De temporum usu Plautino quaestiones selectae

발행: 1888년

분량: 84페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

studium operamque contulerint quo enumerare cum

longum sit, Suo quisque loco, si quid quod ad propositum nostrum Spectet attulerit, nominandus erit.

Attamen de uno libro paullo fusius exponere neceSSe St. Langenus enim in eo libro qui inscribitur

Plautinische Studien Berolini 887 , id studuit ut

qui Versus essent genuini quique postero tempore cum retractarentur sabulae Plautinae additi essent, ex totarum fabularum compositione anquireret. Sane difficile opus atque vix ad finem perducendum aggreSSUS St, cum talis iudicandi ratio, quamvis per Se Sit Vera, facile ultra fines legitimos prodeat. Itaque cum de hac re certi quidquam proferri nondum poSSet, a me impetrare non potui ut eo VerSus, quo Langenus in Suspicionem vocaVit, exemplorum numero ecluderem: nisi quod in nonnullis versibus cum minus vulgarem temporum usum haberent, Langi sententiae rationem habui. Neque mirandum quod Plautinis aliorum auctorum exempla Subtexta sunt. Nam hac maxime aetate hoc est cognitum ita demum Syntaxim quae vere dicatur historicam nasci posse, ut auctorum genera dicendi

inter se comparentur. Attamen cum comicorum Solummodo maximeque Terentii, deinde Ciceronis ut epistularum auctoris locos citavi, in eorum numero me continui qui, ut ipse Plautus, Si Sunt Sermone cotidiano. Etiam aliud hoc loco praemonendum videtur; Saepius enim usus Sum ea locutione, aliquam verbi formam pro alia substitui quod semper ex usu Vulgari est dictum, minime vero ita, ut Plautus per se vitiose et falso aliquo tempore sit usus ullum enim genuS dicendi Plautinum carere ratione omnino Si negandum.

12쪽

CAPUT De Imperfecto.

Inter omnes constat imperfectum adhiberi ad Statum praeterito tempore durantem significandum; sin autem simpliciter res praeteritae narrantur, tum apud scriptores latinos in usu esse perfectum historicum. Quae lege apud Plautum interdum verba ea quae actionem dicendi vel similem exprimunt, exempta identur occurrit enim imperfectum ubi nostra quidem Sententia statuatur narratio simplex. En habes exempla: Μ e n. 74o: mut mihi ne bas dudum surrupuisse te nunc eandem ante oculos attines Pseud. 313 At negabas daturum esse te mihi Μerc. 63 Promittebas te os sublinere meo patri; ego me credidi homini docto rem mandare Rud. 54o Tibi auscultaνi tu promittebas mihi illi esse quaestum maxumum meretricibus. Ibi d. 543 Iam postulabas te, impurata belua, totam Siciliam deνoraturum insulam. Neque opus mihi videtur

colligere omnia vocis aibat exempla cum Sint Sexcenta; pauca haec proponamus iudicio lectorum, quae X- stant Amph. o7; s. o8, Truc. 757 AS. 442, Capt. 56i, os t. oo2. Sed imperfectum aibat 'praeter eam quam infra afferam causam tam saepe ea de causa exhiberi credendum est, quod ait utrum Sit prae-Sens an perfectum discerni non potest, aliae autem persecti personae prorsus deficiunt. Sed si causam quaerimus communem huius imperfecti usus, in his quidem exemplis de repetitione cogitandum non est; at certe ita reSSe habet, ut cum minus rationis habeatur actionis ipsius quam Status durantis qui ex actione ipSa conSequatur. iure adhibeatur impersectum. Quare si vim

13쪽

plenam assequi volumus impersecti, Vertendum nobis est: duoemprachst mi uno so ars du durch dein Vers prechen ebunden promittebasin; das ardesne Forderunς postulabas); das a dei ne Behaup tung negabas . Neque tamen hoc genus dicendi ut Plauti solummodo proprium pertractavi Sunt enim alii scriptores, apud quos fines huius usu Sint latiores. In quibus mihi occurrit maxime is qui omnino longe distat a Plauto et indole et arte dicendi Terentius Verbo-Tum dicendi in imperfecto positorum affero exempla haec Terentiana: Acidi. 49 : Non imperabat coram, quidvus facto esset puerperae, sed postquam egressast illis quae sunt intus clamat de se. Dum v c h. iii : Matris nomen et patris dicebat ipsa. . . . Mercator hoc addebat. I Ni d. o Parmeno dicebat eum esse. κα 538 Namnsabas nuptam posse filiam tuam te pati cum eo qui meretricem amaret. Ad 332 Qui sine hac iurabat se unum nunquam icturum diem p Qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris . . . Dum inci. 372

Tu illis fruare commodis, quibus tu illum dicebas modo. I b L 3 6 Ch Dixisti pulchre me Iocabar equidem. Vel ex his quae attuli exemplis iudicari potest non in omnibus imperfectum sic intellegi posse, ut

Statum durantem vel condicionem, quae ex actione ipsa prodeat, significet. Iam ut ad classicae aetati scriptore transeamus, Cicero praeter verba dicendi cf. orat.

pro Quinct. 77 di v. in Cae c. 55; hil. II, 89

or in Verr. III, 55 etiam aliorum imperfectum hunc in modum adhibuit. Addere liceat etiam apud scriptores graecos hanc imperfecti speciem obviam fieri cf. Hom.

14쪽

και παρ ve τοιαδῆ. Qua de causa nonnulli adducti sunt ut imperfectum primitus tempus narrationis omnino fuisse statuerent. Sed quoquo modo res se habet, illud cognoscitur Plautum usum illum per se latius patentem minus adamasse quam alios scriptores. Neque erit falsum hac ex ratione proprietatem sermonis Plautini statuere; nam imperfectis hoc quidem modo Surpatis efficitur, ut quasi tardius atque cunctantiuS narratio procedere videatur cf. Ter Andr. 89-92;Εun. III-II 3 Phorm. 595): id quod minime convenit in Plautinum dicendi genus. Properatio enim quaedam inest in dialogis Plautinis quae qualis sit infra nobis accuratius identidemque licebit cognoscere.

Comparandi causa affero praesentis usum qui quanquam ad eandem rationem Spectat, tamen cum Sit

excitatioris generis dicendi apud Plautum est creberrimus Saepissime enim in diverbio, si quis quid dixit vel fecit, ipse vel alius de hac ipsa re, quanquam est

praeterita, praeSenS Surpat. Ex permagno numero exemplorum sufficiet pauca afferre Trin. o M:

Qua propter C Rogas Ibid. 92 C: Fit sedulo. M Sed quid ais I Ni d. 989 S: Enim ero Sero quoniam huc ahenis, Vapulabis meo arbitratud et no rum aedilium. Ch At etiam maledicis Ibid. o62 Stm magnum malum. Ch Bene mones. Amph. 536I Tibi condono Ad Facis ut alias res soles Ibid. 56IScelestissume audes mihi praedicare id domi te esse nunc, qui hic ades. Se Vera dico. Quod genus cum

ex parte quidem simile sit praesenti historico, tamen certum discrimen intercedit. Vix enim praesens historicum hic illic invenitur, sed semper per partem nar-

15쪽

rationis continuatum ' Deinde hoc ipso in genere, quod nunc pertractamuS, praeSens pro praeterito ea de causa ponitur quod non tam unum illud temporis momentum respicitur quo actio est facta, quam condicio in qua aliquis cum quid fecit VerSetur Quae cum vel in praesentia durare poSSit, recte Surpatur praesens Similem in modum adhibitum occurrit in Ciceronis epistulis illud quod scribis AEL etiam Voca

hac in re inter se consentiunt hoc genu et praeSenS historicum, quod Sermo fit alacrior excitatiorque Atque praesen quidem hac ratione, quanquam non Stpraesens historicum, de rebus praeteritis usurpari potest. Contra imperfectum apud Plautum aliosque comicos eam interdum potestatem habet, ut USUrpetur de rebuS tempore et praeterito et praesenti Urantibus. As 392 L: Quid quaeritas 'M Demaenetum Olebam. Ibid. 486 Ei nunciam ad erum quo Ocas, iamdudum quo olebas Ibid. 452 Sed si domist, Demaenetum Olebam Bacch. 88 P: Nempe recte valet Chr Istuc olebam ego ex te percontarier. a S. 489:

Ad te hercle ibam commodum. I Ni d. 81 Nunc ego ibam ad te Cist. II, III, 79: quo properabas. Stich. 327: P Ean gratia foris Fringis pie vos inclama, tui

delinquont: ego quid me elles isebam Trin. 95: Istuc olebam scire Aul. 549 M: Quid tu te solus e senatu seνocas E Pol ego ut te accusem merito meditabar Truc. 92 At ego ad te ibam, mea delicia.

Cf. Ter Andr. 256: Video quos olebam. Ibid. 58i: Ad te ibam. Atque illi quidem loci ita sunt comparati, ut is qui loquitur de se ipse aliquid dicat: ubi nihil sane impedit, quominus quis dicat se iam praeterito

Exceptio legitima est statuenda ea, quam p. a attulimus.

16쪽

tempore aliquid in animo habuisse. Contra alius si quaerit ex alio, num quid is in animo habeat, cum videt aliquid eum facturum esse, minus facile fit, ut quaerat ita num is illud iam praeterito tempore in animo habuerit. At tamen etiam huiusmodi nonnulli inveniuntur loci Plautini Cist. IV, II 57: Quid quaeritabas 'Μerc. 885 Quo nunc ibas 'most. 9 mcine olebas 'Huius generis ut rationem accuratius perspiciamus, hoc est tenendum imperfecto per se nihil exprimi nisi remeSSe praeterito tempore impersectam; num etiam in praesentia duret, ex rerum condicione iudicandum est: quod in his quidem exemplis ita esse in propatulo est.

At sunt exempla in quibus, cum eandem rationem SSecognoscatur, tamen admissum sit praesens: en .a8o: Ubi sunt conνisae ceteri M: Quos tu conνisas quaeris Ibid. 675 Quis me hic quaerit Amph.

5 et Num quid is Accedunt ea exempla, quae collegit eorumque naturam exposuit Draegerus in Atque his quidem ex locis, ubi apparet praesens continua intellegitur actio e praeterito tempore usque ad praesen Sdurans quae non intermittatur illis autem locis qui habent imperfectum, duae quasi partes actioni S discernuntur, quarum altera spectat ad praeteritum tempuS, altera ad praesens. Ut exemplo res illustretur, Si s. 392 mercator dicit Demaenetum volebam'. haec ipsa volendi actio interrumpitur quasi interrogatione interiecta Libanii: quid quaeritas i Et ne perfectum quidem locis similibus respuitur, si is qui loquietur rem plane ad praeteritum tempus resert Velut Μil glor. oet, Quid me oluisti En habes magnam dicendi varietatem ratione cogitandi paullo immutata

effectam, qua removetur languor, augetur autem color Historische Syntaxi lat. Sprache. Lipsia i 878. Vol. I. Iai.

17쪽

Sermonis. Idem studium cognoscitur, ubi pro impersecto de repetitione dicto admittitur persectum. Sed haec sunt Vulgaria in unus tamen huc pertinens locus usus rarioris testis est. Exstat autem 4sq. 256: Etiam quom cavisse tu rat, Saepe is cautor captus est. Hoc enim loco cognoscitur usus dicendi oristo nomico, qui est Graecorum, prorsus similis Falso igitur negavi Draegerus perfectum consuetudinis apud lautum inveniri. Clarissime vero haec variandi indoles ante oculos ponitur iis locis ubi perfecto unum plurave imperfecta Succedant. Capt. 272: Quanquam non multum fuit molota semittis nec mihi secus erat quam si essem δε- miliarii lius. Ibi d. oet Ita me miserum restitando retinendo lassum reddiderunt; is ex gratulando. . .

eminebam. I bid. i, Metui ne vel in me faceret impetum nimisque hercle ego illum male formidabam. Pers 77 Sed ut ego hodie fui benignus, ut em multis credidit e satis a quicquam homine accepi:

ita prosum credebam Omnibus Capt. 9i6 Aulas calicesque omnis confregit, nisi quae modiales erant;

cocum percontabatur possentne seriae femescere. Rud.

o Tibi auscultaνi tu promittebas mihi illi esse

quaeritim maximum meretricibus. Trin. 925 S:

Satin inter labra atque dentes latuit ir intimi preti Ch Ne male loquere absenti amico S Quiderm ille ignaνissumus mi latitabat Truc. 332 Di

me perduint. si te rem νie non tibi dicebam. Aul. 376 Atque eo fuerunt cariora, aes non erat. Oen. 139i: Iam pridem equidem istas esse scis liberas et exsFectabam, si qui eas assereret manu Aul. 7o6:Pritis me collocaν in arborem indeque exspectabam, ubi laurum abstrudebat senex. Hoc locos mox ea

Cf. Draeger, hist Synt. Vol. I, p. 253.

18쪽

maxime de causa attuli ut novum imperfecti quoddam genus demonstrarem; nam per se haec imperfecta satis explicari possunt ita, ut ratio non habeatur persecti praecedentis. Unum illud docere volui quantopere Plautus studuerit dicendi genus semper Variare, quo prae beretur Species quaedam alacritatis atque adeo celeritatis in loquendo. Commutato enim tempore tam repentino indicantur etiam celeres cogitandi vicissitudines quibus poeta nisi studuisset, cur non eodem iure dicturus erat: erat serinus molesta Cap. 272)vel metuebam ibid. boa vel latebat Trin. 25 vel ,erant cariora Aul. 3i 6 vel sciebam Poen. 391 ξRationem enim si quaeris, non minus bene poneretur imperfectum his locis pro perfecto Contra Terentius, qui sedatiore genere dicendi utitur, ab hac varietate alienus fuisse videtur mihi quidem

exempla, quae cum his recte comparari possint, nota non Sunt. Immo, si perlustramus locos qui exstant Andr. 89-92, un. III-II 3, Phorm. 595 apparet Terentium in eo genere dicendi a quo inceperit

haerere.

Atque hac quidem ratione studium variandi valere videmus: quod interdum ea de causa repreSSum St, quod consuetudo sermonis cotidiani certa inclinabat

ad unum genus dicendi cf. p. 6 . Qua de causa fit ut, si quis quod dixit corrigere vult semper fere adhibeatur locutio illa volui dicere in i sunt loci: Amph. 384 Nam Amphitruonis socium dudum me esse olui dicere. 44. 262: Non id olui dicere. Μil glor. 27 IIIut dicere olui, femur. Ibid. 819: Illut stertit, olui dicere. os t. 83o Illut quidem, tit coniνent, olui dicere. Pseud. i : Adduxi olui

19쪽

dicere. Rud. 423 Illut quidem subaquilum olui dicere. Per se tamen impersectum non minus esse legitimum demonstratur duobus locis Cas. 562: Illuc volebam: illicum. Ibid. 59o Illuc quidem νolebam non. His enim locis cum alibi solemne sit

oerfectum, imperfectum sic defendi potest, ut eandem rationem quam in exempli p. II Sq. pertractati agno-Vimus, etiam hic Statuamus. Adhuc nulla vis relativa in imperfecto apparuit: quae certe Statuenda est in eo imperfecti usu quem nunc pertractandum nobi proposuimus. Nam omnes actiones aut ad certum tempus Spectant ita ut aut praeterito aut praesenti aut futuro tempore fiant, aut temporali ratione ea utuntur, ut generatim et quaSi sine certi temporis notione denotentur. Exempli gratia si dixeris Hannibal Romanos apud Cannas devicit, actio certo tempore facta absolutaque est. At si ita dicitur: Roma est urbs . nulla certi temporis notio apparet. Atque cum maxime praesens in eiusmodi enuntiatis adhiberi soleat, tamen fieri potest, ut alia quoque tempora asciscantur. Interdum enim tempus eius actionis, quae per Se ad certum tempus non spectat, i attractioni simile potest fieri tempori actionis quae dici potest primariae. Nonnunquam autem etsi actio primaria expressi quidem Verbi non notatur, at certe temporis patium quoddam est Subintellegendum ad quod referatur tempus actionis per se ad certum tempus non Spectantis. Quod cuius modi se habeat, accuratius cognoscere licet ex exemplis ipsis:

quom inde abimus liquimus nunc misatne necne, cidi Sed cf. quae de v. 59 exposuit Fuhrmanus, Iahrb. f. Phil. Jahrg. 869 p. 48o.

20쪽

Orcum scire oportet scilicet. Quo cum loco cons rendus est vers. 285 Η Quid erat ei nomen 'Atque quanquam dicit erat'. nomen ei non solum tum erat, cum eum filii reliquerunt, sed etiam nunc ei est. Sed erat refertur ad illud tempus quo patrem

reliquerunt filii Capt. 98i St Quadrimulum tibi tuos pater peculiarem pareolo puer dedit m Quid

erat ei nomen Men. iii, Quot eras annos gnatus tum quom pater a patria te a-hit 8 Ad hoc autem tempus praeteritum spectant quae insta leguntur per

se haec quidem non ad certum tempus Spectantia VerS. I9 Uter eratis, tun an ille maior' Vers. Ita : Gemini ambo eramus Vere. Iaa: Meo tim nomine ambo eratis vers. 131 Quid erat nomen nostrae matri Contra si Μenaechmus Irespondet Vers. ii 22 Minume, nam mihi Ic erat quod nunc est Menaechmo, imperfecium per se sit necessarium cum Sic praeteritum tempus comparetur cum tempore praesenti. Cf. Ter Andr. 85 Die

sodes, quis heri Chroidem habuit Nam Andriae

illi erat nomen. Cuius usus causa sane ex dialogi Plautini natura alacerrima est petenda. Comparationis causa affero usum simillimum illum quidem, sed ex alia ratione certe profectum. Est enim maxime apud historicos is usus non ita rarus, ut Si narrationi inseritur descriptio locorum, a Verba quae pertinent ad descriptionem induant tempus narrationis. f. Caes. eli. Gall. I, 15, 3 Eorum nes Nerνii attingebant. Hanc autem credo legem in his exemplis valere, ut dicendi genus sibi fiat constantius atque quietius. Contra Plautinis illis locis hanc a

3 Pertinet etiam huc quaero quid hoc sit, quaesivi quid

SEARCH

MENU NAVIGATION