Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

I94. ANNALIuM GEM DENs Ivuris humani tumidum videtis , Jamdudum Hidominatum, O hujus urbis imperium desinat; idque assentiente Caesare , cujus rei certis os auctores habeo , quorum literas vobis aperiam , tum libuerit. Ceterum, quoniam huic rei per ciendae unum me ante omnia sibi obstare si det , in quo maximum in vesra salute ac li-lertate defendenda praesium positum 6se intelligit , quod in familia nostra semper fuit ,

noctes oe dies cum animo suo reputat , quibus me insidiis de medio tollere mini. Id quidem semel atque iterum veneno tentavit ἰ ea spe dejectus jam tacite fertur accensus ad vim , ferrumque parat. Iam vero cum vos videatis quantum sibi licentiae vetus nobilitas quas suo jure arroget, atque ut cum privatim , tum in

Magisratibus primos Hi honores vindicet, vo seque despectos habeat, ecquis vesrum iusissimo

dolore non accenditur R O tamen multo magis

aspera oe foeda sunt, quae exspectantur. Nam si haec adhuc fuere , quid tandem exsimatis

futurum, cum sius nobilitatis amplitudo , Janetino dominante, regnum sibi constituerit, ct ceruicibus nostris acerbissimum servitutis imposuerit Jugum y vile vulgus eritis: proinde tan- σα , quae in me , vorumque in exitium, extremamque patriπ perniciem impendent, ruinae obviam eundum es. Certum es mihi huic M. signato Uranno , ipsique Doriin rerum principi

vitam

222쪽

Lia ER QP ARTUS. I9ssitam eripere , ejusque triremes , mox Palatium occupare, O sublata paucorum potentia, novum popularem satum consituere: Si res eo loco esset , ut de ipsitus eventu dubitari oporro ret , vos tamen mecum , opinor , pro virtute ιora alacres in id discrimen descenderetis. Nunc urbem tenemus; delecti milites mihi trecenti sunt , quos hic paratos in armis habeo ;magna pars eorum , qui in Palatii praesidio funt , mecum facit ; ad portas corrupti custodes a me Agnum ex sectant ; excubat in portu triremis multitudine armatorum paratusima , quibus aetas , animusque vigent ; ex urbanis opificibus , qui mihi parent, mille o quingenti , qui e vesigio ad nos armati occurrent ;aderunt praeterea prima luce ex oppidis meis duo hominum millia , totidemque ex Placentia

subsequentur ; adversarium nullum habemus ;Flet nox ; explorata , fida , tutaque nobis sunt

omnia. Vos igitur mecum eritis, non pugnae comites , sed specitatores gloriar; itaque subvenite patriae ; adnitimini mecum ς vsrasque spes

fuscitate , quandoquidem quaecunque quaeretur gloria O dignitas, ejus in primis, non dicam

participer , sed principes futuri esis. Ad has

illi horrendas voces perculsi cecidere animis , pavidique obstupuere. Quod ubi ille

animadvertit , longe acriorem mentis aris dorem spirans , eorum mollitiem & socor-

223쪽

196 AMMALIuM GENUENSIUM diam accusavit; perfacilem exploratumque rei exitum demonstravit uberioribus Verbis I commemoravit suam erga illos benevolentiam ; postremo faeti necessitatem proposuit, quod eo jam loci res esset adducta, ut revocari minime posset. Quocirca pauci sane non inviti , ceteri tempore oppressi , spondent se illum , quocunque fortuna cadat, insequi paratos; duobus exceptis , qui

ita exhorruere , ut id munus prorsus refugerint, & naturae, consuetudinis vitae, imbecillitatisque suae veniam ab eo precati sunt. Eum in locum coenulam jubet a fierri sine ullo apparatu , quam stanteS comederent. Paulo post milites , quos domi inclusos habebat , cogit in arma ; civium multitudinem ostentat , illisque auget animos , & pro cujusque conditione hunc atque illum excitans, in Omnes partes pugnaci animo curam intendit. Interea Gigantus Corsus , vir egregia

fide & bellica laude insignis , qui in Palaiio stationem habebat , in praestidio Reipublicae collocatus , sensit ille quidem e militibus fuis abesse multos , & in Cariniano

arma moveri , nec rem tacitam habuit.

Sed quoniam in iis , quorum maxime res agebatur , ea pars ingenii , quae monet ut contra hominum insidias semper vigilemus,

224쪽

LIBER u ARTus. 197Jam penitus erat facili credulitate consopi ta , illaque recepta opinio de trireme armanda, uti supra commemoraVI, suspicionem omnem eXcluserat , propterea nullus tum fuit accuratae considerationi locus .

Decima jam appetebat hora, & luna , quae noctis illustrabat umbras , properabat ad occasum , & qui urbem omnesque locos , de quibus suspicari aliquid poterant , eX-

ploratum iverant , nunciarant late silere Omnia , cum sub arma coactos milites suos

jubet silentio procedere. Ipse cum delecta

civium juventute in medio se agmine Collocat , & ne quis ordine excederet , graVID sima sanctione minatur. Duas portas fratribus dispertit, Hieronymo , atque Otho- hono Fasciolanam; Cornelio autem, materno genere impari , eam , quae ab Arcu nOmen habet. Praemittit Verrinam ad triremem suam, qui moneret, ut ad interiorem portum , in quo Dorianae triremes Concludebantur , sensim adnaviget , ibique aeneo tormento signum det , quo uno eodemque tempore & conclusas ipse triremes invaderet , & qui ad portas occupandas erant distributi , pugnam inciperent. E clivo cum descenderet , pede prolapsus dicitur concidisse , & propterea paulum haesisse animo ,

cum etiam ululatus canis , moestissimaeque

225쪽

138 ANNALIUM GENUENfιUM uxoris lacrimas , & susceptam in pulvereosomite atram flammam , aliaque adversa omina , quae antecesserant , secum repeteret. Sed tamen quid animi pendeo δ inquit :regressum non habet , quo me cunque trahit, fortuna, eundum est; & progressus in Marru-phianam viam, in eam descendit, quae domiciliis tecta, & secundum litus directa pertinet ad interiorem portum, qui tribus quidem ex partibus altis muris concluditur ,

sed quae respicit orientem solem a portu Vinario, humili muro interiecto, separatur. Ab hac igitur parte milites aliquot in insidiis dispositi , arrepto navigio , nullo negotio ingredientes , ostium , caesis custodibus , patefaciunt. Fliscus , qui propinquo loco paulum in via substiterat , propterea

quod triremis ad signum dandum nondum praesto erat , morae impatiens fertur in Deum exarsiisse effera vi animi , plenasque horroris & impietatis caeco furore amen&effudisse voces; mox clamore auxilium flagitantium audito accurrit, datoque a trireme signo , in portum irrumpit. Completur militibus locus I triremes occupantur ἰlibertatem Fliscani conclamant. Ad eam Ocem exciti remiges alacres prosiliunt, &pro se quisque saluti suae consulit. Ibi tum ingens strepitus , confusus clamor , & tum

226쪽

LIBER U ARTUS. 199 se solventium , tum per transtra , remose que concursantium praeceps impetus horribili terrore omnia complent. Eo in tumuliatu Fliseus dum a praetoria trireme ad eam, quae proxima erat, transcenderet, vel quod certiorem fidem accepit in terram descenderet, ut ad alias triremes pacandas occurreret , mobili ponte , per quem serebatur , ad agitationem triremis dilapso, in mare , vel potius in parvam languentemque maris aquam praeceps decidit , ibique cum tribus militibus , qui una eo concurrere , infelix vitam reliquit. Ita dirum illud malum, quod longo labore conceptum ea te terrima nox in miserandum hujus civitatis exitium. pepererat , puncto temporis praepotenti altissimi Patris dextra in undas effusum est. Ubi nunc sunt, qui impudentissima oratio ne Dei providentiam tollunt , eumque negant consulere rebus humanis, & tanquam impii Pharaones , superba mente elati suisse viribus jactant λ Haec quidem dum erit

civitas , coeli terrarumque moderatorem optimum adversus tantam immanitatem seducem & oppugnatorem habuisse, gratissima confitebitur , tantique memoriam beneficii perpetuo gratiarum agendarum praeconio celebrabit. Horret animus meminin

227쪽

quidem , sed ex unius perditi civis consilio, ut postea cognitum est , designa verat ;atque a tam feri, tamque inhumani facinoris commemoratione refugio. Eodem tempore port*, quas supra commemoravi, Ca so uno aut ad summum altero , Occupantur. Ad Fasciolanam Ianetinus , quam ab amicis custodibus teneri credebat, inscius

dum ad triremes suas , unde clamor eXaudiebatur , accurrit, repente circumVentus interficitur . Eodem impetu non concursum est ad ipsum Andream Doriam opprimendum quod factu facillimum erat utpote imparatum, aegrotum , & lectulo suo jacentem , propterea quod Fliscus ita praeceperat, Veritus, ne si militum turba in illius sedes , antequam ipse adesset , se conjecisset , pretiosissimae Dorianae supellectilis,

quam sibi integram reservabat, magna pars ab iis militari more compilaretur : at CO-gnito Flisti casu adversariorum animi protinus elanguerunt. Ita ille, in quo uno principe maxime civitatis salus nitebatur, praesenti prope ipsa in morte incolumis divina plane providentia servatus est. Qui circa illum aderant intimi familiares , cognito Ianetini interitu, cum jam omnia in unius Flisci potestatem esse collapsa existimarent , nullusque superesse videretur urbis

228쪽

desendendae locus , aegre equo impositum adhibita celeritate, Μasonum , quod oppidum ab urbe abest decem passuum millibus , advehunt . Intra urbem ingens ubique pavor , ubique concursatio , confususque armorum horror, & causa tumultus patefacta ; nam

primo concursu cum alius eae alio causam quaereret , varia asserebantur . Bonifacius

Lumellinus, Adami Centurioni admonitu, paucaque interposita mora Christophorus Pallavicinus , & Antonius Calvus in Palatium accurrunt, eorumque Senatorum qui

ibi aderant concessu , Iordanum Corsum ,& expeditos milites xxv. assumunt, ut quatenus fieri posset , labentibus rebus succurrerent. In compitum Fostellanum regressi,

ibi Fliseano agmini obviam fiunt , & cum

eo congrediuntur. Primo in congressu ii , quos dixi , milites per amicas noctis tenebras fuga sibi consulunt. Itaque cum ma gnum hostium numerum pauci sustinere non possent, cedere coacti, uno amisib, ad aedes Adami Centurioni se contrahunt. Ibi tum Francisco Grimaldo , & Dominico Doria , & aliquot praeterea civibus assum in iis, ad Fasciolanam portam Contendunt, ut, de Doria quid actum sit, cognoscant. Lu- mellinus ad portae custodes audacter pringressiis

229쪽

pressus capitur; reliqui, nova re perturbati quod portam tenebant hostes , & viribus dis fisi in urbem revertuntur; quos tamen idem Lumellinus ex hostium numero elapsus paulo post assecutus est. Et jam frequens Senatus, cujus tum princeps erat Nicolaus Francus , quod Respublica Ducem non habeabat , in palatium convenerat , & Caesaris

Legatum accersiverat . ConfluXerant eodem multi praeterea cives optimi , vel ut commune periculum subirent, vel ut proprium vitarent. Ego Ioannem Baptistam Grimaldum illustri virtute iuvenem secutus , eo ipse quoque accessi. Cum quantores esset in discrimine trepide nunciaretur, captas esse portas, occupatasque triremes , Ianetinum vulneribus confossum , & nonnulli ipsum etiam Doriam occubuisse contenderent , & jamjam hostes imminere pronunciarent ; neque certae essent paratae copiae , non firmum praesidium , quod, qui in statione esse debuerant milites, ad Fliscum

plerique transfugerant: cum haec, inquam, Omnia adversa concurrerent , multos quidem spes reliquit, quod rem ad eXtremam prope fortunam adductam videbant , sed tamen consilio atque animo praestantem civium laudem non deseruerunt. Igitur , ut in tam turbida tempestate aliquam expe

230쪽

Li AER QUARTU s. ΣΟ diendae salutis rationem aggrederentur, pla-Cuit, ut duo eligerentur cives, qui Fliscum adirent, ejusque voluntatem Senatus nomine cognoscerent; nam de ipsius interitu nulla adhuc fama manarat. Μittuntur Hieronymus Fliscus , & Benedictus Fliseus Carae varius. Verum cum non reverterentur,

quod hostilis terror moram illis intulisset , Hieronymus Doria , Cardinalis amplissimus, & propter sacrosanctam dignitatem,& propter causam necessitudinis , quae illicum Flisco intercedebat , quod Nicolaus 'filius illius sororem habebat in matrimonio , maxime idoneus eXistimatus, perhumaniter id munus suscipit , assumtisque duobus Senatoribus, Ioanne Baptista Lercario ,

& Bernardo Interiano Castaneo, egreditur, ut hominem conquirat. Verum in itinere ab amicis quibusdam etiam atque etiam admonitus , non esse tutum accesctum , apertamque se in mortem dimittere, si progrederetur , re non tentata, magna multitudine

circumfusus in Curiam redit. Ad Palatii fores dum appropinquat , & trepido concursu milites , qui intus erant , cum fiam miseris tormentis intenti sese objiciunt , unius improvidi militis tormento percusfus Franciscus Ritius, haud ignobilis civis, limine in ipso miserrime concidit. Et jam dies

SEARCH

MENU NAVIGATION