장음표시 사용
32쪽
neus antea vocatus, patria Eserniensis suit. Hic urgente maxime Carolo Rege, & Latino Cardinali Pontifex declaratur. Vocatur ex Coenobio ad pontificatum tanta omnium opinione , ut mirus ad eum visendum seret concursus. Instituerat enim ante Pontificatum ordinem Cςlestinorum Monachorum sub regula sancti Benedicti. Pontificatum adeptus Cardinales duodecim creauit Viros integerrimos, ex quibus duo fuerunt ex eremo. Sed cum sibi magis solitudo probaretur,statuit de Pontificatu resignado. Coram omnibus pleno Concistorio mitram,anulum, ac furdalia deposuit. Eodem pene tempore diem suum obstNicolaus de Tolentino , qui postea ab Eugenio Quarto in Sanctorum numerum adscriptus est. Ac SIXTVS V. memor eiusdem sanctitatis voluit, ut eius dies festus Calendario Romano adiungeretur,atque officio duplici celebraretur , quod in pluribus alijs sanctitate conspicuis obseruari mandauit. Sedit Pontifex in sede Petri menses quinque, & dies septem. Eius a Pontificatus abdicatione vacavit Sedes dies decem. Huic successit Benedictus Caetanus, qui dictus est Bonifacius VIII. &Iubileum primum dicitur celebrata Anno M CCC.
34쪽
degalensis, post longam Patrum contentio
nem, tandem absens Pontifex Max. renum ciatur. In eius coronatione ingens fitit num rus Principum . Fertur ruinam parietum sequutam lan
tam,ut de Pontificis ipsius vita Jubitatum sit. Vbi Pontifex creatus est, Cardinales ad se Vocauit;voluit eos in Gallia esse, quo Sedem ab Vrbe transtulerat. Fuit igitur Auinioni sedes annos circiter lxx. maximo Romanae urbis incommodo,quae deserta Pallore, inculta facta erat. Pontifex interea aliquot Constitutiones consecit, quς eiusdem nomine Clementinae dictae sunt. Caelestinum Quintum inter sanctos retulit, cuius exemplo,ne a SI X T O V. discedamus, Anno M D LXXXVIII. Didacus Com-
plutensis sanctorum numero adiungitur maxima Omnium t titia, ac plausu. Huic Canonigationi,& ipse intersui . Clemens vero Venetos ob occupata Ferrariam, necnon Florentinos,& Lucences sacris interdixit. Basilicam
Lateranensem incendium passam restituit. Ad huius Pontificis tempora Milites Rhodij S. Ioannis Baptistae initiuhabent. Supplicationes solemnes sanctissimae Eucharistiae instituuntur.Item hoc saeculo Hebraicae, Chaldaicet, Arabicae,ac Graecet linguae studium in quatuor nobilissimis Europae Academijs fundatur. Mori ritur Clemens anno VII1. sui Pontifica-
.us mense x.die xv. Vacat Sedes per biennium.
36쪽
Anno a christi nato CCC L X II. RBANVS Quintus Lemovicensis, cum es set Abbas sancti Victoris, vocatur ad Pontificatum absens, maximo Cardinalium omnium consensu. Hic plane vir fuit innocetis. sinae vitae, dc cu in exteris regionibus per aliquot annos commoratus esset, Anno Pontificatus sui Quarto in Italia venit. Inter alia cum reperisset Apostolorum capita in loco , qui apud Lateranum ob ingentem numerum Reliquiarum SANCTA SANCTORVM nuncupatur,voluit in ea parte, qua nuc visuntur,sublimi, argenteis
loculis reponi. Sed sanctissimam illam aedem, quae sancti Laurenth dicta es unde sacra capita Apostolorum accepta sunt SlXTVS QVINTVS solita pietate exornat; cum enim timendum esset, ne Vetustate rueret,ita rescit, ac innovat, ut sui oblita vetustas noua omnia admiretur. Neque vero desistit idem S IX TVS Pontificias augere in Vaticano, exemplo Vrbani Quinti, qui itidem aedes Pontificias tum in urbe Veteri, tum in Montecta-scone construxerat. Vrbani Quinti temporibus Viennae Austriae uniuersale studium ab Alberto Duce fundatur,
dum S IXTUS QUINTVS in Firmana CLuitate idem solita munificentia praestat. Vrbanus vero post sui Pontificatus annos nouem in itinere Massiliae moritur. Sedes vacat dies decem.
37쪽
38쪽
Anno a chrisso uato M cccc IX. LEXANDER Quintus,natione Cretensis, Petrus Candianus antea vocatus, ex OD dine frarrum Minorum ad Pontificatum assis mitur, ex quo non minori gloria assumptus
est sIX T V S V. PONT. M A X. cui vita diutin
nam,ac felicem omnes precamur, cum tot bona attulerit
Ecclesiae, quot nemo desiderare potuisset. Hic in pauperes fuisse dicitur liberalissimus ; nam de se ipso per iocurri dictitabat: fuisse se Episcopum diuitem, Cardinalem pauperem, ac mendicu Pontifice. Celebratus est inter sumia mos Theologos; scripsit in libros Sententiarum commentarios. Hic etiam in Concilio Pisano Ladissaum Re gem regno priuauit. Pisis Bononiam Venit,Vbi,cum moriatem sibi instare cerneret,Cardinales ad se vocatos ad con cordiam, ad pacem; denique ad tuendam Ecclesiae digni ratem pluribus est adhoratus. Idem, cum mortem ante oculos se cernere diceret, testatus est se nihil reformidare,conscientia bene actae vitae motus. Vix haec dixerat, citi lacrymantibus omnibus,qui aderat,illud Saluatoris vel bum aegre proserens: Pacem meam do vobis, pucem meam relinquo vobis, statim moritur Pontificatus sui anno primo. Conditur in Ecclesia fratrum Minorum Bononis.Sedes vacat dies xiij.
40쪽
A R TIN V S Quintus Romanus,familia Columna, quae in Urbe primaria nostris etiam
teporibus, nouo Perellaru matrimonio, clarusima, aucta est , nascitur; qui consulens semper religioni, eiusdemque dignitati, Constantiae dum varia viget factionum studia, nationum omnium,& Cardinalium cosensu Pontifex creatur temporibus sane difficillimis . Hic sciens Romanam Ecclesiam caeterarum caput esse, ac parentem,in eadem Pontifici immoranduesse statuit, ut facilius Italiae,ceterisque nationibus,tamquam in puppi gubernator fluctibus maris, prouideret. Discedit igitur Constantia Sigismundo Imperatore inuito. Excipitur honorifice Mediolani a Philippo Duce sibi
amicissimo. Inde Mantuam, post Ferrariam, ac Florentiam contendit. Demum Romam venit,ubi Romani omnibus vijs effusi omnis ordinis Martinum unicum parentem adorarunt. Diem Romani, quo Martinus Vrbem ingressus est,in fastis annotauere octauo Kal. Octobris M CCCC XXI. Hic Vrbem dirutam miseratus, ad eam exornandam, templa reparanda, animum adiecit; cuius exemplo plurimos illius temporis Cardinales idem fecisse ferunt. Hic erat animo ita inuicto,ut duobus fratribus subito extinctis nullum doloris signum praetulerit. Interea vero Vrbe, atque Italia uniuersa Brachij Monto-nῆ Viri in re militari praestantis, armis perturbata, qui in Vmbria maxime furens Ducatum Spoletinum occupauerat,ac Patrimons non exiguam partem domuerat: Sed Pontifex monere non destitit hominem, ne plures tragς-