장음표시 사용
22쪽
αAnno a fbrisio nato D cccc ILE O Quintus Ardeatinus Pontificatum adeptus est non sine maxima cuius iam sui familiaris inuidia. Hic cupiditate imperandi tantum est ausus, ut Leonem verum Pontificem, a quo magnis honoribus,antequam esset Pontifex ,decoratus fuerat, captum, in vincula confecerit. Miserrima certe tempora, in quibus non dicam Reges, aut Imperatores,sed priuatus nomo tantum poterat, Vt in Romano Solio sedentem Pontificem non modo attingere,sed vinctum in carcere mori coegerit. Hac vero aetate nostra,
quod eo extulerit dignitatem Pontificiam S IX T V Salter QV INT V S , ut eam etiam' Principes summi,& timeant, & venerentur, nemo est qui laudare non debeat. Nec non siimmis in Caesum laudibus extollemus, eunde admirabili parsimonia , rarium in Arce Hadria na collegisse pro Ecclesiae necessitatibus , ut in posterum omnes hanc Sedem Petri, quo debent honore,revereantur,& extimescant. Nec mirum L E O NIS Insignia,& opera praesert. Leo vero Pontifex dolore animi,spatio dierum quadraginta, extremum vitae suae diem clausit.
24쪽
.Anno acciri Ionato P CCCCLXXII. ENEDICTUS Quintus Romanus, Imperatore Othone Augusto, Pontifex maximus infelicissimis, & asperis temporibus creatur.
Italiam omne exulibus occupata reperisset,non multit dine hominu armata; sed sua eximia prudelia omnia pacauit. Meminimus enim meminimus, nec Vnquam obli- . uiscemur, calamitatum superiorum temporum. Latrocinia passim exercebantur. Aratoribus, pecuarijs, mercatoribus nullus erat tutus relictus locus. Nos non praeterit suam plurimos nocte, ac media die trucidatos, suce palam occisos: pecuniam per vim a multis morte exposita extractam non ignoramus: homines innocentes in siluis,
in ipsa Vrbe cisos dolemus. Sed SI XTVS quasi Leo vicit. Fugati hostes pacis, quid dicam fugati Z penitus radicibus ipsis auulsi, extirpatique sunt. Redditur igitur SIXTO QUINTO pax Italiae iucundissima. Iurisdictio Ecclesiastica intrepida, atque inuicta SIXTI manu defenditur. Debitus honos Pontificia: Maiestati restituitur. Sed ut ad Benedictum Quintum reuertar, cum annum unum sedisset, & menses iij. extremum suς vitae diem morte confecit, sepeliturque ad S. Petrum. Vacauit Sedes dies decem.
26쪽
REGORIVS Quintus,Saxonia Oriundus, instante Othone III. Pontifex creatur . Ve- .rum postea discessii Othonis in Germaniam coactus est quorundam tumultu eo , & ipse Pontifex proficisci. Consentiente Othone septςmuiros Electores Imperij instituit. Decreuit praeterea, ut qui ab 'his Germanis Proceribus electus esset, Caesar; post con- οῦ firmationem, & Coronationem ab Episcopo Romano,
Augustus diceretur.Hac aetate Sabaudia: Comitatus erigitur . Vtinam Vero, Vt nunc Dux ille Serenissimus pro , .
Ecclesia laborat propagada,in dies statum suum augeat, ac nido illo impietatis, qui Geneuae affixus est, adusto, auorum suorum loca recipiat. Quod sub SIXTO V. sperant omnes,qui pro Ecclesiastica iurisdictione ampli- .su anda omnem lapidem mouet. At Gregorius Quintus Pontificatus sui anno secundo, mense quarto moritur. Sedes vacat dies xxv. Gregorij sepulchrum adhuc in de . sancti Petri extat apud aram sancti Andreae. Leguntur in eo multa carmina; inter quae haec prima sunt,quae eius nomen exprimunt, non tamen satis sibi constare via
Hic quem tegit humus oculis multumque decorum Papa fuit Quintus nomine Gregorius . , D e
28쪽
.anno a bristo nato M CCLXXVI. NNOCENTIVS Quintus, natione Burgundias , antea dictus Petrus de Taratasia absens, ac primus ex ordine Praedicato ru, Are-tij Pontifex Romanus renunciatur. Aretio Romam profectus, mitrae,consecrationisqu e solemnia in Basilica sancti Petri peragit. Mittit Legatos magna auctoritate,ut controuersias tum inter Etruscos, ac Pisanos, tum inter Genuenses, ac Venetos componant. Fuit Doctor Theologus,&in libros quatuor Sententiarum, Epistolas Pauli commentarios eruditissimos scripsit. Felicissimus Pontificatus, qui a Theologis rectus est, ac guabernatus. Est enim Theologia de rebus diuinis scientia hac,Vita,& mores,instruuntur,res occultae, ac diuinae explicatur. Haec omnium laudatarum artium procreatrix ,& parens. Merito igitur SIXTO QUINTO optatisfiamo Pontifice, qui Theologiae studium tractauit, & nunc etiam acri ingenio persequitur, sanctissima gubernationem experimur. Est enim veteris Philosophi dictum, cuprimum Viri eruditi ceperint gubernare, tunc demum beatas fore Respublicas . Moritur Innocentius mense sexto,ac die secundo sui Pontificatus,& sepelitur in Basilica Lateranensi. Vacat tum Sedes dies xxj.
30쪽
milia Flisca nascitur honestis parentibus. Hic Romς apud Lateranum Pontifex creatus Vinterbium statim contendit. Mirum est quam tunc oppressa iaceret Pontificia dignitas Caroli potentia. Eam subleuare Vir magni consilij toto pectore conatus est. Fuerat Hadrianus Pont. Max. Innocentij IV. Nepos, qui dum esset Cardinalis in Angliam Legatus missius fuerat ad controuersias Regis, & Baronum sedandas. Quod Regnum iam trigesimum circiter annum a Vera fide defecisse dolens SI XTVS QVINTVS, his
nostris temporibus, gregem suum, ac sancti Petri Patrimonium, nihil non effecit , ut ad veram Religionem reuocaret. Iuuit ille consilio, & pecunia maxime in bello, quod anno Quarto eius Pontificatussaratum est. Instructissima Classis ex Hispania egressa,tuturu sperabamus , Ut portum caperet, atque illa Iezabel tandem ad SI XTI pedes peruoluta,eosdem lacrymis rigaret Magdalenae exemplo, quae Vt iam diu turpissime vivit,ita nostros quissime torquet. Sed non est abbreviata manus Domunt,nec diffidimus, quia ut multa gloriose vidit in Ecclesia sua SI X T V S, ita Anglos ad se redeuntes amplectetur. Sed Hadrianus Quintus vix dies quadraginta attigerat, cum e vita discedit Viterbij. . Sepelitur in aede fratrum Minorum. Vacat Sedes dies viginti octo.