P. Rami, ... Ciceronianus, ..

발행: 1557년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

PETRI RAMI

eloquetiae Ciceronianae potius,quam facta inquiri:& aTullio explicationem earum verecude quidem certe, sed tamen benigne & liberaliter promitti. Hoc igitur mihi Brutinum Tullianumque fundametum de principio statuo, ' ad imitatione Iiceronianae non latinitatis tantum, sed virtutis & laudis omnis mec e solis effectis, sed ex veris & certis caussis,ut hinc in telligettur,quis Ciceronianus appellari iure possit: Etenim si quis nobilis adolescens,militaris gloriae desiderio inflammatus, Caesarem, aut Alexandrum, aut Cyrum ducem ad imitandusibi proposuerit: non eius tantum bella legat& praelia, sed multo magis bellandi, praeliandique magistros,artes,exercitationes,quibus illi nnsulares Imperatores effecti,res tam feliciter,iam que prosperd gesserint, pervidendas &penitus explorandas existimet:virtutisque radices potius,quam fructus consideret: sicut Cicerone imitando, non latinitatem solam, sed

ornatum,prudentiam,cognitionem rerum,uitae imprimis morumq; virtutem: neque solum Ciceronis epistolas,orationes, scholas & disputationes, sed multo magis paedagogos,proces sus artium,labores ediscendi,& vigilias meditationum, quibus orator tantus instructus est, Ciceronis imitator intueri,& eloquentiae Ciceronianae principia potius, quam extrema contemplari debeat. Quare agite, A V D.M.TulliuCiceronem non naeuo aliquo aut crepundijs,

12쪽

CICERONIANV s. ssed toto corpore, vel potius an imo vitaque rota c5plectamur:gradus aetatis,magistroru prudentiam disciplinarum genera,commentationum labores,continentiae, sortitudinis, sapientiae, isistitiae, omnesque vitae uniuersae,tanquam fabulae actus subducamus,ut appareat quomodo efficiatur vir ille bonus bene dicenai petitus,id est Orator,siue in foro, ciuilium caussarum aetor,quales sunt Advocati nostrares: siue

religionis interpres,& populi doctor,quales in Christiana ecclesia & concione sacerdotes hodie sunt & Theologi: & vir bonus & dicendi peritus sic intelligatur: Huc enim modo generaliter & comuniter inquirimus , non Unius artis hominem,ut Grammaticum aut Geometra,

sed virum bonum benedicendi peritum, qua cunque de Te & ubicunque dicat: ad eumque eisnsendum, Ciceronis exemplum omnibus partibus considerandum stimimus . Scripserat Cornelius Nepos de vita Ciceronis amici & familiaris sui: scripserat libertus Tyro libros qu tuom scripsit postea Plutarchus: sed Cicero de seipse longe plurima,cum in Bruto, ut cognouimus: tum maxime omnium in epistolis ad Atticu,quae Ciceronianae vitae ἡ-ρολο, ον & ἔφη-

a Pr tura fere continent:vnslicet locos singulos tanquam locupletissimos & certissimos huius historiae testes afferamus. Natus est igitur M. Tullius L. Cepione & Q. Serrano sis. anno urbis sexcentesimo quadragesimo

B iij octauo

13쪽

- PETRI RAMI

octauo: interfectus est Antonij proscriptione Octauio & Paedio Coss. anno urbis septingetesimo undecimo: unde constat cum quatuor

δί sexaginta annos vixisse: His, inquam, Coss. natus est M . Tullius Arpini, patre M. Tullio, matre Olbia, nullo erperij dolore. moxq; e ius nutrici spectrum quoddam dixisse ferunt, eam magnum Reipub. commodum alere: de quibus duobus nil in Cicerone comperio: de patre si patria, Marcus ipse & Atticus ita secudo Legum colloquutur: Att. Sed visne,quonia& satis iam deambulatum est,& tibi aliud dicedi initium sumendum est,iocum mutemus, &in insula, quae est in Fibreno nam opinor illi alteri flumini nomen esse sermoni reliquo domus operam sedentes ξ M. Sane quidem: nam illo loco libentissime soleo uti, siue quid mecuipse cogito, siue aliquid scribo aut lego . Att. Equidem qui nunc primum huc Venerim, s tiari nequeo,magnificasque villas, & pauimenta marmorea, & laqueata tecta coteno . Ductus vero aquarum , quos isti tubos & curipos v cant,quis non,cum haec videat,irriseritὶItaque

ut tu paulo ante de lege & iure disserens,ad natura reserebas omnia,sic in his ipsis rebus, qua ad quietem animi delectationemque quaeruntur,natura dominatur. Quare antea mirabar nitid enim in his locis, nisi saxa & montes cogitabam: idq; ut facerem, δc orationibus in

14쪽

CICERONIANV s. γ tam valde hoc loco delectari: Nunc contra miror,te,cum Roma absis,Vsquam potius csse. M.

Ego vero cum licet plures dies abesse, prae se tim hoc tempore anni,& amoenitatem, & salubritatem hanc sequor: raro autem licet: Sed nimirum me alia quoque caussa delectat,quae te non attingit ita. Att. Quae tandem ista caussa estὶ M. Quia,si verum dicimus, haec est mea dc huius fratris mei germana patria: hic enim orti

stirpe antiquissima sumus: hic sacra, hic gen', hic maiorum multa vestigia: Quid plurat hanc

Vides villam,ut nunc quidem est,iautius aedificatam patris nostri studio : qui cum esset infirma valetudine, hic fere aetatem egit in literis: Sed hoc ipso in loco cum auus viveret,& antiquo more parua esset villa,ut illa Curiana in Sabinis, me sciro esse natum. Quare inest nescio quid, & latet in animo ac sensu meo , quo me

plus hic locus fortasse delectet: siquidem etiam

ille sapientissimus vir, Ithacam ut Videret, immortalitatem scribitur repudiasse. Att. Ego vero tibi istam caussam iustam puto, cur huc libetius venias,atque hunc locum diligas: Quin ipse,verὸ dicam,sem ipsi villae amicior factus,atque huic omni solo, in quo tu ortus & procreatus es: movemur enim nescio quo pacto locis ipsis in quibus eorum, quos diligimus aut ata miramur,adsent vestigia: Me quidem ipsae illae nostrae Athenae non tam operibus magnificis, exquisitisque antiquorum artibus delectant,

B iiij quam

15쪽

3 PETRI RAMI quam recordatione summorum virorum, ubi

quisque habitare,ubi sedere,vbi disputare sit solitus: studioseque eorum etiam sepulcra conte-plor: Quare istum, ubi tu es natus,plus amabo posthac Iocum. l. Gaudeo igitur me incun

bula pene mea tibi ostendisse. Att. Et quidem me cognosse admodum Faudeo Sed illud tamen quale est,quod paulo ante dixisti hunc locum, idem ego te accipio dicere Arpinum, germana patria esse vestram: Nuquid vos duas habetis patrias , an est illa una patria communis

Nisi forte sapienti illi Catoni fuit patria no Roma,sed Tusculum.M. Ego mehercule & illi & omnibus municipibus duas esse ceseo patrias, unam naturae,alteram ciuitatis: ut ille Cato, cucsset Tusculi natus, in populi Romani ciuitate susceptus est: Itaq; cum ortu Tusculanus esse ciuitate Romanus,habuit alteram loci patria, alteram iuris: Vt vestri Attici, priusquam Theseus eos demigrare ex agris,& in astu,quod appellatur,omnes se conferre iussit, & Suni, erat ijdem & Attici: sc nos & eam patriam dicimus, ubi nati, & illam, qua excepti sumus: sed necesse est charitate eam prςstare,qua Reipub. nomen uniuersae ciuitatis est: pro qua mori, Acui nos totos dedere, & in qua nostra omnia ponere, & quasi consecrare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea,quae genuit,qua illa,quae excepit: Itaque ego este hanc mea patriam prorsus nunquam negabo , dum illa sit

malo

16쪽

CICERONIANV s. smaior,& haec in ea contineatur. Att. Recte igitur Magnus ille noster me audiete posu it in iudicio , cum pro Ambio tecum simul diceret, Remp. nostra iustissimas huic municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui coseruatores extitissent: ut iam videar adduci, hanc quoque,quae te procre uit,esse patriam tuam. Haecae Ciceronis patre & patria tum naturae , tum ciuitatis c Cicerone plenius appellaui,quod in his magna Tullianae eloquentiae adiumenta dostituam: in patre primum: Etenim quem citius .

potiusve Tullio filio erudiendo paedagogum fuisse dicam, quam Tullium pereruditum patrem ξ Pater aetatem fere egit in literis: At hominum generi natura prope datum est, non soluvi liberi,parentum laudes adament studioseq; persequantur, sed multo studiosi is a parentibus ad eas excitentur: hinc illud eximij poetae:

Discepuer irtutem ex me verumque laborem.

Hinc etia illud postea Ciceronis ad filium: Licet eni Marce, fili, apud te gloriari,ad que hae- ireditas huius gloriae, & factorum imitatio pertinet. Ergo illius, patris exemplo, imo etiam 'adhortatione,consilio,institutione literas amauit litoratique sermonis elementa,quae nonduarte poterat, consuetudine domestica didicit Quanti vero intersit,quos quisque audi t qu tidie domi quibuscum loquatur a puero,que admodum patres , paedagogi, matres etiam . loquantur, clarorum oratorum exempla d

monstran .

17쪽

PETRI RAMI

monstrant. Cornelia Gracchorum mater,eleganter loquebatur. Apparuit igitur filios, non tam in gremio,quam in sermone matris educatos esse. C. Laelius,dulcis orator & elegans libbitus est: ergo Laeliam filia,& Laeliae filias Mutias ambas,& neptes Licinias patria illa,auit, que elegantia tinetas fuisse audiuimus: Sic ab Hortensia Hortens' oratoris filia, oratio apud Triumuirbs habita,non tantum ad sexus honore, sed ad ingen' laudem memoratur: Sic Curio filius,cuius cum pater illustris & nobilis Tator, puro sermone assuefactam domum habuisset, quanuis pupillus esset relictus, patrio tame instituto splendidioribus verbis usus est: Sic Curio nepos, quanuis a magistris parii institutus,tame quod verisimile dixisset,ita facile soluteque verbis voluebat, ut nihil posset om tius esse nihil expeditius: Sic apud Crassos,Scipiones , Mutios, multosque alios antedulium Caesarem oratores Romanos, benὶ loquendi laus integra δc incorrupta, non ratione & scietia,sed tantum bona cosuetudine viguit. Quorsum igitur haec ad imitationem ciceronis ξ n pe ut ςrnulo Ciceronis & imitatori,familiarem hunc δί quasi nutricium purae & incorruptae orationis, in qua oratorem volumus efiicere, usum proponamus:In Graeca lingua Graece,Latina Latinὸ, Italica Italicd, Francica Francice, Germanica Gerimanice. Sic enim Cicero Atti cos Romanis imitandos proponit:sic nos Ciceronem

18쪽

CICERONIANV sceronem omnibus populis δc linguis proponimus. Puer igitur, Ciceronis aemulus, Una cum . lacte nutricis, purae vitae, puriquesermonis naturali veroque iucco nutriatur: Nulla pars humanae vitae, laboris de disciplinae vel auidior, vel capacior est,quam mollis haec aetas Jc ten ra: imo per sic laboriosa de quietis. impatiens: Hinc de bonis malis rebus prima opinior

hinc vocabulorum conceptio id recordatior

hic boni animi ,hiclionae dictionis prima est aratio,prima satio. Demosthenis dc Platonis,cobimq; hominum, quorum ingenia imitare-.tur, statuas in villis M. Tullius habuit: Ego vero de fictas M pictas, dc omni genere significationis expressas bonorum ciuium,praestantiumque oratorum vitas imitatori nostro proponi: dc tanquam veterum heroum fabulas, sic oratorum laudes δc virtutes per ludum quotidie decantari maxime cupiam: Nam quae puer Vt-derit, audiuerit, omninoque senserit, ea non

modo mente atque animo percipiet sed inmemoria,penitus defixa in perpetuum retia nebit. . Adeo a teneris assuescere multum est Quare primis incunabulis, ut corporis, sicaniami status habitusque , parentis industria cur que instituatur. Itaque paterna domus,imitan-ci Ciceronis schola prima nobis erit: schola quidem voti potius dc optati cuiusdam, quam itud : schola tamen oratori futuro dc Cicero-

19쪽

PETRI RAMInis aemulo imprimis necessaria. Esto igitur:Cia ceronianus noster domestica consuetudine,prima haec eloquentiae futurae rudimenta & incunabula habuerit: quid deinde)Quid Cicero 3 a

quibus Grammaticis eruditus estξ Grammati-- cis Graecis in disciplinam primo est traditus, quod ex eius epistola ad M. Licinium Suetonius refert. Equidem memoria teneo,pueris nobis primum Latine docere coepisse L. Plotium quedam: ad quem cum fieret concursus,quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere: continebar enim doctissimoru hominum authoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melisis ingenia posse. Haec ille de Grammaticae institutionis magistris. Excellebat L. Plotius Gr

maticus Latinus, exercendae iuuentutis fama: Graeci tamen,ut excellentiores & commodiores crammaticae doctores , Ciceroni quaesiti

sunt: apud quos diligenter & assidue discedo,

tantum aequalibus suis breui tempor 3raestitit, ut industriae fama ac rumore,condiscipulorum patres e domibus suis excitaret, & ad se visendum in scholam pelliceret: Atque etiam virtu. tis huius ergo per Urbis vicos medius a codis.cipulis deducebatur: Tum primdm videtur a - ciceris forma,quam in postrema nasi parte, ut Plutarchus ait,vel inseriore gena,ut signa quς-da antiqua demsistrant,Cicero per iocu cognominatus: quavis & antea coperio alios Cicer

. i nes

20쪽

CICERONIANV s. 13nes cognominatos. Enimuero A VD. laudis auidissimus, si quisquam hominum usquam,& amantissimus gloriae Tullius fuit: Quantum igitur puero ad studiu virtutis hoc inuitam&um, quantumque stimulum ex hac nascentis virtutis praedicatione, & tanquam .Regio inter a quales principatu arbitramur fuisseὶ Atque hicile Grammatico Ciceronis studio. Quidὶ singula & quomodo comparanda, & ad imitationem referenda sunt λ Comparatio certe imit tionis huius relatioque diligenter est animaduertenda:res enim magna & a Ciceronianoru, quod perspicere potuerim, ne Ee neque conuderata, neque ad imitandi genus relata. Agitediim,Grammatica ista Ciceronis studia con- teplemur. Graecis literis prius eruditus est Tutilius deinde Latinis. Quid istuc estξ Graecς,inquam, literς Tulli' externς fuerunt, familiares autem & domesticae,Latinae: Francis Grς-cς pariter ac Latinae peregrinae sunt, Francicae vero populares Sc vernaculae: Graecis igitur & Latinis literis Ciceronianus noster prius erudiatur: Quid ita Z quia Graeci sermonis i telligentia, Christianis in ecclesia Latina viventibus, religionis & disciplinarum , quae Graece primo scriptae sunt, gratia valde utilis est, ut earum cognitio purior E primis fontibus hauriatur: Latini autem usus,est etiam n cessarius, quia doctrinarum documenta: quia legum no solum humanarum, sed etiam diui

narum

SEARCH

MENU NAVIGATION