Bibliotheca Apostolica Vaticana A Sixto V. Pont. Max. In Splendidiorem, Commodioremq. Locvm Translata, Et A Fratre Angelo Roccha A Camerino ... Commentario Variarvm Artivm ... illustrata

발행: 1591년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

234 BIBLIOTHECA

Eleganter, Lingeniose quidem hoe disticho Blaneus, imscriptionis auctor , paludum Pontinarum siccationem, aliorumq locorum irrigationem per illam verborum antithesim mira carminis facilitate, felicitate comprehendit, ac si dicere volui et,Sixtum V. eadem prouidentia, trudentia,ac Pietate, animiq. ingenuitate ac magnificentia, Pontificiaq. liberalitate paludes, exsiccare potuisses quibus virtutibus fa-E-um ne omnibus Quirinalem in Exquilinum colles , ceteraq. 'π' loca, aquae natura reluctante, rigauit, quin amplislimis ditauit sentibus Vtrumque enim, siccatio scilicetvi rigatio, prouidentiam,inprudentiam, ac pietatem,animi ingenuitatem, ac magnificentiam, Pontificiamq. denique liberalitatem praeseferre cernitur. De paludibus autem exsiccatis,

collibus irrigatis Emblema nuper citatum videre est. De hac ite re ingeniosum Epigramma iudicatum est illud, quod

in aula sancti Ioannis in Laterano ab eodem Blanco editum in hanc verborum legitur formania: nihlus, Sixtum vidit siccare paludes Pastenti tales misi ab ore sonos: Salsum ea terrisci quid ego mea lumina fundam Nam mihi nee licui quod tibi Siste lices.

Hoc Epigrammate lusu poetico Blancus, Solem ipsum ab altero soles, idest Sixto V. superatum suum ingeniose commentatus est, dicens, peculiarem in terris esse solem,qui siccare illud potuit, quod sibi non licuisse fatetuo.

DE S. HIERONYMO E S. THOMA

ECCLESIAE DOCTORIBVS.NTE primam& secundam fenestram S. Hieronymus,4 S. Thomas Ecclesiae Doctores ad camerae fornicem depicti conspiciuntur infra, ro coronam ad parietem nonnulla notatu digna. ad studioru ratione pertinentia repraesentatur.

282쪽

X ALTERA huius inter fenestri parte sanctus

Hieronymus repraesentatur, quando iuuenilem agen aetatem . prophanorum lectionibus nimirum addictus morbo, ac verberibus ministerio angelico fuit cruciatus. Hieronymus enim ut

ipse fatetur, lecturus Tullium , ieiunabat: post noctium cre υθε. bras vigilias, post lacrymas, quas sibi praeteritorum recor .e -- datio peccatorum eximis visceribus eruebat Plautum sume inhat in manus si quando in semetipsum reuersus Prophetas legere coepisset, sermo tamquam incultus sibi horrebat: quia caecis oculis lumen non videbat, non oculorum putabat culpam esse, sed solis Hinc Deo iubente, in tam grauem imcidit febrem, ut moribundus videretur, cum subito raptus in spiritu, ad tribunal iudicis pertrahitur, & interrogatus de conditione, Christianum se esse respondit. Et ille, qui praesidebar, Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus verbe.randumq ipsum tradidit, deinde eorum, qui astabant, preci-hus, veniam adolestentiae, erroriq. locum poenitentiae tribuens, eundem verberibus caesum, ac de prophanis codicibus tempus in posterum non legendis deierantem dimisi . Haec ex S. Hieronymi epistola ad Eustochium de custodia E . . .. virginitatis,& fere ad verbum. Quae omnia hisce praescriptis verbis assirmat dicens r Nec vero sopor ille fuerat, aut vana

somnia, quibus saepe deludimur: testis est tribunal illud ,ante quod iacui testis, iudicium triste, quod timui: ita mihi nunquam contingat in talem incidere quaestionem aluentes fa inteor habuisse scapulas plagas sensisse post somnum, tanto dehinc studio diuina legisse, quanto non ante mortalia . Haec Hieronymus ad verbum Inscriptio hanc historiam breuiter complectens in hanc legitur verborum formania:

S. Hieronymus ab Angelo per somnum verberibus

283쪽

S. THOMA AQUINATE.

ALTERA eiusdem intersenestri parte Sanctus Thomas , Doctor Angelicus supra camerae cinronam sinistra manu Ecclesiam gestans, dextra vero,qua scripsit, magnum luminis splendorem in eam ipsam Ecclesiam immittens cernitur , ea fortasse ratione, qua splendidissimum Ecclesiae lumen esse creditur ob suam ipsius Angelicam doctrinam, qua uniuersum Christianum orbem illustrauit. Hic enim in omni scientiarum genere optime versatus doctissima edidit scripta permulta quidem , ut omnes norunt scribendi autem reSq. difficiles explicandi facilitate adeo excelluit, ut hanc ob causam Doctoris Angelici nomen non immerito sit adeptus Hinc Neapoli cum ad imaginem Crucifixi vehementius oraret numquam enim lectioni, aut scriptioni absque praeuia oratione operam dedit hanc vocem audiuit Bene fria ud me Thoma, sicut quae infra legitur, docet Inscriptio

Sancti Thoma de Chriato scripta a Chricto

crucisex probantur.

De unione Chri bana Reipublicae a Simo V.

Pont Aiax conseruata.

D EANDEM camerae dextram supra fenestrae a secundae coronam Christianorum Principum 4 i concordia a pictore repraesentatur per varia animalium species , ad umbrata . Leo enim intra

Nauim , seu Cymbam stare conspicitur supra mare, hinc inde ad littus varijs animalibus consistentibus. Nauis, siue Cymba Ecclesia, Leo Sixtum Quintum repraesentates est ad ipsius stemmata gentilitia allusio manifesta. Variae illiae animaliu species hinc inde consistentes non nisi Christianae Reipublicae Principes, Imperatore scilicet,Reges, ac Duces,eorundemq. insignia, siue commetitia quaedam ad

284쪽

VATICANA. 23 aliquid innuendum praeseserunt. Quod quidem Emblema curam Sixti . non modicam indicat pro Christianorum Principum pace ineunda,in concordia conseruanda, sicut ex duabus praesertim Legationibus Poloniae in Galliae late pate . Qua in re praestanda idem Pontifex mirificam prudentiam, ac sapientiam cunctis in rebus conficiundis declaratam patefecit: selectissimos enim Patres ad legationes tanti ponderis obeundas, delegatosq. Praesules Viros ingenio, solertia,erudi Anno Diatione, atque usu rerum praestantes elegiti, Nam pro Regni Poloniae pace ac traquillitate, Sigismundo III. Rege, Hippolytualdobrandinum Florentinu, S. R. E. Cardinalem, sum mum Poenitetiarium, Legatu a latere in Sarmatia misit Pr sules aute fuerunt Laurentius Blanchetius Bononiensis, Rotae auditor Ioannes Tolosanus Collensis , utriusque signaturae referendarius Andreas Grandius Romanus, lignaturae iustitiae referendarius Michael Mercatus Minia tensis Proton

tarius Apostolicus, Ianctissimi D. N. Sixti . familiaris. Ad totius Christianae Reipublicae tranquillitatem, fidei Catholicae, ac nobilissimi Regni Franciae conseruationem Hem An mistico I Rege interfecto,Henricum Cardinalem Caetanum: a '' Romanum. S. R. E. Camerariu Legatum item a latere in Gallia misit:cuius Praesules alij q. viri sunt hi: Camillus Cae tanus Patriarcha Alexandrinus,4 Legati frater Dominicus Grima idus Genuensis, Archiepiscopus Auenionensis Alexander Canisianus Florentinus, Archiepiscopus Aquae sextiensis. Philippus Sega Bononiensis, Episcopus Placentinus. Marcus Antonius MOcenicus Episcopus Cenetensis, F. Fraciscus Paniis carota Mediolanesis, Episcopus Astensis Lauretius Blanchet. tus Bononiensis, Rotae auditor . Ioan Antonius Caracciolus Neapolitanus,& Guillelmus Blancus Albiensis,Natione Gallus, Protonotari Apostolici ,α intimi Sanctissimi D. N. Sixti V. Cubicularij. Hieronymus Comes de Porcia Protonotarius Apostolicus Robertus Bella inus ex Societate Iesu The logus insignis. Inscriptio ad unionem pertinens haec est:

IN SCRIPTIO EMBLEMATIS.

I tua disiuncti coeunt in 'dera Reges,

Ei Sixit austiclysia sabilita viget.

285쪽

DE S. O AN CHRYSO STOMO

DE SANCTO IOANNE CHRYSO STOMO. HANC eandem Camerae partem atque item supra coronam S. Ioan Chrysostomus, i. rillus depicti cernuntur. In altera interfenestri parte cernitur Sancti Ioannis Antiocheni cognomento Chrysostomi ob aureum eloquentiae flumen historia quicum esset Episcopus Constantinopolitanae Ecclesiae, prauos mores, nobiliorumq hominum vivendi licentiam obiurgans,& ad Chalcedonensem conuentum noris

legitime ab Episcopis aliquot coactum ire recusans , in exiliunta , Eudoxia in primis nitente , ijcituro sed paucis post diebus ob id seditione populi facta, quin admirabili ciuitatis plausu ab exilio reuocatur verum pastorali munere fungi non desistens, ob pessimorum hominum conspirationem iterum exulare cogitur, honis omnibus reclamantibus, loc factum lugentibus. Concilio autem Romae habito, Innocenti primi Pont. Max decreto tandem restituitur: qui cum per Armeniam duceretur, S. Basiliscus martyr,in cuius templo antea orauerat,noctu sic eum affatus est Ioannes frater, crastinus dies nos loco coniunget. Quare postridie, sumpto Eucharistia sacramento, ex hac luce decessit in cuinius obitu ingens Constantinopoli cecidit grando, suarto post die Augusta vitam cum morte commutauit. Inscriptio aute, quae infra legitur, sancti Ioannis Chrysostomi exilium. Praeuiramq. mortem comprehendit in hanc verboru formam:

S. Ioan C Ubiomus bis in exilium pul*, tandem a S. Sasilisco martyre per somnium admonitus in Domino requieuit.

286쪽

BIBLIOTHECA C. 23sN ALTER A intersenestrii parte S.Cyrillus conspicitur dum philosophum rationibus conuictum , atque humi prostratum proterit,in concinat, ut Inscriptio ipsa hunc in modum docetis:

S. 0risius deuictumphilosephum proterit 'conculcat.

DE SANCTO HIERONYMO,

ET . IO AN DAMASCENO. DE GANCTO HIERONYMO.

TAE R Tain camerae fenestram, supra coronam ἰTemplum S. Hieronymi Illuricorum Sixtis impensis a fundamentis extructum repraesentatur cui etiam Ecclesiae Illyricorum Nationi hospitium, siue Xenodochium destinatum, extat adnexum. Vetusta autem Aediculi cuius erat Titularis F. Felix Cardinalis Montalius, nsic Sixtus V. Pont. Max. solo aequata in ampliorem postea,insignioremq. formam redacta est . Quam rem Inscriptio in huius Templi frontispicio lapide incisa explicat hisce verbis:

Supra fenestramDI

SANCTO HIERONYMO DICATUM.

Blaneus autem huiusce operis pietatem insignem perpendens ait,domu Sixto V. in casis a Deo parari,dum ipse Sixtus

287쪽

a o BIBLIOTHECA sancto Hieronymo Templum interris struit, ut Inscripti H quae infra legitur, aperte docet hunc in modur :

Dum tibi Templa locat supplex Hieronyme, Sixtus,

Huic parat in calis aurea terita Deus.

AELvM hoc loco Inscriptionis Auctor aurea appellat tecta more poetico, alludens ad colorem stellarum,quae aureo colori quodam modo comparantur. Vel dixit aurea tecta, ut per aurum, quod omnibus metat Iis est pretiosius, locum illum, in quo iustorum animae perpetua beatitudine perfruuntur, more humano indicet preti

ais. a. sum, electis plenu qui instar auri in fornace probati sunt. DE S. IO AN DAMASCE No.

EANDEM Camerae partem postremo loco supra corona in fornice ipse cernitur S. Ioannes Damascenus infra vero historia de manu eius,ia. F. OPE Ui abstitare praesentatur Damascenus enim cum, ia=ὸώ a consilijs Saracenorum Ducis esset,scripsit libel--. ... , hos epistolares ad familiares suos pro venerandarum imagi-

mira num honore docte ac sapienter demonstrans necessariam di- 's uinatum effigierum esse adorationem contra Leonem Isauri- cum Imperatorem, qui leonem rapientem, ac rugientem

agebat, dum sacras imagine exurendas, ipsarum q. cultores interficiendos curabat. Quare Isauricus pietatem Damasceni aegre ferens, suamq impietatem tueri cupiens, characterem Damasceni in scribendo, eiusdemq. stylum indictando ammtarijs imitari studuit deinde characterum Damascent imitatione litteras, mentito Damasceni nomine, ad se missas de falsa ciuitatis Saracenorum proclitione pollicenda eiungendas dolose curauit easq. ad Barbarum illum Damasci Principem misit, alteris item ad eum missis,rem efiictam, drau dulenter inuentam pro vera exponens Leo hac in re non leonem aperte irascentem , sed draconem occulte insidiantem imitatus fuit. Quare Barbarus huic impiae falsitati fide praestita,dextram Ioanni Damasceno abscindi praecepit Dama-

. . . a scenus

288쪽

VATICANA. 24 Iscenus autem ubi primum absectam sibi manum vidit,suum ingressus est cubiculum : in quo adimaginem Genitricis Dei Prouolutus inter preces ac lacrymas somno correptus fuit reXPerrectus autem dextram amputatam diuinitus sibi restitutam lineola tamen amputationis quadam insignitam re ris haperit. Haec ex Ioanne Patriarcha Hieroselymitano. Quare ἔρδη μ' infra leguntur haec verba

Sancto Damasceno false accusato , abscisa a Primcipe manus diuinitus resimitur.

Haec de dextra primae camerae parte nunc reliquum est ut ad laeuam accedamus.

DE S. GREGORIO MAGNO

PONTIFICE,

ET ECCLESIAE DOCTORE.

L A WAm prima camerae,primo loco S. Gregorius Magnus Pont. Max supra coronam in ipsis fornice depictus conspicitur i infra vero de eius dem Moralium inuentione miraculum repraesentatur . Tagio enim Caesaraugustanus Episcopus, ut exordium ab ovo, sicut adagio fertur, praeteream , ab Hispaniae Rege Romam ad Pontificem missus pro dictis Moralibus in Apostolicae sedis archivo conquirendis , cum negotium differri cerneret, impetrauit ut sibi in Ecclesia S. Petri per summu Pontificem pernoctare semel liceret. Quare ea in Basilica Episcopus ipse dum intempesta nocte orationi vacabat, e ce sacras aedes immen lumine diuinitus completas, ingentemq. summorum Pontificum, necnon Episcoporum coctum lustrationem seu supplicationem insignem repraesentantem,& ad Altare sancti Petri adeuntem, et q. honorem praestantem in quo sanctorum virorum coetu erat beatus Gregorius, qui Episcopum Tagionem allocutus,suos libros Morales in recondito quodam scrinio sub Altari asseruatos, ultro

Iuli citroq.

289쪽

a a BIBLIOTHECA citroq. habito sermone, ostendio. Quare Inscriptio huiusmodi inuentionem complectitur hunc in modunia:

S. Gregori Moralia a Tagione Episcopo Caesaraum

gusiano in Ecclesia S. Petri diuinitus repertuntur.

EMBLEMA I.

De aquis ad Centumcellas adductis.

LAEVAM item prima camerae, quam secretiorem dicunt, Ciuita vetus sic praeiens in tem pus vocitatur,olim Centu cellae)Arx scilicet munitissima Mari mediterraneo adiaceS,eiuSq. Por tu crepraesentatur. Hic aut e locus nome sumpsita ciuitate illa ,olim a Saracenis diruta,qua multi Centum cellas, ob centum cellas ab Hadriano Imperatore pro causis dicendis ibi constructas vocitarunt: ad ij vero eudem locum in PTOΥΣ nominarunt: cincellu etia hodie appellant. Haec loca ob aquas dulces, quae ibi ob miram earunde inopiam de- 1iderabantur,ri a Sixto V. per longos quaeductus abundantissime illuc adductae fuerunt, supra fenestrae primae coronam repraesentantur. Infra vero Inscriptio legitur hisce verbii:

Vrbs vicina mari medisse sitiebat in undis,

IN uno dulces Sixti munere potat aq s.

Mirum profecto est, quanta carminis facilitate, Latinaeq. linguae puritate ingeni sui acumen patefaciat lancus Hic enim priori versu aquarum inopiam, posteriore copiam venuste Martificiose quidem comprehendit, ubique tamen ingeni,sui dulcem,eandemq. copiosam venam, atque uberrimum doctrinae flantem aperit, alludens, ni fallor, ad illam Tantali fabulam quem fabulantur poetae in sui sceleris vindictam ad inferos detrusum perpetua fame dc siti torqueri, Eridani fluuira quis ori, pomis capiti eius imminetibus,sed captatione fugientibus. Id quod Horatius in lib. serm.aperte

docuit,

290쪽

Sat. l.

Ouid in

VATICANA . a Idocuit,&in auaros perpulchre transtulisse visus est, dicens rTantalus a labris sitiens fugientia captae 2. 'Flumina. Quid rides ' mutato nomine de te Fabuia narratur. Ouidius ite tria: uaerit aqua in aqius , ct poma fugientia captat is, Tantalui hoc isti garrula lingua dediι.

Quare Inscriptionis Auctor, ad locutione Horatianam deo uidianam alludens, ex primo versu, ait Vrbem illa maritima aquis falsis affluentem, dulcibus vero carentem, in medijs fere aquis olim siti jsse nunc vero Pontificis munere, hoc est, muta incentia Sixtiana nunquam satis laudata , dulces potare aquas. Quam rem mira carminis facilitate, felicitate, ut solet omnia, paucis verbis festiue complexus est. De hac item re Blancus aliud edidit Epigramma, quod in aula sancti Ioannis in Laterano legitur hisce verbis: da sunt isquidae , solidum sed marmor habetur: Marmor vi trahitur, sponte sed unda fluit. id mirum es igitur ducat si fornice rivos, Eirando etiam Sixtus marmora asia trahis Inscriptionis Auctor hisce versibus non solum in aquis ad Centumcellas, ad Urbem adductis, veru etiam in aedificijs construendis dissicultate ac duplicem Sixti . laudem comprehendit, aquis: ingentibus quidem saxis inter se collatis. Haec hactenus, ut alia persequamur .

DE SANCTO AUGUSTINO

ECCLESIAE DOCTORE.

EANDEM camerae partem in ipso fornico Sanctus Pater Augustinus Ecclesiae Doctor, malleus haereticorum M Episcopus Hypponensis Pontificalibus vestibus4 cucullo nigro indutus cernitur: infra vero coronam actio illa repraesentatur, cum in Centumcellarum , vel Ostiae Ciuitatis portu, in ipso scilicet maris, fluminisq. confinio puerulum nucis putamine aquam e mari haurientem inuenit, ab huiusmodi incoepto desistendum esse dixit cui puerulus respondit, illud

fore sibi facilius,quam eidem Augustino secretissimam,in ab H h ingeni j

SEARCH

MENU NAVIGATION