Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nomini dicatos volo , ut simi tuae in patriam caritatis eximiae , mei vera in te observam tiae simi laris perpetuum m0numentum. Genuae Kalendis Februarii anno a natisitate Christi CID ID LXXXVI.

22쪽

IULIUM PALLA UICINUM

PATRICIUM GENUENfEM

Deditus es divae . non minus illa tibi . Quod domui vicina tuae sit, fixaque Pallas, Est ea praeclarum nomen adepta suum. Protulit illa viros claros bellique, domique, Quos Pallas visa est usque fovere sinu. Edidit insignes Patres pietate. galerus eis sacer ornavit tempora purpureus. Et quorum bisda egregium capti' infula texit, Qui patriae addiderint non mediocre decus. Et tuus hinc pater. & patruus fluxere, fuisse Excelsis animis. quos monumenta docent: Visenda hospitibus monumenta, ornantibus urbem Prae cunctis, cives quae quoque suspiciant. In primis sed te miramur, & optime Iuli. Et doche & doctis concelebrande viris , Qui doctos aeque complecteris, atque Maronem Maecenas fovit, nec satis illud habes. Nam quae gesta tuis scripsit Boniadius olim Civibus, haud multae quae evoluere manus, Omnibus aere tuo formis excusa legenda

23쪽

PAGANI PAGANINI a

NUncius ut vitreas Benaci perculit aures, Illius nati casum , obitumque ferens , Fluctibus & fremitu fertur crevisse marino , Mox indignanti talia voce dedit :Quod pro me crescis, quod fis augustior, atque DuIctor , & semper maxima dona fero, Oeeane haec reddis mihi praemia Θ flamma fuisset Extincta o saltem fluctibus illa tuis.

24쪽

NO IRI FORMATORI

dello Studio di Padova. A Vendo vediito per Ia sede di revisione . ed apprG-νaetione det P. F. Glacinio Marini Inquisi ror det S. Ossicio di Brescia. nel Libro intitolator Iacobi Bonis 1 adii Annalium Genuensium ab anno 1318. recuperatae libertatis usque ad annum 33s . libri quinque cura is Iradio Abbatis Antonii sambuca. eum indice locupletissmo , non v esser cos' alcuna contro la fanta Fede Cat-tolica . e pari mente per attestato dei Segretario Nostroniente contro Principi, e bucini eos iami, concedia mo licenga a Iacopo Τurtini Stam patore in Brestia . theposta emere stam pato . osservando g Ii ordini in materiadi Stampe . e presentando te solite come alle Pubbli-cne Librerie di veneria , e di Pado va. Dat. Ii ra. Febbrajo 37 7.

. Registrato in Libro a car. 3 o. at num. 13 . MicheI Aurio Marini segret.

28쪽

ANNALIUΜ GENUENSIUM

AB ANNO MD XXVIII. RECUPERATAE LIBERTATISUS UE AD ANNUM MD L.

L1BER PRIMUS.

MAOηε quaedam res est , magnaliaque facultatem felicitatis continet civilis hominum societas , atque conjunctio , e X qua cum omnis humanitas , omnes Optimae atque honestissimae artes ortum habuerunt , tum ipsa in primis justitia reliquarum omnium reiso ina virtutum orbi terrarum illuxit ; ut plane confitendum sit , nullum esse mortalium generi constitutum bonum , quod ossicio, cultuque civili , aut optabilius esse possit , aut praestantius. Rursus ex iis rebus , quae in terris aguntur , nulla difficultates , molesque molestiarum majores habet , quam congregatio , & communitas generis humani. Primum enim , ut omittam mala , quae cum purissima in regione coelesti esse non possint , nos hunc A inse-

29쪽

a AN MALIuM GENUEMsIUM inferiorem mundum incolentes assidue circumeunt; cum unusquisque naturam quandam habeat suam , eamque minime simplicem ; tanta exsistit in stingulis voluntatum ac sententiarum dissimilitudo , & tam varii animorum motus , ut in vita versari sine aliqua vel occulta , vel interdum etiam nimis aperta atque acerba dissensione vix possimus : deinde cum civitas omnis optimam quandam sibi proponat vitam omnes enim , quantum fieri potest: , felices esse cupimus ea autem sit in usu virtutis posita , ita fere contingit , ut in magna hominum multitudine alii , & ii quidem admodum pauci , valde virtutem colant , alii parum , multi vero ne quid ipsa quidem sit virtus intelligant : ut mirum minime sit , si videmus res civiles non modo

in proposito sibi fine impediri , sed ab eo

saepius aberrantes multis magnisque perturbationum incommodis conflictari. His rebus , quae per se nimis perspicuae sunt,eXempla non adjungam : verum si quis se-Cum animo repetat , eaque studiose inquirat , quae post: hominum memoriam rerum gestarum monumentis tradita sunt , non dicam in barbaris nationibus , sed ne intemperatioribus quidem regionibus Europae , ubi ingenia in rebus & consiliis publicis

30쪽

Li AER PRIMus. Iblicis maxime semper praestiterunt, nullas prope civitates floruisse comperiet , quas intestina mala non aliquando aut de pristino statu convellerint , aut certe labefactarint. Quo magis par est illos homines admirari , eorumque memoriam aeternis honoribus prosequi , quorum Cogitationes in hac cura evigilaverunt , unamque hanc spectarunt gloriam , ut cum civium suorum animos salutaribus concordiar vinculis devincirent, tum Vero non privatam ambitionem ac potentiam , sed Reipublicae commoda & ornamenta stabilirent , atque amplificarent. His enim consiliis fa

ctisque plane divinis , & illustrem sibi

in coelum aditum patefecerunt , & ceteris item in pacato rerum statu constitutis faciliorem ad beatam vitam tradiderunt viam . Quandoquidem populi , qui optimis institutis ac legibus consociati aequali inter se amoris conspiratione consentiunt , ii conjuncti maxime , & cari etiam sunt principi rerum , ac moderatori omnium

In praeclara harum rerum Commemoratione versanti occurrit mihi Genuensium Respublica, quae summis opibus summaque auctoritate inter ceteras pulcherrime eminens , his temporibus tranquillo in A L statu

SEARCH

MENU NAVIGATION