Nicolai Parthenii Giannettasii neapolitani è Societate Jesu Annus eruditus in partes quatuor, seu, Stata tempora distributus

발행: 1722년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIBER SECUNDUS. 8s

Divam exorastis P nam vestro incomitatu, quidam schismatici, quidam etiam Mahumetani erant . Cui tum ego: Cun- oravimus ; nam tum Virginem , tum locum illud tot prodigiorum refertum uni versae ferme gentes venerationi ha-hent. Ubi vero assurreXimus, in Sacellum aliud post odorum templi situm , nos perductarunt : ihi sub altari ingens saxum digito signantes . Hic , inquiunt , prodigiosus ille rubus consitus erat , qui medio in igne intactus , atque in-

combustus a Moyse videbatur . Saxum hoc cum Sacello D. sae hilum in sina Helena posuit: cui deinde Justinianus Caesar. templum addi. a D. Heleria positums

stea vero quam sacra ea loca perlustravimUS , in triclinium niano Caesare aedisi. ad mensam, quae ingens tabula, nudata mantili erat , indu RIVM

: in qua statim sedimus, brevique coena, ac frugali rese- dii sumus . Hoc loco Sextus : Quid vobis apposuere Θ Cui ego . Bina singulis ova , in aquam dispersa , Sc pultem ex OryZa butyro conditam: pro secundis mensis, poma quaedam delicatissima . Tum Sextus : Satis frugaliter, ae quae longo itinere defatigatis irritare potius famem , quam sedare poterant. Cui ego et At nos ea contenti mensa fuimus: eo enim loci lautiorem non sperabamus: statimque ad quietem cape sisendam concessimus et inductique singuli in singulas cellas :in quibus illico indormivimus . Postera die ab eo , qui excipiendis hospitibus praepositus, ad visendum Coenobium deduλ. Est autem hujus cir- ei Λεb Ium D m. cultus quam amplissimus, editoque muro praecinctus: ad in- ihistriae describitur. habitandum innumerae cellae, sed angustiores, quam nostrae, plurimaque ad Coenobitarum commoditatem hac, illac sparsa sacella : in quibus suas singuli preces fundere , coelestiaque meditari facile possint. ΕXiguo rivo alluitur, quo nihil

Opportunius ad incolentium utilitatem, cum siticulosa ea loca caeteroqui sint . Ad hunc Verb rivum greges suos aqua tum ducere solitavisse Moyses perhibetur. Ego vix assirmare ausim: cum circa haec ipsa loca uni Versam pene Hebraeorum

gentem siti enectam , aquam a Moyse postulasse Sacrae lite- reserant . Qui cum saXum , Dei jussu, Virga illa tot miraculorum ferace , percussisset , illico largissimi fontes emicuerunt: quod quidem minime accidisset, si rivus ille tum temporis profluxisset . Hic Mecoenas : Sed quid rivulus ille

ad tantam multitudinem 2 quare minime mirum sit novi fontes ad eXplendam tot hominum , jumentorumque sitim divinitus profluXerunt . Cui ego : Si rivulus ille non satis duceretur , nec fonteS quidem satis esse poterant ad sitim explendam: sed utut se res habuerit , nos Coenobio perlustrato , quid agendum esset , in medium intulimus. Censebat

92쪽

a rebus Mous defcribitur. Quatuor Saee lla in ejus ut Itice.

86 VERIS HERCULANI

Achmetides , statim itineri Arsinoen versus , qub Ipse tendebat , insistendum, neque hic diutilis commorandum: mihi

placebat montem utrumque conscendere , eX quorum vertice, & Rubrum, & Mediterraneum mare videri aiebant: idque fieri tridub facile posse: quod cum Venetis persuasissem ad conscendendos montes in crastinum diem accingimur. Ubi primum diluculum illuxit, laeti omnes, atque hilares, in Horebi verticem , qui Sinaitico humilior est , itee corripimus. Ex una enim . eademque radice gemini montes assurgunt, quorum qui editior, atque in septentrionem spectat, Sina dicitur: depressior alter, & ad Meridiem vergens, Horebus nuncupatur. Duce igitur Arabo indigena, ex iis, qui Coenobilis inserviunt , atque ab illis iusso nobis ducatum praestare, montem conscendere eXorsi sumus. Est autem non unus vertex, sed plurimi, quasi montibus impositi monteS: qui tamen ob abruptam magnitudinem non omnes initio conspiciuntur; ita ut cum summum te iugum tenere credas, aliud exoritur, quod superare necesse sit, atque iter ordiri, ut aiunt, a capite : ut non semel prae nimio taedio, ac defatigatione poenitere incoepti cς perit et nec deerant, qui reditum suaderent: sed vicit animus, qui si semel praeoccupat dis eius rei desiderio , quam vehementer OptamuS , atque accensus sit, dissicile a proposito dimovetur: imo non nisi vicessare ab incoepto potest . Non igitur itineris arduitate , non saxorum asperitate, non periculorum multitudine, non laboris magnitudine perterriti in summa eniti iuga , nervis omnibus conabamur : Postquam igitur diti , multumque conscendimus , in fontem cui a Sutore nomen, perventum est: ejus aqua mirifice recreati sumus: cum enim diei aestiis incalesceret, siti laborabamus : ne vero aqua pura , putaque

noceret , diem freg mas . Hic Laelius: Ecquid , inquit ad manus fuiti Buccellati pastilli, tum ego, quos mecum sum. per circumferebam , & dactyli , qui plurimi in AEgypto , probique succi nascuntur: qui adeo meo stomacho quadrant, ut hic etiam eis vescerer , si copia suppeteret . Sed quaeso ,

ne praepedimentum Objicias : nam vereor ne tardissime domum revertamur. Non longe a fonte nos Sacellum excepit, quod Virgini sacrum est: quae eo loci Coenobilis quibusdam, qui oratum in montem ibant, visa perhibetur . Ulinde angustias quas iam, Graeci pylas dicunt , subivimus : lapideis

arcubus coniunguntur, ut claudi janua potuissent, adeo a

diae sunt . Quibus transmissis, & difficili clivo su perato, in

planitiem egressi , in qua spiritum resumpsimus, atque aerem liberius hausimus : mirum enim in modum per implexoS eos calles, ac pr zruptuS delassati eramus et in ea planitie quatuor

93쪽

LIBER SECUNDUS. 8

Sacella visuntur, in quorum uno, quod Elide nuncupatum, spelunca quaedam non satiS ampla post altare iacet : in qua Prophetam latuisse, S XL. dies cibo abstinuisse, cum ab impia JeZabele fugeret , non levi coniectura assirmant . Tandem non sine ingenti labore, ac periculo in supremum jugum manibus, pedibusque connisi evasimus . Atque hic sacrosanduis vertex est , in quo Deus legem divino digito scriptam Moysi tradidit: su aeque Majestati splendorem ostendit : quo in loco saxum visitur, ira eXcavatum , ut hominem e Xcipere , ac tegere , quasi theca , valeat : illud vero

eum esse aiunt, in quod Moyses micacissimum AugustissimqMajestatis fulgorem ferre impotens, retrocessit : eumque ita saxum , patefacto sinu cXcepit , ut a praetereunte Numini SMajestate , tegeretur. Duratque ex illo saxum , eundemque situm post tot secula tenuit: ut nesciam , an majori miraculo sinum recluserit , an reclusum conservaverit : Ut nec tempori , nec tot casibus cesserit . Sacrosancto in vertice

aedicula est , quae Graecis Rγει κορυφὴ , sanctus nimirum

apex appellatur : in ea summa animi demissione oravimuS. Deum precati , ut quam ibi legem dederit , perpetud ante oculos haberemus , R ad eam custodiendam vires ipse sum-ceret. Est e regione altera aedicula, in qua Turcae, & ArabeS su as preces fundunt : nam, ut dicebam , locus hic his etiam nationibus venerationi est . Hoc loco Me coenas et Atminime dignum , ut in loco tam sancto profana etiam aedes sit: ego certe id non paterer , eamque a fundamentiS e ver terem . At quid facias P tum ego: locus in horum dominatione est: Sc quod nec aequum , nec sanctum est , Vi, atq; iniuria faciunt. Faxit Deus, ut his tandem locis nostri potiantur: tum haud equidem fanum stabit, quod non sacrum, sacroque ritu dedicatum sit. At nos dedicula egressi , quoniam ad medium iam diem Sol erat , brevi prandio vires refecimus. Deinde descenderς

ad inferiora coepimus: & tanto majore labore, periculoque, quanto facilios per abrupta corpora praecipitantur z quocir ca connitendum nobis continub erat , ne ipso met propen dente membrorum pondere , rueremus : & sane non semel

nihil proprius Linun est , quam praecipites decideremuS.

Tandem , ne periculorum recordatione taedium creem , in

profundissimam vallem, quae Horebum inter , ac Sinam jacet , singulari Numinis favore , descendimus . Hic Coeno bium alterum , sed minime habitatum , ac pene vacuum in quod culcitras aliquot Coeno hitae asportari iusserant , ut qirietem commode caperemus , atque hinc postero die eXpe ditius in alterum verticem scanderemus . At nos adeo des 'tigati,

94쪽

D. Cathario ae coropus in vertice Sinae . Amalecitae,5c Agareni Populi, eorum qse Regio Re S.

88 VERIS HERCULANI

ligati, ut vel nudo in solo somnum cς pissemus : cuius opportuna conciliatr x lassitudo . Secuto mox die, in editiorem Sinae verticem ire occupavimuS, principio quoniam mitior clivus, ct ex nocturna quiete res ustiores , gradus grandiebamus, summaque alacritate incedebamus: at ubi per angustos, abruptosque calles, crebrosque viarum anfradius scandere coepimus: atque altior iam Sol cuncta suis radiis calefacere, imo etiam adurere incipiebat , vix ingenti labore , ac sudore paulatim in editiora succedebamus: & ni superiora montis frigidula reperissemus, nos aestus perdidisset: interdum in praecipitia quaedam

veniebamuS , ut visum avertere necesse esset, ne vertigine

circum aditi delaberemur: plurimum his in locis Arabes iuvere, qui nativa quadam agilitate praediti , ac viis illis assueti, quam expeditis sit me Iacedebant , nosque manu ducentes e periculo subtrahebant. Fateor cum jam supremum in iugum non tam pedibus quam manibus niteremur, tanta arduitas crat, tam facilis casus, tam horrendum praecipitium, ac certa prae oculis mors, ut non unum Virgini votum conceperimus . Tandem aliquando , Diva adjuvante , cujus opem

saepius praesentissimam eX perti eramus , in editissimum fast, gium , altissimo jam Sole pervasimus . Illico aediculam eo loco aedificatam , ubi Divae corpus superni spiritus collocarunt , nos deduximus: ut gratia S Deo, Divaeque ageremuS, quod salvos, ac sospites nos illuc perduXissent. Visimus deinde saxum , sive rupem, quam miraculo intumuisse ferunt, cum in eo D. Catharinae corpus repositum fuit : sunt circum tria signa , in quibus tres spiritus coii sedisse , Divam dili custodisse, cerib credunt: haec vero signa innata monti videntur, cujus tanta durities, ut ne durissimo quidem scalpro scindi ramenta queant: ita Vero totuS mons est, ut nigris quibusdam, arborem imitantibu S, venis sparsus videatur: cx his vero tria illa signa distincta conspiciuntur.

Mox ego summa animi Voluptate omnem circa regionem contemplabar: ad Meridiem Rubrum mare, atque . E-gyptii montes spediantur : ad Septentrionem deserta regio , quam Pharan dicunt : atque hi montes qui longo tractu in Judaeam eX currunt : ad Orientem Amalecitarum regio , ScAmorraeus monS : ad Occidentem Cedar regio, ubi Ismaelitae , qui Agarent , S Saraceni appellati sunt , habitarunt. Mediterraneum mare vi X subobscure videbatur, quo asperia diu delectatus, ad prandium secessimuS, factaque brevi mora ad quietem capessendam, HOS ad reditum accinximus. At ne vobis verborum proliXitate fastidio sim , omitto dicere

quanto periculo, laboreque descenderimus ; & quoties parum

95쪽

ab er l, quin fallente vestigio decideremus : declinante igitur die ad ultimam vesperam , in Vallem, a qua primo mane pros Hi eramus, perventum est : inque easdem aedes recepti tandiu nos quies occupavit , quoad dies rediit : tum per vallem , qua Ventum fuerat, in Coeno hium iter intendimus . Inter eundum ad Horebi radicem ingens saxum, quasi ex reliqua rupe divulsum , basique impositum , diu mirati sumus: e X hoc enim Moysen aquas virga elicuisse serunt , tres in eo veluti cicatrices insunt e quarum una ad Sinam , altera ad Horebum spectat, tertia erem ad coelum vergit : cx his triplici veluti fonte aqua prosiluit . Extra vallem ampla planities: in qua vitulum eX auro fusum , at- qiae adoratum a populo Hebreorum perhibent: Deinde mons surgit , in quo Aaron Paschatis festum celebravit : aliaque

Observavimus , quae ne sim longia S, praetermitto . Tandem Coenobium reversii , summa iterum humanitate excepti fuimus . Sequenti die iterum sacris interfuimus: Divaeque Lip- sana , uiriu marmorea in arca asser Vantur pie Venerati , utque nostriam iter fortunaret, iterum, iterumque precati sumus. MOX ubi Coenobilis gratias per sol vi ste mus, discessimus. Atque hic Mec natem rogo, Ut liceret per eum domum nos reducere , cumque annuisset, vale diXimus .

CAPUT TERTIUM.

Iter ex Horebo AElanam, quoeque tu eo acciderunt, sic

mira de Virgine quadam Crotoniate hisoria

refertar .

S Edebam in Musaeo , utque acutissimum capitis dolorem ,

quo vehementer discruciabar , aliquantulum allevarem , appictaS terrarum tablatas percurrebam , cum me Quintius convenit et Et quomodo vales inquit , cui ego : non plane heiae: tantum enim a capite laboro, ut vix sufficiam. Tum

Quintius: Si ita, cur tabellas istas evolviSP omitte, quaeso, atque aliquam intercapedinem facito . Cui tum ipse : imoiit dolorem parumper lenirem, haS accepi: quihus evolvendis , e severioribus studiis animus amovetur. At Q uJntius, non est . inquit, ut dicis: laborat etiam in illis mens, oculi defatigantur : atque haec cum diceret Laelius si a pervenit rct Salve , inquit , Musiarum delicium . Salve Sc tu Qinti meum corculum: ut valetis Z Cui Quintius : Salve , Laeli , meus ocelluS: ego quidem bene valeo, S pangratice, Di dicitur : at Parthenius noster non ita : sed magno capitis dolore vexatur. Tum Laelius: Quid mirum i imo ne icto sane

M uti

96쪽

9o VERIS HERCULA Ni

uti vivat . Semper enim hic claudus veluti sutor sedet , seque libris istis involvit, inque illis perpetuo distentissimus.

Surge , quaeso , me intuens , die S tam amoenus , quam qui maxime. Eamus ad relaXandum animum: tres sumus, quot

gratiae. Aglaiam aget Quintius, Thaliam ego: tu qui consilio polles, Euphrosynen. Cui ego: Lepidus, tu Laeli, &eruditus: Sed qud nos pedes ducent 2 Et illi: Ad Mecce natem tuum . Et ego quo curru P Ille vero de curru ne labores : habeo paratissimum . Si ita, tum Quintius, surge cito: Non omittam certe occasionem istam conveniendi hominem eruditissimum , atque humanissimum et nulla igitur mora interposita , conscenso curru , Barnam contendimus . Ut venimus , illico obviam Meccenas processi : nosque benevole salutavit: statimque in proje diu, ubi apricabatur nos sessum

recepit . Postquam vero sedes occupavimus ; in tempore, inquit, affuistis: nam hic otiosus sedebam, & qui cum erudita miscerem colloquia vehementer Optabam . Et quoniam tu reliquator es , Parthenie, solve debitum, ut nomen tuum tandem ex rationum ilhro eradam . Intelligo, tum ego : Vis nimirum, ut ad itineris mei narrationem me vertam. Et ille et Ita , quaeso: tam enim mirum est, Sc curiosum, ut medelediet miro modo, & ut herae memini ex Sina monte Arsinoen tendebas. Cui ego: Miror memoriam tuam: sed ordior , lam ut jubes , narrationem : Sc gaudeo vehementer

hac tibi in re morem genere. At date, quaeso , Veniam, sit sermo erit impolitus : nam veni omnino imparatus: & non bene valeo et Tum ille : Doleo quod non belle te habeas: caeterum ista tua negligentia , quae plurimum nativi prinse-sert, mihi summopere placet. Ego vero, ita orsus sum: EX Sina per non inamoenam convallem iter intendimus et quM quidem angustissima : & licet saxosa, ac steri l is, tamen quia multis in locis, in quibus aqua emicabat, plurimae arbores, e X iis quae gummi exudant , palmaeque item plurimae , ac dumeta virebant , pulcherrima visu erat : in ea complures Arabes habitant : quorum casse ipsae palmae : quae rami S te ctum , & umbram exhibent: ex saxis egressi , per apertam satque immensam planitiem, quae ad maris Rubri littora per tinebat , ire coepimus . In hac chim conglobati . ac Vigiles Mintu praedonum , qui per aperta , ac plana vagari solent, progredimur , in exiguum quendam gregem , qui per herbosa pascebat, incidimus. Servabat illum foedissima quaedam anuS muta, S adolescentior quidam , qui mihi ex colore al-

Adolescentis It*li bicante, eκ lineamentis corporis, non indigena, sed e X Eu- isser sty vix Τ' 'se m ad veinis videbatur : stabat procul ab anu tristiculu. ivt. qui ut me vidit, quasi divinans popularem esse, ltatim au volat:

97쪽

volat : & esne tu , inquit, Italus Θ Ego tum , rei novitate perculsus: Ita vero. Sed qui tu, & unde huc devectus P Et

ille : Longae ambageS , quas referre tempus non patitur . Per Deum te rogo , per Superos omnes, ut ex hac misera servitute me eXimas: eripe a barbaris praedonibus, qui quotidie me Christum ejurare cogunt . Tum ego illius misertus , comites rogo , Ut & ipsi illius misererentur , eumque in comitatu reciperent. Et illi: Faceremus, inquiunt, si1 liceret: verum id sine certo nostro periculo fieri non potest. Nam si Arabes noverint : & ab illa anu facile intelligent, nos iuvenem abduxisse , statim advolabunt , velut vultureS: nec dubium quin universos perdant , si poterunt et sin minus arma veriti , AEllanam usque , quo redia tendimus , . insequantur : ibique apud magistratum raptus , quod carpitale est , accusabunt : iuvandum miseri S , non negam US i

sed quando sine proprio periculo id fiat. Hic iuvenis : De Arabibus nihil timendum, inquit, longe ad Euphratem prosere: anus illa muta nec qiab , S quibus cum iverim docere potest: quare per vestram sdem, per vos, parentesque vestros oro , atque Obsecro , ut miseri hominis , R ejusdem patriae, ac religionis misereamini : inque copiosissimas lacrymas effusus, id ipsum identidem repetebat e quibus ego Permotus , ita ad soci OS : Qubria magnum , ac pene divinum sit miseris opem ferre, esse cui notum non sit, arbitror neminem : enim vero cum proprium Dei sit benefacere , atq; opitulari universis, idcirco divinitatem quandam induere videmur , cum qua possus f Ope , miseros sublevamus : id autem sine proprio incommodo , sine discrimine praestare , non multum laudabile , nec magnificUm ; humanum , non divinum est : negare, quod facile p istis, ne harbari consueverunt : at quod arduum , quod d cile arripere , moliri, in essedium adducere, quam maXime generosum, atq; aeter 14 is laudibus est dignissimum . At ei succurrere , cujus religio , aeterna salus in discrimine versantur , religiosissimum ,

ac divinissimum : nec nisi a Christianis expectari potest: imo etiam debet: quando id lex ipsa , ipsa charitas iubent; Verum , nos praedCHeS, aictis, assequentur : S sic nec ille satis salvus , & n CS a periculo , in quod immittimur , non evademus : at praedones longe absunt : nec quo adolescens fugerit, & solus ne, an non, a muta, stolidaque anu scire quibunt . Sed assequantur : quid gloriosius quam propietate certare P occumbere P at non minus periculi sine pugna erit relanae a Turcico magistratu . Sed hanc aleam facile vitabimus , si eum domi contineamuS : Omitto quanta

illorum sit avaritia , ut pauca pecunia capi possint: tandem

98쪽

quidquid futurum sit, Deus, cujus caussam suscipimus auxiliator accedet , In rebuS aequitas ipsa , Sc charitas primum requirenda , quae si adsint, nihil est, quod de felici eventu timeamus. His demum adducti socii sunt, ut supplicem acciperemus : receptus autem , nostrisq: vestibus indutus tanta deXteritate , ut anus, qua procul diverterat, nullo modo animadverterit: mox in viam nos dedimus, Cumque totum diem iter fecissemus , sub vesperam ' AElanam pervenimus . Oppidum cum arce perexiguum , verum apud Turcas , Sc Arabes magni nominis emporium , in quod ex In dia, Arabia , Africaque plurimi mercatores conveniunt. Est in oppido Graecorum Coenobium , in quod quia eXtra moenia positum primum incidimus : de eo Sinaitae Coenobitae mentionem fecerant et quo viso , ea mihi incidit cogitatio , quae opportuna videbatur : si nimirum una cum supplice ad illud diverterem : ita fieri posse , ut res in tuto locaretur : quod quidem reliqui comites non improbarunt . Praepositum igitur adeo , atque eniXe rogo , ut pro ea , qua Christi fideles , ac peregrinos completii par esset charitate, me cum aegroto illo adolescente, s pallor oris ex metu mortis fidem dicto conciliabat ) reciperet : de victu ne laboraret : id nobis curae fore t ille , quod viX speraveram, non solum humaniter admisit, sed Sc reficere illicb voluit : imo cuncta se suppeditaturum, quae necessaria forent, spopondit:

id Sc mihi gratissimum, & soci is accidit, illi, quod a se periculum amolirentur ; ego , quod servati civis una apud me laus futura esset . Hoc loco Laelius : Laudo piam fraudem zverum an sati S prudenter feceris . non disputo . Imo pru dentissime, tum Meccenas. Si innocentiae, charitatique con sulendum, nulla industria, qua non uti , nulla alea, qu mnon subire debeamus . At perge porro : res quippe curiosa est quam maxime; Et ego: Postquam in triclinio relaeti in cubiculum secellimuS: erant geminae cellae, non satis amplς, in quas unus aditu S, Coenobitarum in morem eXtructae: ego etsi defatigatus ex itinere, nihilominus ingens quando cupi ditas animo incesserat , omnem supplicis tragoediam intelligere; somno eXpulsis , illum rogo: ut quando remotiS iam

arbitri S , narrari reS poterat, ne gravaretur repetere ; sciret

que se eam lapidi dicturum . Tum ille: AEquum inquit, ut hunc tibi morum geram , quando mihi auctor libertatiS, ceternaeque salutis eXtitisti : & tanto tuo periculo, ut ViX a

P a xv k4Mςst m hermano expectassem . Drusillae mihi nomen . Hic ego Pζr'oniata; elu, Histo. culsus: Muller tu Θ inquam . Et illa : Ita vero , 1nquit , α- Itala Crotone nobili patre nata : qui me eX priore conjuge susceptam frigide admodum amabat, cum plurimum no

Vercae

99쪽

LIBER SECUNDUS. N

vercae daret: quae tam ferreae indolis erat, ac depravatae, ut me nullo modo pati posset : quotidie ob levissimas caussas, saepius etiam immerito durissime obiurgabat , probris onerahat , & verberibus etiam , ni in s saepe : cum ego ad patrem confugerem, ille Obligatu S amore novercae, & falsiis criminibus, quae ipsa prius detulerat, praeoccupatus , durius eXcipiebat . ΕΟ res processit , ut Omnis mihi patientia abrupta rinque desperationem acta fugere decrevi : erat domi servus

aetate biennio major, quem mater mea a puero educaverat,

plurimisque, dum vi Veret, beneficiis affecerat , atque ob id me unice diligebat et ad hunc rem defero: atque eniXe precor ut se mihi ducem , comitemque fugae praeberet et ille principio Vehementer perculsus, eam nervis omnibus dissuadere conatus est: multisque adductis rationibus, me proposito dimovere equis, velisque, ut dicitur, adnitebatur et ubi vero me persistere in sententia vidit, certamque, ni fuga patuisset, suspendio vitam una, & miserias finire invitus assensit. Fuga igitur decreta , consilium inire coepimus, quo id modo, tuto exsequi potuissemus. Erat in portu Surrentina navis frumentum Neapolim deportatura: hac visum est Neapolim petere: qua in urbe assinis meus degebat: apud quem nos recipere securo poteramus . Eo ipso die, qua profectionem navarchuS adornabat , meus pater una cum tota familia in villam profectus, me una cum servo illo domi relicta: idque in gratiam novercae: at ego divinitus factum arbitrata, nihil morandum duXi : quocirca virilem statim vestem,

jam piae paratam , indui , acceptaque mecum non parva Pecunia , cum Remmi S aliquot , quas mea mihi mater reliquerat , eX horti postico , qua via infrequentior , in naVim, quae jam anchoram subducebat , una cum famulo , qui iam cum navarcho condiXerat , & quaedam ad victum necessaria comportaverat, PerreXimus: qua statim conscensa, quoniam secundu S ventu S erat , vela fecimus: totumque eum diem,& secutam mox noctem navigavimus . Mane ubi primum illuxit , binas in alto naves animadvertimuS : quibus visi S, quae illae essent , versare animo nautae coeperunt : quidam Britannicas , quidam Hollandicas , eas esse , ac Messanam petere: quidam piraticas esse asseverabant; quod praeter morem magno ad nos cursu contenderent. Nec diu dubitatum: nam ut clarior dies emicuit , & propiores sediar , piraticas esse cunta conclamarunt. Tum quoniam languescere ventus incoeperat , navis onusta eXpeditius fugere non poterat;

nautae amissa spe servandae navis, de sua salute solliciti, ilicet omnes in lembum pronuere ; veritique ne prae vectorum numero mergeretur , nos . binosque aliOS reliquerunt : nec quid-

100쪽

94 UERIS HERCULANI

quidquam preces, ac lacrymae apud homines valuere: immite genus, & quam a mari feritatem hauriunt, frequenter exercent. Cui ego: Ita enim vero. Sed quid facias P suam quisque salutem quaerit : neque cuncti ea sunt indole , ut virtuti cuncta post habeant : sed quid tum postea P Et illa Advolarunt illicd barbari ad praedam, quasi ultures: inque navim insilientes magnos clamores ediderunt : ubi vero nautis vacuam repererunt , in nos iram omnem evomuerunt edistrictisque gladiis mortem minabantur , ni cuncta tradidissemus . Postquam navim totam perlustrarunt , quaeque re- κperiere , inter se partiti , nos in inferius tabulatum coniecerunt : hic quantis lacrymis calamitatem deploraremuS , facile conjicies . illud autem me summopere crueiabat , ne detecto sexu vim pudori inferrent , quod mihi morte ipsa acerbitas videbatur . Vertim hic , quam minim g merebar , divinam opem praesentissimam experta sum : nam cum Omnia nudassent , sociosque alios perscrutarentur , me ne te tigere quidem , ut gemmae quas mecum habebam , adhuc salvae sint . Inter piratas Siculus quidam erat , qui S ipse multOS ante annos captus, fidem eiuraverat: hic quotidie ad nos veniebat , Vimis gratia : Sc quod rarum in hujusmodi desertoribus esse solet, humaniter tractabat, bonoque anim esse iubebat : seque nostrae calamitatis misereri, nec defuturum ossieto , quod exhiberi a se nobis potuisset: piratas esse Tripolitas, nosque brevi in Africam venturos: ubi si de patria , ac parentibus certiorem faceremus, curaturum se spondebat, ut iusta pecunia redimeremur: qua spe paulisper sublevabamur . Quarto die , a quo in potestatem praedonum veneramus , Tripolim appulimus : ubi nova nos calamitas afflixit, spemque omnem salutis abstulit. Nam statim ac venimuS me archipirata Turcico praetori , qui jam iam discesse surus erat , inque Felicem Arabiam , quae illi provincia demandabatur , profecturus dono dedit : id mihi acerbius ipsa captura accidit: alterum enim in orbem relegata, redemptionis spes omnes amittebam : eoque magis cruciabar , quod a servo tam fido , meique amanti silmo , & cujus opera uti in adversis poteram , divellebar : quoniam vero cum jadta est alea , conflanti animo quidquid inde futurum sit , ferendum est , me erigebam , solabar: atque ipsa mihi animos , viresque sum cicbam . Novus dominus, in cujus potestatem transieram , sive quod genio mitis , sive quod forma caperetur: JUM , etsi ego , antequam caperer , unquibus foedissime deturpaveram , ne praedones alliceret, sexusque suspicionem faceret , iam se aliquantulum ad nativam speciem reduxerat, benevole eX cepit , atque ephebis adscripsit : id mihi gratum

SEARCH

MENU NAVIGATION