Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

18 ARMA LiuM C EN U EN si ii uvisa est , ut in hanc curam penitus se conaverterint ea animorum confidentia, ut jam etiam in conviviis , horisque intempestivis , per risum & jocum tanta in re hialare familiariterque nugari consueverint . Et novis consectis amantium nominibus , Cenuam in Flisci potestatem futuram te.ctius alludentes , novoque jam in dominatu triumphantes , grata se collocutionum jucunditate complebant. Nimirum ita fere fieri videmus , ut cum natura duas animis nostris opiniones assinxerit, boni alteram , alteram mali , & quamvis causa potius

sit , cur adversos rerum exitus metuamus ,

quam speremus secundus , rerum scilicet humanarum ita ferente fortuna , ut fluxae atque fallaces proclivius in adversa labantur, magna tamen pars mortalium spe alliciatur magis, eaque Vehementius commo Veatur. Credo equidem, propterea quod

malum, nisi propinquum fuerit, dissiculter

Credimus , bonum Vero , etiamsi sit valde remotum, libenti assensione complectimur, aut certe quod cum spes semper sit cum Voluptate conjuncta, qui motus in sensibus nostris unus est omnium jucundissimus , haec e suo recessu & considerato judicio mentis evocat , augetque animos ; qui ubi

aucti, & in rem sibi propositam hilari cu

pidiis

212쪽

piditate profusi sint , nos tanquam ebrios ad audendum optimeque sperandum facili momento impellunt. Ita illi , quemadmodum dixi , credula se spe oblectabant, &praeterea bona fortunasque sibi locupletum civium partiebantur , ad praedamque pro

ponebant .

Est peramoenus intra moenia clivus , ad eam urbis partem, quae vergit ad Orientem , qui se longe lateque explicans, pluri misque domiciliis distinctus atque ornatus, hinc lati maris spatia , hinc Albani suburahana , tractumque illum , quem Bilamnis interfluit , pulcherrime prospeetat i Carianianum vocant . Prima ejus in parte do mum laxe , magnificeque aedificatam Fli. scus incolebat, quae urbi amplae imminens, quasi dominatum petere videbatur. Hinc ille praepotentem urbem, opibus atque omni deliciarum & ornamentorum genere an fluentem , magnumque sub oculis positum imperium acerrime contemplabatur , suae. que ardenti cupiditati male amico numine inflammatas succendebat faces. Domi pa. Tabat arma, pugnae simulacra una cum fra. tribus referebat , atque ita irae impetum , roburque animo colligens, seque omni exeris Citationis genere tentans secuturo facinori

praeludebat. Et cum solus erat, horis sucinuisivi a

213쪽

186 ANNALIuM GENUENfluuiisivis , ut eX iis compertum est, qui eo fa miliariter utebantur , Neronis vitam , &Catilinae coniurationem , eumque Nicolai Μachiavelli librum , qui Princeps inscribitur, persaepe legebat , nempe ut ex ejusmodi lect ione ac disciplina , iii media etiam barbarie detestanda , fieret ad crudelitatem eruditior. Descendebat in Fasciolanum secundo aut tertio quoque die ad Andream Doriam, bonorum eXemplo, & pristina ipsius consuetudine, invisendum , familiarissimeque consultandum ι Praeter causas , quae Flisco

erant cum ceteris civibus communes, erant praeterea ipsius privatae multae atque magnae , quamobrem Auriam uti parentem veneraretur , omnique observantia coleret ;quippe qui civilis hujus concordiae causa

Sinibaldum ejus patrem Ornamentis auxerat , ipsum , domumque ipsius ad exitum labentem sustinuerat , & semper quidem

auctoritate , saepe consilio , nonnunquam opportunis temporibus grandi pecunia juverat. Quorum ille beneficiorum regnandi causa oblitus , fraudem & parricidium crudeli mente tegens , gratissimi animi , optimaeque voluntatis ossicium mira simulationis constantia praeseserebat. Et profecto in-eredibile est memoratu , hominem peneiadole

214쪽

Lia ER U ARTUS. 187 adolescentem tantum facinus, tantique rem momenti ea moderatione naturie occultare

potuisse , ut Sergius Catilina , si cum hoe

comparetur , ne nominandus quidem inter simulatores esse videatur: color eius in primis egregius , laeti oculi , incessus sedatus ac liberalis , quanquam saepius equo insigni sublimis per urbem ferebatur : idem vultus , eademque in multiplici actionum varietate similitudo . Hac agilitate ingenii odium summum , quod adversus Ianetinum susceperat , cujusque aliqua suffusa nota in ipsius ore apparebat antea , totum intra animae latebras abdidit , & specie quadam amoris insigni hominem adortus , quicquid in illius animo suberat opinionis

incommodae, id prorsus contrivit; &, cum humanissime persalutando , tum domum Conveniendo, tum communicando consilia, in ejus se familiaritatem penitus insinuavit, qua sane familiaritate paulo post: multo etiam se arctius devinxit, nactus Occasionem nuptiarum, quae secutae sunt, cum is sororem Iulio Cibo in matrimonium col

locavit.

Interim ex urbe , quam Veterem Vocant , eX quatuor triremibus , quas a Farnesio emisse supra demonstraVimus , unam

215쪽

188 ANNALIuM GERO Eus1vM AEgaeum, Ioniumque mare se expedire velis te simulat , consilii sui causam a fierens , quod ad eam armandam stipendium a Pontifice satis certum nondum obtinere se potuisse diceret : cum Ianetino seorsum rem familiariter confert , eoque nomine affingit , se ex oppidis suis plerosque evocari jussisse , ut ex maiori militum numero ,

qui manu atque animo promtiores viderentur, deligeret. ContraXerat autem in aedes suas , partim noctu ac dissimulanter , partim interdiu atque aperte armatos homines ad trecentos. Id commentum , quoniam verisimile videbatur , facile illi persuasum est , ab aliis aliud agentibus , & in

rebus suis prorsus occupatis , minime animadversum. Caesar tum in Germania bellum gerebat; in Italia nullus motus; in urbe summa tranquillitas, atque, ut fit in secundis rebus , Omnium animi ad lenitatem conversi laetos dies agitabant; exigua ad Curiam praesidia; remissae ad portas vigiliae. A. C. Praeterea Respublica nullum Ducem 35 7 habebat; nam Ioannes Baptista Furnarius, hiennio suo confecto , magistratu abierat: Aurianae triremes in interiori portu conclusae otium agebant : in iis rari remiges , quod voluntariorum magna Pars aberat , propugnatores nulli , custodes perpauci quae

216쪽

Lia ER QP ARTU s. I 89 quae omnia Flisco prorsus Opportuna accidebant. Hoc igitur rerum statu, cum omnia , quae ad patrandum facinus necessaria exi stimabat , essent ex animi sententia composita , honesta officii specie perblande atque hilare, uti solebat, Doriam rogat , ut apud se in Cariniano coenet , idque ab eo

impetrat, diemque constituit : eodem una Ianetinum , & nonnullos ex primoribus civibus , & praestanti forma flaminas , qua D

que ei commodum videbatur, invitat. Erat ad pridie nonas januarii constitutus convivio dies , quo comitia, Ducis creandi causa, erant futura , quae cccc. civibus in Curiam conclusis , in multam noctem semper fere produci solent. Ceterum Cum res instituta non procederet , quod podagrae adversa valetudo Doriam lecto affixerat, &Ianetino ante praestitutam diem , casu nescio quo , Genua esset abeundum ; simul etiam veritus , ne res jam nimis exagitata

patefieret , si diutius differretur, consilium mutat, facinus maturat, eique perficiendo secundam januarii noctem constituit. Dies, qui noctem illam antecessit , festus erat :ejus diei majorem partem consumit in aedibus Auriat, gratissimo sermone arridens ad

omnes , atque ad omnem rationem huma

nita

217쪽

nitatis se jucundissime Versans. Ianetinum captata occasione familiariter seduci t. Nar rat sibi esse propositum , nocte insequenti

triremem 1uam eam in expeditionem mit tere , quam cum illo proxime communicaverat , rogatque, uti suos admonitos velit, ne e portu e Xeunti sint impedimento. Asthaec ille , alto artificio simulatae rei deceptus, benigne respondet, amicissimeque pollicetur in ea re praesidium suum. Fuit haec profecto fatalis quaedam calamitas ; quandoquidem Auriae quoque mentem Certo indicio omnia hominum , rerumque momeninta acerrime ponderantis occupavit. Redditae illi fuerant , & Caesaris item Legato

paucis ante diebus vel horis a Ferrando Conraga literae , quibus commonebantur ,

uti sibi , atque urbi diligenter caverent , quod e Gallia certior esset factus, Fliscum quendam Doriae, Reique publicae insidias , perniciemque machinari . Eas literas illicum legissent, & prae oculis haberent eum, in quem cadebat suspicio, adduci tamen Auria nullo modo potuit , ut in eo , quem mirifice semper dilexerat, & a quo merito se amari , Veroque interioris animi sensu observari existimabat, & cujus in ore purpureum quoddam lumen hilaritatis atque modestiae semper viderat, tumque insigni

218쪽

ter elucere Videbat , tantum concipi posset facinus suspicaretur. Fliscus in scelere suo cogendo felix , postquam omnia tuta stibi esse vidit , cum jam advesperasceret , Doriam aegrum atque in lecto jacentem blando verborum lenocinio consolatus discedit, ct ne ab usitatae hilaritatis consuetudine recederet, in via, quae se amplissimo spatio ante Aurianas aedes ornatissima dilatat, juvenili excitatus ardore, forma insignem, Variisque assul tibus in auras assurgentem ludibundus ostentat equum , ita spectantium oculos oblectans , eorumque animos jucunda quadam festivitate rapiens in amorem sui. Cum hac animi relaxatione Fasciolanum relinquit , seque recipit in Carinianum. Pansam accersit , mandatque homini, ut, quoniam quoddam sibi negotium esset obeundum, ipse cum Leonora uXOre sua interea commoretur; tribus fere domi consumtis horis, rursus in urbem descendit, Vetus est Genuensium consuetudo , ut ab

ineunte autumno ad Vernum xempu. , quoniam coenas pro ratione temporum in mulis.

tam noctem differunt , eam interim nocti partem in congressionibus familiaribus, conjunctissimaque vitae ratione traducant ; atque ut communia quaedam diversis locis

conclavia hominibus commode posita sunt, quo

219쪽

rset ANNALIuM GEMUENs Iuu quo conVeniunt, quae Graecorum propemo dum appellatione a sermonibus conserendis nomen adepta sunt, ita matres- familias in

sedibus suis, prout vel cognationes , vel vicinitates ferunt , grata se ossiciorum vicissitudine convisentes , fuas agitant vigilias , coetusque suos percelebrant; quae res in negotiosa civitate solatium laboribus affert , temperationemque humanis molestiis adhibet , valetque plurimum ad humanitatem , benevolentiamque conciliandam . Haec noster Catilina loca atque hos coetus

suis satellitibus stipatus invisit, omnia odorans , accurataque animi circumspemone singula collustrans, postremo complures ex supra a me commemorata nobilitate florentes juvenes convocat, oratque ut apud se in Cariniano coenent. Laudat serenitatem coeli , lucentem lunam , proponitque hilares ludos , & jucundissimum ab omni

voluptatis genere convivium. EX iis nonnulli cupide eo proficiscuntur, nonnulli Vero , quod erant quietioris ingenii , non ita

libenter ; veruntamen alios ossicii ratio , alios movet hominis dignitas , ut praeter naturam & consuetudinem suam ceteros sequantur. Postquam in Carinianum veniatum est , omnes in unum concluduntur locum , neque ita multo post toto animo α

220쪽

dae , ac nescio quid secum diri infortunii praesagienti , aut , inquit , me non videbis amplius , aut crastina die minora infra te OLdebis omnia ; summamque rei aperit. Ibi tum illa exanimata , genibusque amati conjugis advoluta , illum miris modis orat atque obsecrat , Pansa preces ipsius adju-Vante, ut tam periculosum consilium abjiciat; sibi imperet , iratamque mentem tanto a facinore sectat. At ille , qui obduratus animo frangi citius poterat , quam flecti , cujusque praecordiis jam certus additus erat furor , pauca pro causa sua respondens , secreto thalamo conclusam relinquit , mox in cubiculum introgressus , quo invitatos cives concluserat, ad nudam mensam, quae ibi posita erat, adstitit, eam manu feriens, re praeter omnium exspectationem , in hujusmodi fere verba prorumpens . En , inquit , iuvenex , tempus fatis volentibus adduis dium, quod jam diu votis optastis. Patria nobis in manibus es ; eam e 1μva paucorum ρο- eentum rannide hac nocte in libertatem sumus vindicaturi. Hae sunt emo , haec caena , aes quam νυ vocavi , qua nunquam in vitane e vidistis , neque visuri esis honoratiorem. Janetinus Doria , quem intoleranda motruria, novisque opibus auctum supra fines mo-N ris

SEARCH

MENU NAVIGATION