Io. Laezii Rupellani De poeticorum studiorum vtilitate. In Orationem M. Tullij Ciceronis pro A. Licinio Archia poeta. ..

발행: 1560년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

res, & professores, e Poetis carmina velut cor dimenta quaedam mutuantur, quibus tetricum

illud &austerum genus orationis leniat &mirigentilectorumque aures defessas, & reru asperitate offensas recreent. Hinc videas Iurisperitos,Medicos, Theologos passim Poetarum nostrorum versus aliquot suis scriptis inserere,hisque velut flosculis & luminibus mirandum in modum exultare. Neque vero puduit Platone, Aristotelem, Galenum aliosque veteres philo

phos do mata sua Homeri, Hesiodi, Pindari caeterorumque Poetarum au ctori tate & testimonio corroborare. Porro mirificam illam disciplinarum omnium connexionem Poetae quoq; n

bis suis figmentis & inuolucris adumbrarunt. Siquidem quamuis noue illis virginibus cuiq;

suum peculiare attribuant ἔαη-Clio enim, ut aiunt Rhetoricam, Euterpe tibiarum cantum,

Thalia Comoediam, Melpomene Tragoediam, Terpsichore cytharae sonum,Erato poesim,PO-lymnia Geometriam, Vrania Astronomia, Calliope versus inuenit, quae omnia diuersa sunt de discrepantia, tamen existis una compositis, cumulum quendam &aceruum conficiunt: quo Graeci Quintilianus orbem doctrinae vocat. Siquidem velut in circulum omnes disciplinae volvuntur, & in se mutuo couertuntur,v t altera sine alterius praesidio nullo modo constare possit. Mutuis enim auxilijs hic stant omnia, quemadmodum ait Hippocrates:

42쪽

IM ORAT. CIC. PRO ARCHIA. I 2 allust etiam Hesiodus,quum inTheogonia ait Mnemosinem nouem dierum concub1tu Ioui peperisse κούραου ἷμοφρονας, noue Virgines V-nanimes. Recteque putat Io.Zetzes eius inte pres apprime eruditus dc accuratus .m δείκνυσι

tias omnes in ratione positas sibi vicissim o Lia communicare & impertiri. Veluti m Mutaca omnis harmonia ex diuersarum vocu& dis. crepantium neruorum concordia existit, quae

omnia si diuulseris & distraxeris, iam perit illa suauitas cantus & delectatio. Adhibentur lyra, cythara, fimila, aliaeq; instrumentorum species, quae & si propriam & peculiarem quanaam obtineant Musicam, tamen ex illa communi velut conspiratione optimus quidam efficitur concetus:quod in disciplinis quoque accidit. Est igitur nobis satis accurate,ut quidem fert praesens disputatio, in genere explicata illa periodus, de omnium artium societate, nuc & speciem,quae ad hunc locum facit,discutiamus, propioremq; causam illius ex ipso Cicerone eliciamus: Est, inquit r. de Orat.finitimus Oratori Poeta,humeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior , multis vero ornandi generibus sociua ac pene par, in hoc quide certὶ propeide, nullis ut terminis circumscribat & definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facultate& copia vagari, qua velit. Et paulo post ubi in Oratore acumen Dialecticorum sentetias Pli losophorum requirendas esse dixisset, adiunxit

43쪽

verba etiam prope Poetarum. Ab his comouendorum assectuum ratio, numerus,decor plurimarumque rerum cognitio petitur.Itaque non solum propter communem illam & uniuersam omnium cruciplinarum consensionem ac velut conspirationem Oratoris studia cofirmat & lit Poeta,veruetiam propter proprias, & peculiares suas dotes. Quoa vero ait, omnes artes

quae ad humanitatem pertinent: dignum mihi visum est hic ascribi, quod etiam alij annotarat ex Gellio, qui libro I 3. cap.IJ.Noch. Att. docet, Humanitate non solum sisnificare id quod Gret cis dicitur , & significat dexteritatem quandam beneuolentiamque erga omnes homines promiscuam, sed etiam id propemodum quod Graeci nos eruditionem institutionemquς in bonas artes dicimus: vel quδd disciplinae cura dc scientia uni ex uniuersis animantibus sit homini data: vel quod qui ingenium liberalibus artibus excoluerunt,ij sunt vel maxime humanissimi. Vnde illiad venustini Poenersicilicet humanas didiciss deliter artes Emollit mores,nec sinit esse feros. Et, hili inranom acida mollitur ab arte

'Etsi, o mores genuenientereunt.

're , - J Qui est horridior & incultio minu sque ainoenus & suauis . Hunc refractarioluvoeatia Amtib ia .ubi sic ait:Fuit enim mihi comodum quodi' pis orationibus,quae Philippi mominantur, enituerit ille tuus ciuis Demosthetnps, , quod se ab hoc refractariolo iudiciali

44쪽

dicendi genere abiunxerit. Iudicis publica J Est enim de iure ciuitatis quae res maxime ad Repub. spectat sicut repetund rum,ambitus, maiestatis & similes cauis. Extat etiam titulus apud Valerium Max.lib. 8. de i dichs priuatis. Hoc concurse hominum literati morum J Conus 'rant enim eo fere omnes illi, qui bonarum literam studij s erant addicti, quod non solum A

chiae, verumetiam literarum literatorumque omnium causa agi videretur.

Qubdit mihi a 3bbuJ Conclusio est exordij, qua reddit attetos auditores. Sic pro Cornelio salbo. Hic ego nunc coner sic agere, Iudices, non esse fas dubitari, quin quod Cn. Pompeiu fecisse constitit,id non solum decuisse,sed etiam de

buisse fateamur. -

Nam Ptprimum ex pueris excessit Archio,atque ab his artibus quibus tas puerilis ad humanitatem informari

solet , se adscribendi studium contulit: primum Antiochiae nam ibi natus es, loco nobili celebri quondam *rbem copiose , atque erudit Hisbominibus liberalissimi isquesudise affluenti, celeriter antecellere omnibus ingessituloriac 1 contia

45쪽

contigit. Foli in caetem Asiae partibus,

cuncti I. Graeciae,sic aduentus eius cel

bnubatur ot fama ingeni, expestatio bominis, expillationem, ipsius aduentus admiratio superaret. Enni Italia tunc plena Gnecarum artium ac disciplina rum,studiaque baecis in Latio tum a ehementiu3 colebantur, quam nunci dein oppidis, hic maepropter inan quillitatem Rei no negligebantur. Ita que bunc . Tarentini, GrRherini σNeapolitani ciuitate, Geterisque pro mist donarunt, s omnes qui aliquid de ingenise poterat iudicare,cognitione amque hostilio dignum existimarunt. Hac

tanta celebritaue famae cum esset iam absentibus notus,Romam laenit Mario co-fule is Catulo. naZlus estprimum Con sules eos, quorum alter res ad cribendumaximas alter cu res Bas, tu etiastu'

disi, atque aures adbibereposset satim

46쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. I

Luculli, cum praetextat etiam tum Archias esset,eum domum avi receperati

Sed enim hoc non solum ingeni, ac sit

nurum, rumetiam naturaeatque Pirtis

ti uit, ait domus quae huius adolescen

tiae prima fuerit, eadem essetfamiliaris Amasenefluti

N A R R A T I o est mire elegans, pura, lim plex,& satis amoena ac historicς similis qua mores,vitam,studia Archiae breuiter describit. Re autem a prima eius aetate rep etit, in qua quoq; mirabiles ad virtutem & omnem honestatem motus enarrat, ut Iudicum beneuolentiam illi conciliet Sost, qua ratione iam paululum aetate prouectior, in Italiamin qua Graeca tum primustudia vigebant, se contulerit, & a Tarentinis, Rhemis,Neapolitanis honorifice hospitio e .ceptus fuerit,&ab Heracliensibus ciuitate donatus. Vbi tota contentio sita est. Quam paucis legum & testium sutiam diximus auctoritate discutit. . a puerisJ Sic dicunt Graeci ἰκ πα .Xenoph5:

tia ad pubertatem peruenisset. . Primum AntiochiaJ Antiochia ciuitas est Syriae nobilissima clarissimaque, & omni rerum copia instructissima.Huius tamen facit mentione laus

47쪽

sitis leuiter Strabo. Meminit & Procopius lib. a .de bello Persico . Et Ammianus Marcellinus lib. r .ubi vicinas urbes enumerat. Est alia eiusdem nominis ciuitas quae Antiochia Mygdonica est appellata, a Barbaris Nisibis dicitur, eam Plutarchus in Lucullo dicit & opibus &hominum multitudine fuisse valde opulentam. facites illius mentionem Strabo lib. I 6. &. II. scribitque eam sitam sub Maso monte,qui ab A sero in Mesopotamia Mygdonibus Imminet.

Plena Graecarum artiumJ Ex Graecia tanquam exuberrimo omnis sapientiae fonte disciplinae omnes in Italiam profluxerunt. Vnde & alibi ait Cic.Sed sint ista Graecorum, ab his enim Philo sophiam & humaniores artes accepimus. Quaquam hac in re parum sibi costat Cicero, ut abude docuimus in ea oratione quam de Graecarulaterarum studijs conscripsimus. Propter tranquillitatem Reipub. J Veteres enim itili Romani,homines inculti & vere ferrei, muratis magnisque bellis d1stricti rei militaris maximam, literarum penitus nullam habuerunt rationem aut disciplinam. Hoste ferire, id tam

uertere, vineas promouere, hastam vibrare, oppida expugnare, denique fortiter belli munia obire pulchrum & honorificitur Romanoque

dignissima habebatur.at oratione eleganter c5 texere, bellum &suaue carmen pangere, astro fumi cursusobseruare, rerum naturalium causas indagare, mollis , e minati & degeneris ducebatur.Tota hominum existimatio, omnivina praesta

48쪽

IN ORAT. LIC. PRO ARCHIA. Is

praestantium virorum gloria ex una illa militari disciplina pendebat. Ideo serius Poeticam bonasque omnes disciplinas a Gr cis acceperunt. Poctas vero etiam fuisse illis odiosos fatis declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum Marco Nobiliori,quod in prouincia Poetas duxisset, quos & grassatores fuisse vocatos, ab eodem Catone puto annotatum. Haec etiam attin.

Horatius eleganti ill Epistola ad Augustude Poeticis studijs:

Graecia capta ferum Pictorem cepit,et artes . Intulit agresti Latiosec horridus ille Defluxit Aumerus Saturnius,et graue rus Munditnepepulere ed in longum tamen aeuum sit Manserunt hodies manent sigia ruris. Serus enim Graecu a. Oiat acumina chartis, Et post Punica bella quietus, quaerere coepit

Quid Sophocles et The sis et , sichilus Mile ferret. Igitur sedatis compositisq; bellis,quum Romani octo & pace fruerentur, minusu ue belli-. a studia, ut accidit in publica tranquillitate, florerent, convulerunt se ad excolendas de exipiendas Graecas istas disciplinas, quo tempore se Licinius c'mmodissime in taliam contulit. Tarentini, beoniJ Sunt hi omnes populi in m iore Graecia, hoc est, in Calabria & Campania. ad oram maritimam versus Siciliam, ubi & hodie est Neapolis, quae & Parthenope Vocatur. Porro iure ciuili Romanorum duarum ciuitatu Ue ciuis nemo poterat , ut docet Cicero in Orat.pro Comelio Balbo,& pro A. Cecinna, aliarum

49쪽

1ram vero ciuitatum iure poterat quis plurimis ciuitatibus ascribi. De iure ciuitatis si quis cupiat aliquid cognoscere,legat oratione pro Ce- cinna,& Balbo,& Alexandru ab Alexandro lib.

genialium dierum .cap. I o.Sunt autem obta uandae locutiones istae:Astiscere ciuem, ciuitate donare, in ciuitate recipere,ciuitate excipere,in ciuitate sus pere, largiri ciuitate alicui,impartire ciuitate cuipia,dicare se in aliqua ciuitate, furari ciuitate,ciuitate immutari,amittere,perde re ciuitate, & reliquςquq hic passim occurrui. CognitioneJ Notandum hic cognitione pro notitia dici, quod rarius apud Ciceronem reperIatur. Alioqui notum est, cognitionem Eine peritiam descientiam, ut, Cornelius Valerius multarum artium cognitione instructissimus. Diacitur & dies cognitionis, id est, iudicij, quu de

causa debet cognosci. Maris Consile et Catulo J Plutarchus in Mario est,quartum Consulatum Marium gessisse cum Qu. Luctatio Catulo, cui astipulantur Florus, Cassiodorus & Plinius lib. 17.capite I.Id putat accidisse Glareanus anno ab Urbe condita 6 11 .a quo tamen dissidet, ut in plaerisque omnibus, Sigonius,qui inde demit quadriennium, Consul tumque illu annumerat anno 6 8. De Marij rebus gestis vide Plutarchu in eius vita. De. Catulo se Tullius in libro de Claris Oratoribus. Iam Qu. Catulus non antiquo illo more, sed hoc nostro,nisi quid fieri potest perfectius, eruditus, multae literae, summa non vitae solum atque

50쪽

IN ORAT. CIC. PRO ARCHIA. is

atque Naturae, sed orationis etiam comitas,n corrupta quaeda latim sermonis integritas, qia: perspici cum ex orationibus eius potest,turriscillime ex eo libro quem de Consulatu,& d rebus gestis suis conscriptum molli &XenophSteio genere sermonis misit ad A. Furium Polla familiarem suum .facit & eius admodum hororificam mentionem in libris de Oratore,ut cinstet Oratorem fuisse admodum elegante & pq rum, quare non miru si studiose & amanter id prosecutus Licantu. Quis enim bonis litetis eo

politus, horridaq; illa barbarie exutus no Po iis cupide & libeter aures ac studium adhibe Statim Lucul&J L.& M.De Luculli stii dio de bl ne uolentia in omnes doctos, quu plurima ai- ducit Plutarchus in eius vita, tum illa sunt cori memoratione dignissima quae hic appingam, id

Veterum Romanorum inugnem humanitaten& studiosi conspiciant di admiret . L. Lucullus plurimos pulcherrimeque scriptoe coegit libros, quorum profecto usus maiorerisbi quam ipsa professio gloria vendicabat.stadiosis enim cuique & bisliothecae &quae cir eas erant schol e atq; deambulacra libere peripetuoque patebant.qub se Graeci,cum per ociuheuisset vetat inamoenissimum quoddam M sarum diuersorium seconferre solebant: ibi loquendo, legendo , disputando, diem iucunde terebant. Et Lucullus plaerunque ubi eruditissimos viros disputare vidisset, eo se potissimum ingerebat . Si qua etia ope illis in Repub. Opus

SEARCH

MENU NAVIGATION