장음표시 사용
31쪽
4 Aus Atro M Gguti e N fruustatu ornatissima conquiescit. Horum sane res gestae praeter ceteras gentes maximi& clarae fuerunt ; nam non solum in finitimis oris , quas Italiae duo maria alluunt, verum etiam in longinquis , & ab orbe n stro penitus semotis nationibus militaris illorum virtus sese egregie eX tulit , plurimaque laudis monimenta collocavit. Testis est, ut quae notiora sunt omittam, Palestinae , & Phoeniciae tractus , qui vergit ad Orientem , unde nobilissimis urbibus , in primisque Hierosolymis , ab impuris simis hostium manibus incredibili felicitate receptis , aeterna insignia victoriae retulerunt. Testis item Armenia , in quam prosecti , Saracenos totis se campis effundentes memorabili proelio compressere . Iam vero in eam quoque partem , quae se inflectit ad Septentriones , auctoritate prorogata ad Tanaim & Taurica in Chers neso , domicilia certasque sibi constituerunt sedes , ut totum id mare , quod intra Calpen prorumpit , & in Μaeotidem usque e X currit, theatrum , angustum illud quidem , eorum virtuti ac gloriae fui sievideatur . Adde quod Religionis nostrae majestatem , Summosque Pontifices vel
Ornarunt secundis , vel adversis rebus ju-Verunt , atque armis teXerunt suis. Praro
32쪽
terea potentissis mi Reges , alii, cum bello periculoso premerentur , sunt ab illis sublevati, alii, cum ipsos lacessere voluissent , praeliis fracti , atque perdomiti. In Republica vero domi temperanda quanta in eisdem prudentia , & quam gravis ac severa Virtutis ratio exstiterit , facile ipsorum amplitudo declarat. Communem quidem
humanarum rerum conditionem , de qua supra commemorabam , omnino effugere non potuerunt . Nam & multas rerum conversiones habuere , & eorum felicitati nimium fortuna invidit ; verum ut faces motu vehementiorem flammam concipere solent , ita eorum animi in vario fortunae Concussu tentantes , ct circumspicientes Omnia, ad libertatem cum dignitate conservandam acrius accendebantur. Cujus sane libertatis illis semper praecipua cura fuit, & quotiescunque exterarum gentium patrociniis usi sunt , ea ipsi sponte sua , ac libero consilio , certisque praescriptionibus
elegerunt, atque ut retinere, si placerent, ita rursus amovere facile poterant , si minus probarentur. Plerunque autem, ut non probarentur, accidebat , propterea quod etiamsi Reges , ceterique qui in summo rerum fastigio sedent, optime animati sint , tamen
eorum administri , vel quaestu adducti, vel A a alia-
33쪽
6 ANNALtuM GENUENSIUM aliarum rerum cupiditate depravati a praescripto sibi ossicio , ac recta via persaepe deflectunt , & ad improbitates delabuntur. Illud porro gravius dolendum , quod domesticis in administrationibus factionum
principes, quorum alterutrum Ducem Con4stituere , pro temporum ratione Commo
dum videbatur, non patriae , sed suae ipso. rum potentiae atque ambitioni ingenium e Xercuerint : etenim , qui vel partes civium dissidentes conjungere , vel bonorum Consensum adjuvare , ac bonis pacis artibus provehere debebant , multo infirmiorem reddebant , magisque alienabant,& quos civilis societatis tutores ac praesides esse oportebat, illam oppugnare , atque opprimere quasi tyranni conabantur. Quo lane tempore eam Civitatem, quam a maioribus fortibus consiliis ac factis egregie communitam , & in ultimis etiam oris bis terrarum terminis maxime florentem acceperant , huc atque illuc fluctuantem prorsusque deformatam videre saepenumero contigit, dum per eorum, quos dicebam, dOminandi cupiditatem ac controversiam Omnia dissidiis variisque seditionibus agitata
concuterentur . Quapropter cum optimos
quosque superiorum administrationum , &varietatum jam nimium pertaesum esset, &
34쪽
Lin ER PRIMUs. 7 ex imminentibus periculis praeteritorum incommodorum commonefierent, foedaque
in primis illa direptionis plaga, quam paucis ante annis acceperant , etiam tum omnibus ante oculos obversaretur , communis salutis ac dignitatis causa omni studio
in eam mentem & curam incubuerunt , ut Rempublicam ad meliorem statum , stabilioremque formam , & disciplinam revo carent , de qua ego scripturus fum. Quod pulcherrimum opus contigisse mihi tum , eum id minime cogitarem, sane plurimum Iaetor : nam tametsi antea e saevis ambitiosae vitae tempestatibus ereptus, Patavit, id est in philosophiae portu , optimis artibus& studiis operam navarem , illa tamen non prodibant in lucem , cum ea persequerer , quae in meam unius eXercitationem duntaxat essent accommodata ; nunc ad hoc negotium conversus fieri posse spero , si modo id tueri potero, ut aliis etiam aliqua ex parte prosim , & me interea per illustres occupationes a silentio & solituudine vindicem . Atque ea quidem , qua superiorum temporum sunt , ex aliorum scriptis cognoscentur, di laborem nostrum minime requirunt : haec Vero , quae ipse nunc aggredior , nondum a quoquam prin
35쪽
profecto quo propiora erunt eorum enim, qui vivunt, facta explicabunt θ, eo promptius & vehementius quandam quasi flammam in egregia illorum virorum pectora injicere debebunt , qui vel praeteritarum
actionum memoria , vel amore famae Venientis ad verum decus , solidamque virtutem excitari solent . Verum antequam
ad eum locum veniam , unde mihi initium sumendum est , quae rei propositae ita Conjuncta visa sunt , ut separari minime possint, paulo altius repetens, ea summatim
A. C. Annus erat post humani generis in-I327. staurationem supra millesimum quingentesimus & vigesimus septimus, & eX contentione , quae inter Carolum Quintum ,& Franciscum Valesium Gallorum Regem
acerrima versabatur, ardebat Italia bello. Genuensibus vero temporum perturbatione , multorumque casu incommodorum conflictatis, Dux praeerat Antoniolus Adurnus, qui Caroli partes sequebatur, cum propter eas causas , quae jam sunt a me demonstratae , frequens civium multitudo majores magistratus adiit, ad eosque retulit, uti per eorum auctoritatem aliqui deligerentur , qui accurato consilio optimam institutionem virtutis , justitiaeque civilis informarent ,
36쪽
tuta civitas ad eam concordiam, quae omnium bonorum votis summe semper fuerat expetita, sese tandem aliquando componeret ac stabiliret. Patres rem statim comprobavere, cupideque amplexi, Antoniolo Adurno justis de causis non invito , eam Potestatem ac curationem Duodecim-Vioris mandarunt . Ii fuere Francus Fliscus ,
Baptista Spinuta , Augustinus Pallavicianus , Stephanus Iustinianus , Simon Cenis turionus, Augustinus Lumellinus , Philippus Cattaneus, Vincentius Saulius de Rapallo , Io: Baptista Μonelia , Io: de Μarenis Davania, Nicolaus Grimaldus Ceba,& Hieronymus Doria , is qui postea in sacrum Senatum a Summo Pontifice est cooptatus. Erat ea re magna in laetitia &gratulatione civitas , neque fere quisquam omnium erat, qui cum discordiarum civilium finem , Iormamque tranquillitatis
futurae sibi animo proponeret , tum sibi ,
tum fortunis communibus novam de coelo lucem obortam non existimaret ; ita non solum homines vultu serenitatem , Verum
etiam urbs ipsa quasi sensum hilaritatis aspectu prae se ferre quodammodo videbatur. Iam susceperant operam Duodecim - Viri cum judicio bene consulti, tum valde
37쪽
Io AusALIUM GENΠENs Iu Mintegritate probati , ad eamque rem ad ministrandam tota se cogitatione converterant. Verum nescio quo fato fieri videmus , idque est longa rerum humanarum actione cognitum , ut magnarum curarum magnae fere esse soleant difficultates & mo. rat . Etenim tristissima quaedam tempora consecuta sunt , quibus laetum est , ut illius procuratione negotii necessario superis sedendum fuerit; nam cum omnis ora ma. ritima adversariorum praesidiis teneretur , eorumque magna atque expedita classe ma ria longe lateque obsiderentur , neque ad ea convehenda , quod ad victum necessaria sunt , ullus pateret aditus, ingens inopia ,
summaque annonae caritas civitatem occupavit . Quare dum exigua quaedam alimenti ratio in singulorum capita describenda esset , & lacrymabiles interea gemitus diurni , nocturnique tota urbe e Xaudirentur , atque eX Omni parte miserrima fames, di foedissimus horror ingrueret, hominum mentes in longe diversias curas , aliosque Iabores avocabantur. Accidit autem per id tempus, ut Lau- trechi in Italiam adventu is erat imperator , qui totius exercitus Regii potestatem gerebat status civitatis sit facta commutatio. Itaque per adversam factio
38쪽
nem Antoniolo Adurno facultate data , sese libere subducendi, Theodorus Trivultius Regis nomine ad Reipublicae custo diam & gubernationem receptus est. Postquam rerum commutationem nihilominus
in instituta ratione erectioribus animis of
firmati cives , ubi primum licuit, id quod
instituerant, perficere rursus aggressi sunt, Trivultio ipso consentiente, seu id ex animo faceret , si ve obscuro consilio ac simulato , quo magis in recenti honoris graducol Iocatus , ea humanitatis specie voluntates hominum sibi conciliando , omnes in suscepta Regis amicitia atque in officio
contineret; id utcunque fuerit, multis Certe haud mediocrem admirationem asserebat. Ita ille abiit annus. Qui vero secutus est, ineunte Vere , gravissimam , maximeque horribilem pestilentiam adduxit. Fuerant hyeme tota , quae antecesserat , austris leviter flantibus
imbres maximi , itaque assidui, ut sol moderator temporum , quique Vitam , & fa-lutem larga luce mortalibus asteri , tres prope menses haud se terris ostenderit , qui postea ubi verni caloris appulsu tepefacti sunt, ex humidis seminibus, quae Conceperant , Vaporibuβ excitatis facile aerem insecere : in quam pestilentem luem eo
39쪽
proclivius hominum corpora concidebant,' quod humores , quos ex mala Victus ratione , fame dominante , contraXerant , magis erant ad putrescendum parati: quanquam ea Contagio non modo in tenues &obscuros incubuit , sed latius serpens arripuit etiam claros & locupletes : quorum cum alii acerbissimo fato interiissent , alii socos & lares patrios mortis timore perculsi deseruissent , facta erat in urbe miseranda vastitas ct solitudo. Interea Savonenses , qui Genuensibus adjuncti, jam ante se eorum ditioni subjectos ac vectigales esse aegre ferebant ,
more multorum, qui secundam fortunam
ferre haud facile possunt , liberius atque
audacius ea moliri coeperunt, quae frustra persaepe tentaverant . InduXerant in animum suum , idque , quibuscunque rationibus poterant , evincere conabantur , uti ad se naves omnes cum mercibus atque oneribus libere commearent, atque ita negotiationem maritimam omnem a Genuen-1ibus averterent . Praeterea salis facultatem , quam Genuenses suo sibi jure reservarant, omni contentione elaborabant, ut in suam quoque ditionem vindicarent. Qua sane res , praeterquam quod jus Genuensium imminuerent , in eorum etiam detri
40쪽
mentum maximum recidebant. Hos mo, tus & conatus parum consideratos cum
alias etiam magna spe aggressi tentassent , quod ad mercatus serique celebritatem , natura loci adjuvante, brevi res suas, &quaestu , & potentia se magnopere ampli. ficare posse confiderent , quam lenissimis semper verbis, incusati fuerant , amiceque Commonefacti, ut a proposito desisterent , in eoque manerent , quod antiquissimo foedere convenisset & quoniam iniquum erat , cum alienam sibi potestatem assu mere , tum id recusare , quod sua voluntate atque optimo jure ad id tempus dependerant , cogitare eos oportere , & quid possent , & quid deberent; quorum utrumque si non attenderent , in altero injuste atque iniuriose facere , in altero parum prudenter. Hujuscemodi verbis , &multis praeterea in hanc sententiam , quae
ad fanandas eorum mentes pertinebant ,
cum saepe fuissent admoniti , illi tamen in suscepta pertinacia acriter persistebant:
ac per id tempus commodam occasionem
nacti , paucorumque potentium , qui fuisprivatim cupiditatibus & commodis serviebant, studio largitioneque adjuti exploratam in spem Venerunt , se per Regis ministros α consiliarios a Rege , quod