Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

14 ANNALIUM GENUENsIUM concupierant, consequuturos. Genuenses,

qui ne id fieret summa semper diligentia praecaverant, ubi praeter spem, & contra quam licebat , factum cognoverunt , cosque, qui parere consueverant , animadverterunt jam se murorum molibus & pro pugnaculis , perinde quasi animis & spe bellum praesumerent , Communire , gravi nimirum justoque sunt dolore commoti ;& eo magis , quod cum legationes ad Regem misissent, quae pro se causam demonstrarent , docerentque , si id juris , eamque audioritatem Savonensibus attribueret, eum contra omnia jura facturum videri, de sententia ipsum dimovere non potuerunt. Qua causa , ut paulo post demonstrabimus , ad institutae rationis novae Reipublicae formae

progressum eXitumque inveniendum maxi

mum monumentum attulit.

Iisdem temporibus cum Lahi trechus

terrestribus copiis Neapolim obsidione premeret , Andreas Doria , ad quem Regis nomine summa ossicii , imperiique maritimi respiciebat, eodem Philippinum Doriam octo cum triremibus miserat , ut hostes integra oppugnatione obsiderentur.

Qui cum Ugonis Mon cadit audacia concitati cum triremibus sex & biremibus duabus praelio rem committere , atque Doriae e lassem,

42쪽

LIBER PRIMUS. Is

classem, quae in Salernitano sinu consederat, adoriri non dubitassent , egregia Aurianorum virtute profligati sunt; quo in praelio Moncadius cecidit , Alphonsus Avatus , Ascanius Columna, multique praeterea amplissima fortuna viri capti , conservatique sunt ; & ea demum secuta , quae ut uberius memoriae prodantur , non est praesentis instituti mei. Post eam insignem victoriam Andreas Doria in magna animi laetitia haud

omnino poterat sedata cogitatione conquiescere; & quam jucunda, quae pro Rege fuerant ipsius auspiciis gesta , in illius memoria insidebant , tam erant illa acerba, qura de civium suorum praesentibus incommodis, & de iis , quae multo graviora impendere videbantur, assidue cogitabat. Verum , quoniam in hujus clarissimi viri mentionem saepenumero incurram , quae de ejus natura & moribus spe lata , de cognita sunt , hic me locus monet , ut

silentio non praeteream. Is genere admodum nobili fuit , aspectu plane regio , ad

gloriam atque ad omnia summa natus , quanquam ad bellicam laudem , eamque maritimam, se magis convertit. Amor ipsius incredibilis erga patriam facit, ut cum Caesare non sit comparandus, qui suam Oppressit : singularis humanitas erga omnes ,

ne Disitir Cooste

43쪽

16 ANNALIUM GENUENs ID Mne cum Catone , qui truci severitate fuisse dicitur . Ei tamen utriusque natura inerat : celeri industria , horribilique vigilantia illum aequabat : hunc justitia, & recte lactis : magnitudine animi utrunque : vir in primis, & civis, & imperator optimus. Hic igitur, uti dicebam , decreta de Savonensibus interposita , imminentemque patriae perniciem secum ipse considerans , magnoque animi motu perturbatus afflictabatur. Scripserat ad Regem accuratissisimas literas , miserat etiam certos homines , qui supplicibus verbis tantam ac tam gravem indignitatem deprecarentur , regiamque fidem & sapientiam implorarent: sed qui in ancipiti etiam causa pro maXimis ipsius meritis fuisset sublevandus , injustissima destitutus fuit. Quapropter, postquam ad aequissimam rationem impetrandam non egregiam voluntatem fuam , non merita, non recentis victoriae gratiam, non

denique supplices pro patria preces apud Regem valuisse intellexit , statuit se ab illius amicitia avertere. Fuere aliae praeterea causae ipsius privatae , justae illae quidem& magnae, quae id fuaserunt Verum haec , quam e Xposui, praecipuas partes habuit: illas Vero nunc a me commemorari necesse non

44쪽

Erix est oppidum, quod abest ab urbe

Genua millia passuum sexaginta ad portum Veneris tutissimo loco positum . Eo Andreas Doria se recepit , multa animo

movens , atque ad Omnes casus excubans ,

quos vel occulta hominum consilia adducere , vel turbulenti illius tempestatis motus aperte invehere potuissent. ΜοX vero ex aeto tempore , ad quod imperio Regis munus suum obstrinxerat , ubi satis officio factum existimavit, cum rite prius per certum nuncium Voluntatem suam Regi de- nunciasset , omni illius sacramento solutus

est. Et quanquam postea Rex quod plerisque accidere solet , ut id percupide e X- petant, quod paulo ante neglexerant omni diligentia per idoneos homines conatus est Doriae sibi voluntatem recuperare ; ille tamen summis pretem iis , quae proponebantur , summisque pollicitationibus reiectis , in suscepta sententia permansit : ac cum Neapolim cum omnibus suis triremibus nauigasset, jam enim Philippinus redierat, tractabanturque conditiones , quibus Caroli sese rebus adjungeret , ad Inarimem insulam consedit, Gallorumque classem , quoquoversus progredientem , hostilem in modum insequi coepit, ac male habere. Iisdem diebus Lautrechus mortem

B obiit,

45쪽

χ1 ANHALIO M GENUEMsIUΗ obiit, atque is exercitus, qui Neapolim obis sederat, dissolutus est, magnaque eX parte

subita morborum vi miserrime absumtus . Hac in sortunae rerumque omnium commutatione Theodorus Trivultius, qui Regis nomine Genuam regebat , rebus suis dissidens , de praesidiis in urbe collocandis cogitabat. Erant in Gallia cisalpina Ale- .Xandriae peditum circiter duo millia ; hos adhibita 1umma celeritate accersierat: qui, ut postea cognitum est , non ita multum morati , cum profectionem parassent, certiores facti anguste stipendium illis persolutum iri, simulque veriti pestiferum aestum , quem audierant Genuae ingravescere quΟ-tidie magis, a proposito itinere destiterunt. Hoc consilio Theodori cognito , Andreas Doria , qui Omnem vim cogitationum , actionumque suarum eo direxerat , ut acervicibus patriae jugum omne depelleret , rem sibi diutius disterendam non existimavit,& jam classe atque animo paratus propius accedebat. Quod cum adversarii, qui se paulo ante in portum receperant , prae sensissent, sibi timentes, fugam spectare coeperunt. Transierat jam dies qui fuit ad xv. idus septembris, & nox insecuta obscuram admodum caliginem caelo inveXerat , cum

illi e portu educti sese in tenebras & fugam

46쪽

gam conjecere. Et quamvis, perinde quasi decertaturi essent, instrumentorum bellicorum horrifera vi ingentique fragore inanes

auras complerent, omne tamen eorum cer-

etamen in cursu & celeritate positum erat. Doria primo fugientes insecutus , deinde Cum nodie circumfusus occasionem bene gerendae rei nullam videret, se iam diu sustinuit, quoad dies illuXit: prima vero luce duas triremes , quae Savona directo itinere Genuam contendebant , imprudentes aggressus expugnavit , totidemque praeterea ab omnibus remigibus ac propugnatoribus desertae in ejus potestatem venere ; qua cum incautius praeproperaque festinatione e portu egredi colluctarentur , in procurrentibus saxis haerentes cursum conficere non potuerunt. Erat in urbe deformis solitudo , eaque in solitudine plena timoris atque terroris Omnia , magistratus , qui aderant , solivagi , sollicitaque trepidatione suspensi. Doriam vicina litora cireumsedentem quatuor cives adeunt , afflictam illi fortunam urbis commendant , & civium falutem , rogantque , me quid novi tumultus per oppugnationem excitari velit , quod in patriae discrimen ac calamitatem sit recasurum. Quibus ille comiter acceptis , quid esset suae voluntatis at-

47쪽

ro ANNALIUM GENUENSIUM

que propositi accurato sermone demonstravit. Ejus vero sermonis haec fere stim mafuit : Non ese consilium suum nova aliquo mo-ru patriam perturbare , scd perturbatam potius ad pacatam quietem re vacare , si posset : antiquit am Mi hanc curam fuisse rproinde nunciarent ceteris civibus , optimant spe essent , seque , dum ne ab extern9 praesdio urbem occupari paterentur , ad eos , nisita eorum voluntas ferat , non progressurum. Postea quam hoc renunciatum est , prosoribus ejus templi , quod a Vineis nomen accepit , Theodorus Trivultius, qui ex arce eo descenderat, paucos , qui aderant , cohortatus est , ne a prisina fide desciscerent , neu vellent novos casus durioremque fortunam periclitari , at ut ab Regis

amicitia ornamenta ac comm da exspectarent

amplusima , quorum se auditorem adjutoremque praecipuum fore pollicebatur e multaque praeterea addidit, quorum commemorati Ο- ne eXistimavit, eorum voluntates & studia ad sese posse traducere. Abeuntem e Digida concione , atque in arcem , unde eXierat , regredientem , .pauci , qui adfuere , prosecuti sunt. Potiridie vero mane cum Doria certior esset factus , Trivultium de praesidiis accersendis valde laborare , veritus ne rei bene

48쪽

bene gerendae oblata facultas e manibus elaberetur , illius consiliis antevertendum existimavit. Itaque oppugnationem aggresifus, nullo prope negotio urbe potitus est. Nam Ianus Brandus notus ex Corsica miles , qui tum cum parva manu molem portui objectam asservabat , cum ab ea parte nulla esset armatorum irruptio facta , sed

per paulo superiorem Iocum ingressum sibi patefiecissent , primo in credita sibi custodia se continuit; deinde audito libertatis ac Divi Georgii nomine , quod passim Doriani milites maxima voce conclamabant , impium duXit , contra ejus sanctissimum nomen armis contendere , sub cujus patrocinio insula ipsius germana patria aequissimo imperio regebatur ; & Borasinus , cui SarZanae convallis litus praesidio non minus firmo defend cndum contigerat , Helvetiique circiter sexaginta , qui stationem ad Palatii sedes tenebant , parum ausi contra jam victores infestis signis consurgere , facile cesserunt. Qua in rerum trepidatione Theodorus Trivultius , cum omnia in Auriae potestatem jam venisse cognovisset , se in arce omni spe destitutus inclusit. Haec, quae in urbe gesta fuerant , in suburbanis praediis , quo vitandae pestilentiae causa ci-Vitatem omnem commigrasse supra demon-

49쪽

stravimus , statim audita sunt , quare celeriter magno omnium concursu eo confluxit. Advocata vero concione, omnium ordinum viri in Dorianam porticum frequentes convenere, ubi Andreas Doria hujuscemodi fere verba habuisse dicitur: Omnium latorum , quos oe multos oe varios invita suscepi , fructum hodie uberrimum fero , cives mihi carissimi , quod hoc loco , bocque in

rerum flatu nafrum hunc consessum video: nos non Iam ullum externorum Dominarum supersum imperium premit , non ullius Bllae , aut Marii improbae factiones ad arma concitant.

Riae turbulenta , pravisque sudiis involuta fuerunt, abiero . pacata, aperta , liberaque nobis jam sunt omnia. Proinde ut hic dies mnem nobis multarum attulit crumnarum , ita vehementer velim , ut universis novae sit principium salutis. Nolite exsimare, quae temporum rerumque conversionisus fiunt O commutantur , ea temere aut casu evenire : quaecunque apud nos fieri videmas , omnia suunt e providentia cuncta prospicientis oe moderantis Dei. Circumspicite frequentio ve-sram , qui tota regione disjuncti antea misera in urbe solitudinem feceratis. Caelum jam etiam ipsum ad novam celebritatem, alteriusque initium vitae vas vocat, oe ad spem meliorem salilienda nobis civitas es . Multae circumm

50쪽

sunt difficultates , sed nihil es tam dissicile ,

quod virtute perfici non possi ς cujus viam ira gress olim majores no stri omnia dura atque aspera pervadere , fuique nominis gloriam ad ultimas A aei atque Ionii maris oras protendere potuerunt. Verum , cum omnis virtutis , tum maxime civilis , qua nos indigemuT , cu-sos ac conservatrix concordia es , quas calamitates superioribus annis propter dissensiones serpessa si civitas nostra, dolore probibeor commemorare : hac ipsa , quas aereo muro , ubi nos sepserimus, omnis erit omnisus adversis rebus ad nos interclusus aditus , nullaque exsiset unquam tanta vis , qtrae bene corroboratagopes o vires nostras queat contundere : nam si

quicquid agitatur seditione infirmi simum est , id profecto ad immortalitatem convalescit ,

quod animorum conjunctione munitur. Tollantur in poserum omnes de principatu controversiae, non factio cum factione, neque pars cum civium parte constat; sed , si vere cives appellari volumus , ad communem boneste vitae societatem , ct ad rerile farita singulorum inter se virtus cum virtute conspiret. Ceterum de concordia ac Republica constituenda vos quidem antea meditabamini , id tamen meo sane judicio inci nullo modo poterit, nisi prius bene explicatam libertatem po eritis : hanc , pro qua recur randa cogitandum vobis esset , si

SEARCH

MENU NAVIGATION