissimum prospeditam sessum est. Mira, inquit, me cupiditas tenet , quid tibi deinde apud sagam illam acciderit, intelligere: quod ne tum cum me novissime convenisti, eXponereS , nobilium quorundam eX improviso adventus. prohibuit: credo equidem te non sine praesenti numinis ope evasisse. Cui tum ego: Maximo certe in discrimine versati fuimus: a quo nos honus aliquis genius eripuit. Moment enim , quo id casu factum nescio , tum aedes , tum horti, caeteraque disparuere e medioque in deserto tanto horrore perstri Ai , nos vidimus , ut viX spiritus relidius sit . Mox confirmati , animo , ciboque refecti iter tota nodis , nam iam eκ tabuerat, continuavimus. Circiter tertiam ab ortu horam ad quandam aquam perVentum est: quia vero nos inus nimium vexabat, & longo delassati cursu cameli erant, commodum villim est , si ibi fiXO tabernaculo quiesceremus. Confestim igitur Achmetides una cum camelariis tentorium

SEARCH

MENU NAVIGATION