Io. Laezii Rupellani De poeticorum studiorum vtilitate. In Orationem M. Tullij Ciceronis pro A. Licinio Archia poeta. ..

발행: 1560년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Torum hoc Proemium dependet ex I

co communi de referenda gratia. Quae sane ratio est optima certissimaq; conciliandae auditorum beneuolentiae. Quis enim

illi non faueat,qui non vereatur qu libet discrimina iudiciorumque pericula subire, ut merita alicui gratiam perloluat, seque memorem accepti beneficij testeturὶ Solet nocubique Cicero diligenter obseruare principioque honesta maxime suae defensionis causam proponere. Sic in oratione pro Cornelio Balbo, ut grati animi officia exhiberet, ad dicendum se accessisse te stratur,multis enim magnisque benefici)s Balbo odilotius volebat videri. Principio orationis, inquit,hoc oppono,me omnibus qui amici fuerint siluti meae & dignitati,si minus ad referendam gratiam satisfacere potuerim, ad praedicandam & sabendam certEsatis esse factitrum. Sic autem hic agit Cicero. Decet unumquenq; beneficiorum suorum fructum colligere.quemadmoduin & alibi dixit:Liberale officium est, serere beneficium, ut metere possis fructu, fidei conducit in loco debitum retribuere: illic enim

animi voluntas propesa comprobatur, hic me- .moria eollaudatur. Igitur Archias suo iure huius eloquentiae, quam informauit & instituit, mercedem potest reposcere . Hoc ita exprimit:

Si quid est in me ingen , si qua exercitatio dicedi; aut si huiusce rei ratio aliqua, id omne Ar-

32쪽

aN ORAP ei C. PRO ARCHIA. 7chiae acceptum sero.Hanc autem periodum, Vt patet,incremento illustrauit, addidit enim Ingenium,Exercitationem, & ratione. Postea confirmat illud circumstantiis, idque breuissima circumductione, quod primus hic Ciceronem doctrinis,quibus puerilis aetas impertiri debet, erudierit. Nam quoad potest longissime mens

mea respicere. &c. Iam sequitur utriusque propontionis connexio, eamque loco a minori

amplificat. Quod si hac dicendi facultate,quam ille praeceptis informauit,nonullis fiat pr sidio, multosque ex insidijs & periculis hac voce eri-αrofecto, inquit, longe magis decet qui illud est, cuius auctor & princeps mihi extitit, ad Licinij salutem & opem conferre. Haec Cicero. Ita & nos in hac concertatione:Siquid ingenio & industria quae tamen in nobis infra omne mdiocritatem esse agnosco si quid

exercitatione assidua,vehementique animi cotentione sin qua me non inficior maximam aetatis meae partem confecisse) in bonarum disciplinarum studijssumus consecuti, earum omniurerum fructum & quasi mercedem a nobis in praesentia reposcere prope suo iure debent Poetae.Quum enim diligentius apud me puerilium meorum studiorum rationem recolo, illiusque meae institutionis memoriam recordor vltima, inde usque repetens, quum primum os tenet ru& adhuc balbum magister figuraret, video eos mihi ad inchoanda & excolenda maiora studia principes & auctores extitisse.Incredibili enim

33쪽

rerum Varietate, summa verborum suauitate &copia,admirabili rerum excogitandarum acumine, praecipua explicadarum animi conceptioni 1 dextelitate, ita luna allectus & bonarum disciplinaruaesore incensus, ut ab eo teriapore nullum conquiescendi, intermitte lique studii spatiu a meipso impetrare potuerim. Quare.qui

quid illud est quo plurimi per nos i tu rantur, multorumque in Republica actiones ossiilia, instituta magnis multisque praeconi,s adhelii

extolluntur, hoc certer totum nobis ad forumcex quorum fontibus facultate illa hausimus patrocinium & commendationem,si volumus esse grati,conferre debemus. Cur enim Poetas Omnium meorum studiorum principes & auctores dicere verear, quum ipse Cicero Romanorum Oratorum Virgilius totam suet eloquetitiae dc eruditionis facultatem ad illos reuocare non erubueritΘCerte Grammaticae quae nisi o-

mnibus alijs artibus fideliter fundamenta iecea xit, quicquid superstruxeris corruet professio tinuiditur in duas partes a Quintiliano, recte tot ε.

quendi scientiam, & Poetarum enarrationem,

eoque plus habere dicitur in recessi, quam in i fronte promittat, qua fane in parte ab illis istis ξρυσανθρωποις qui Poetas criminantur, tam longE

dissidet, quam multum illi sibi videntur sape- ire. Ac ne quem noua haec & insolita interpret di ratio perturbet,vel orationis nostrae vehemetia offendat, quaeso a Lectoribus ut hanc mihi veniam dent, utpro summis Poetis, eruditissi-

34쪽

IN ORAT; C IC. PRO ARCHIA. ginisque hominibus dicentem, summa literato rum omnium expectatione,hac illorum hum nitate,denique Hoppem totius nostrae contentionis iudice,patiantur de stadijs humanatatis, ac literam paulo loqui liberius, & in ea re, quae tenui illo & laconico dicendi genere explicarino potest, uti maiore quada & copiosiore oratiaonis ubertate,atque adeo mihi adolescenti,qui& ς tatis ardore,& ingenij celeritate forsan sum concitatior,illud non denegandu putent:quod non selum utilem, vertimetiam necessariam es.se Poetarum lectionem uno omnes ore ludia

Druidesis me ingenii J Modestia in Oratore, silique ingenij & facundiae eleuatio, mirifice hominum animos afficit, ut contra os elatio,qinc quum in omnibus, tum maxime in Oratore est

turpissima, grauiter offendit, & alienat. Ideoque periti harum rerum artifices initi js orationum solent sua extenuare, &quasi iudicum auxilium implorare, quod infirmos se, & contra gentiam ingenijs impares ostendat. Huius generis,leste Fabio, merui pigraque Mesialae pro cemia . Et nostri etiam Ciceronis, qui quu suerit alioqui magnus rerum a se gestarum iactator,eloquentiam tamen nunquam sibi immodich in dicendo arrogauit, quum eam summa co- cederet aduersariae partis aduocatis. Vt in nobili illa oratione pro Quintio: Eloquentia, in-cioque confirment. quit,

35쪽

quit , Qu. Hortense ne me dicendo impediat,

nonnihil commoveor: Gratia S . Naevi, ne P. Quintio noceat id vero non mediocriter pertimesco . Neque hoc tantopere querendu videretur, haec summa in illis esse, D in nobis essent saltem mediocria. Verum ita se res habet,ut ego

qui neque usu satis & ingenio parum possiam, cum patrono disertissimo comparer . Et paulbpost. Ita quod mihi consueuit in caeteris causis esse adiumento, id quoque in hac causa descit. Nam quo minus ingenio possum, subsidio mihi diligentiam comparaui. Et pro Cornelio Balbo ubi dixisset causa meande ab integerrimis, &exercitatissimis 'uris esse peractam, subiungit. Quae sunt igitur meae partesὶ auctoritatis tantae quantam vos in me este voluistis, usus mediocris, ingenij minime voluntati paris. Sed a si1s.cepta nostra ratione non erit alienum, Quintialiani hac de re grauiter & plane Philosophice disputantis verba adscribere. Sic igitur habet lib. Ii .cap. I . quod est de apte dicendo.In primis omnis sui vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in Oratore prςcipue,adfertque audientibus no fastidium modb, sed plaerunque etiam odium. Habet enim mens nostra natura sublime quiddam & erectum, & impatiens superioris. Ideoque abiectos aut submittentes se libenter alleuamus,quia hoc facere tanquam maiores vid imur,"ies discessit aemulatio, succedit humanitas. At qui se supra modii extollit, premere ac despicere creditur, nec tam se maiorem,

36쪽

IN ORAT. cio. PRO ARCHIA. 9quam minores caeteros facere. Inde inuidet humiliores: nam hoc vitium est e orum , qui nec cedere volunt, nec possunt contendere) rident superiores,improbant boni .Haec mihi propter sententiarum grauitatem dignissima sunt visa

quae ascriberentur.

His LiciniusJ Licinij vitam postea eleganter describit. Huius temporibus fuisse lego Chiliu& Theophanem Mitylenarum Poetas nobiles. Cic.ad Att.lib.a .Epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti colenti erimus, praesertim cu& Chilius nos reliquerit, & Archias nil de me scripserit.Item alibi: Velim te ex Theophane respicere quona in me animo sit Arabarches.quo in loco Pompeium docti intelligiit. Siquidem Tacitus dicit eum inter intimos Pompei fuisse connumeratum,& satis constat quod res gestas illius Epico carmine fuisset complexus,a Pompeio in concione militum fuisse donatum ciuitate. tum quide quum lege Gellia filisset decretum,ut illi soli ciues haberentur, quibus ciuit tem fuisset impertitus Pompeius. ut postea du

cetur.

VltimamJ id est, primam. Virgilius a. isiue pa

rentem

Te Saturne refert :t: anguinis γltimus auctor. Hic autem est dignissima obseruatione prima illa institutio,qua Ciceronis puerilis aetas est ad humanitatem informata, quaeque primum, quo modo iacta sitit fundamenta tantaneloquetiae,quanta certe nunquam fuit .. Magna est sar-

c pius

37쪽

piusque agitata inter doctos contentio,nu priamum pueris sit Poetarum lectio proponenda. Contendunt alii non recte illud fieri, quod nimiam illam verborum licentiam laseiviamque inde assumunt,quae in oratione seluta vitio datur.Plaerique vero confirmant a Poetis commodissime puerilia primum studia informari, idque esse utile & iucundum. Ego multis hac in re sententiam non interpono meam, breuiter disputationis capita complectar. In primis igitur vel Ciceronis nostri exemplo, quod omni bus ut perfectissimam quanaam Icleam propositum esse volo,consultum erit puerorum aures teneras & delicatas Poetarum cantibus demulceri, scenim illa voluptate & orationis mollitie deliniti, longe promptiores & alacriores ad reliquas studiorum partes ingrediendas & e colendas se conferunt:& quod maxime est optandum his studiorum blanditijs cosequimur, ut schola non aliud illis quam ludus & amaria

quaedam recreatio videatur .Adde quod domesticum illum & familiarem sermonem maxime purum & tersum e Comoedijs exhauriunt,sentimque aures suas imbuunt grata illa numerorum flauitate: in personis decore iam tum obseruare, affectuum commouendorum rationes

in promptu habere assuescunt. Cicero quidem in libris de Oratore copiose docet verba propEPoetam in Oratore esse debere; ideoque a Poetis genus hoc forense alioqui incultum & hos ridum expoliri& ornari. Quintilianus etiam pei

38쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. Io

peritissimus instituendi Oratoris artifex,nobis suffragatur, Virgilhque dc Homeri lectionern

Praecedere, optime institutum esIeait. Quo in genere tamen, si mihi a tanto viro nonnihil deflectere licet,Terentium praeponi malim. Plaum. tus enim doctiores & cautiores requirit audiatores, tum propter verba, quae multa sunt in trulo vetusta & obsoleta, tum propter insigne multarum rerum obscuritatem,quae ex antiqnitatis aut rerum naturaliu ignoratione plurimos impingere coegit. Sunt igicur Ciceronis exemplo.& Fabij auctoritate & ratione ita iubente a Poetarum lectione studiorum nostrorum velut cretiones,quarum prior est quod forte posset quis mirari,qua ratione dicat, se Archiae studio & cosuetudine tantum in eloquentia prosec i sie, quuArchias sit Poeta, plutimumque absit hoc fore se dicendi genus triste & coactum ab illa Poeticorum carminum suauitate & licetia.Hanc soluit loco communi de totius humanitatis nexu& cognatione. Altera vero praemunit & excusat nouum & inusitatum genus dicendi, quod a cosuetudine iudiciorum forctaque sermone pla-nε abhorreat: eiusque rei caulam ex circunstantsis elicit quod de studijs humanitatis&liter rum paulo loqui debeat liberius, quum tantus sit doctorum nominum concursus, quumque ipsi Iudices huic studiorum generi maxime lint

addicti, & maxime in eius Rei defensione qui

C a nun-pundia deducenda. o ne quis a nobis J Iam sequuntur duae occ

39쪽

nunquam incerta ista i ulcioru discrimina e pertus , terreretur nouo illo & tetrico genere defensionis. Etenim omnes artesJ Praeclarus est profecto dignissimusque explicatione hic locus, quem ex Platone desumput Cicero. Sic enim lio. 3. de Orat.Est etiam illa Platonis uera,& tibi Catule

certe non inaudita vox, omnem doctrinam h xum ingenuarum & humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri. Vbi enim perfecta vis est rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur,mirus quidam omnium quasi consensus doctrinarum concentus. que reperitur.Grammatica reliquis artibus viassernit & praemunit sine hac ne pedem quidem

promouere quis in ullo disciplinarii genere potest. Eque necessaris sunt eius cognatς dc cosanguineae,facultates intelligo benedicendi & ΔΩlerendi. Quis enim poteritanti ni sui concep expromere,atque alijs dilucide & aperte expliacare absque illa disciplina,quam a dicendo λτο-eμην nominaruntὶ Quis inuenta sua comprobare,dicta confirmare, opposita diluere, obscura

definit in tricata distinguere, citra Dialectices cognitionem Θ Huius ignorati ne primas illas

omnium artiu praeceptiones, quae maxime di stincte & apcrte edoceri debuerant, ita cons sis & intricatas nobis literatores proposuerui, ut mihi magis videantur Iuventutem a discendo deterrere quam docere, auctoreSque tenebris magnis inuoluere, quam illis lucem ali-

quam

40쪽

IN ORAT. GC. PRO ARCHIA. t Iquam adfiatre . Adeo omnia sunt perturbata, c5- torta,& ut Graeci loquuntur, ανακόλουθά,1ἰ ασυμψω-

ανανταποδοτ ut nihil magis defuisse illis pertu sit, quam mente, hoc est, necessariam hac diuidendi artem, quam iure Plato vocavit τῶν meθημιτων θριγκον, id est,disciplinarum loricam & munitione .Hac destituti qui se ad Iuris vel Medicinae vel Theologiae vel cuiusibet doctrina studia conferunt, non minus videntur ridiculi. quam ille qui cribro puteum exhaurire conabatur, aut,ut lepide dixit Simocratus, κοτυ το -- λαντικον πιπαν-πιλιιτ siri De I siprrudelia

quis te melius, Hoppere , cuius in hoc genere extant praeclara sane, & erudita scripta, poterit iudicare Θ Nosti quam luculenti sint & insignes

illorum errores,qui sine Graecarum literam, totiusque antiquitatis, & huius, quam tantopere celebramus, artis cognitione ilitatis, Ut alut,manibus haec studia sint aggressi. In Medicina qui

praeter haec omnia, exactam renim naturalium Mathematicarumque artium cognitionem no attulerit,in plaerisque omnibus misere cogetur ια τειν παραβλε- .Extant quide doctorum hominu hac in parte lucubrationes, quibus mulatum subsidij possit studiosis adferri, at tanta est imperitorum hominum colluuies, ' t nisi quisse his bonarum literarum fulcimentis praem nierit,hecessario cum illis in eandem fouea protrahatur. De rebus Theologicis, taceoiticiiviri est illud Saturniae lemae. Omnium vero harum

SEARCH

MENU NAVIGATION