De temporum usu Plautino quaestiones selectae

발행: 1888년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

RTES LIBRARYUNIUERSi TY OF CALI FORNIA

5쪽

QUAESTIONES ELECTAE.DISSERTATI 0 INAUGURALIS

SCRIPSIT

I. H. D. HEITZ HEIT ET MUΝDE SOCII). MDCCCLXXXVIII.

7쪽

ΡΑRENTIBUS CARISSIMIS

9쪽

Lachmannus et Ritschelius primi quanti momenti vetustior lingua latina esset ad grammaticam quam vocant historicam constituendam recte cognoVerunt. Quorum vestigia multi et docti viri prementes cum maxime animos ad flexionem vocabulorum perspiciendam et explicandam applicarent, minus initio quidem hac in re operam collocaVerunt, ut quales lege Syntacticae a scriptoribus vetustioris aetatis observatae essent investigarent. Hoc ne fieret illa maxime impedimento erat sane praeiudicata opinio nullas fere certas leges apud illos inVeniri atque maxime quidem apud Plautum verbi formarum Sum Satis esse ambiguum nullam Saepe aliam legem cognosci posse, quam ut Plautus metro coactus modo hanc modo illam Verbi formam usurparit. Sed verum si dicere volumus, sane licentiae et varietatis ad sermonem conformandum Plauto plus suppetebat quam iis scriptoribus qui oratione illa accuratiore quae ad libros solummodo pertinet utuntur. PlautuSenim imitatus est in comoediis sermonem cotidianum, qui a legibus saepe angustis in illo genere dicendi per tempora receptis multifariam exemptu est. Sed causas Semper arietatis quasdam SubeSse cogitandum est, sine quibus illa quae dicatur licentia esse non poSSit.

Atque vide quid inde emolumenti percipi possit ad

orationem cluculentem exornandam: quo enim maior

10쪽

viget varietas structurae, eo melius vel levissima rerum narrandarum exponendarumque discrimina illustrantur. inuenda igitur illa est opinio non satis digna Plauto, cuius admirabilis in oratione sormanda eluceat ars, nisi quod illud est largiendum quod Plautus

illas licentias, quae certis nituntur rationibuS, ad metrum recte conformandum saepe transtulit. Ac ne certa quidem consuetudo abest; nam Sermonis communi non minus quam illa varietas hoc proprium est ut ad certas res Significanda saepe certa genera dicendi adhibeantur tam constanter, ut alia genera dicendi, quamvis per se in non minus probanda,

paene vitentur.

Quae cum ita sint, ut primum intentum studium ad syntaxim priscorum Scriptorum latinorum investigandam conferri coeptum est, Viro doctos leges certas quae adhuc minus fuerant in promptu inveniSSe consentaneum est. Atque de olui libro vix

quidquam hoc loco proferendum est iam alii eius acerrimi iudices exstiterunt, quibus me adstipulari profiteor. Nam quod mihi quidem hac in re maximi momenti videtur, hoc potissimum neglexit quippe quicum exempla congereret copioSiSSime, tamen quaenam causae essent dicendi generis uniuscuiusque vix quaereret. Contra laudandus est hoc loco maxime advigius,

deinde Luebbertus qui praeter illum de quo disseruit Μadvigius locum sibi sumpsit alium adhuc valde dubium. Sunt etiam multi alii qui ad manc remi Syntaxis priscorum scriptorum latinorum usque ad Terentium Lipsiae 861. De formarum quarundarum verbi natura et usu disputatio in opusc. acad. ait Hauniae I 852. Bettrage ur Tempus undioduslehre des alter Lateins. Bresia I 87o.

SEARCH

MENU NAVIGATION