Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quam defunctum videar honestare . llis lud, illud libens commemorem, quod suum, quod proprium est & genuinum, nequε ullam sibi ejus partem aut fortuna vendicat aut natura . Cum unus esset

apud nos, in quem certatim natura somtunaque omnes dotes effudissent , ut

nemo plus divitiis abundaret, nemo plus gratia Valeret , nemo plus auctoritate polleret, ea tamen sibi moderati animi frena adhibuisse, ita suam potestatem temperasse, ita licentiam coercuisse, ut vel ex hac una virtute perspici potuerit, si aetas, si anni, si vita diuturnior fuisset, qualem quantumque virum christiana .respublica esset habitura . Et quisquam expectabit a me,duin disciplinam, educationemque illius edisseram quibusque artibus ad belle vivendum instru- .ctus fuerit exponam Cum qui sui tam magnum experimentum praestiterit, ut

in ipso juventutis aditu, in summa r

12쪽

rum licentia abstinentem se exhibuerit, non possit, quin & eruditus fuerit egre- gie, re educatus quam liberaliter . An vero parum moderati esse hominis existimamus, in ipso aetatis flore, in summa licentia, in libera; ne quid majus dicam, Urbe his motibus corruptissimis, sexcentis undequaque ad dedecus, licentiam , facinus invitantibus, non omnes' adolescentiae cupiditates quasi carceribus emissas profundere , non multis in rebus opibus contendere,instare auctoritate , premere gratia Z Scimus, patres, scimus, nec dum etiam praeteritarum

cladium memoria excidit, quantum sibi saepe soleant vendicare, quibus quoscumque libeat, licet. Non refricabo

Vulnera , quae jam cicatricem obduxerunt , ne ex laudatore accusator fiam . Vos si vestris tacitis animis praeterita recensere volueritis quantam modestiae laudem, coeterorum comparatione, Ga

13쪽

leotius meritus sit facile judicabitis . Quod enim factum, aut commissum , non dicam audacius, sed aliquanto liberius factuin quaero Verbum ecquid unquam ex ore hujus excidit, unde quisquam posset offendi Cujus ille unquam vitam labefactavit Z cujus domum incurrit e cujus famam evertit e cui gravem , cui molestum, cui denique odiosum se praestitit Aegyptii,gens vetusta, M sacrorum rituum observantissima , quum quis apud eos mortem obierat; antequam sepulchro majorum inferreretur, sumptuose conditum cadaver, stato

die juxta paludem, qua transmitti illud

necessum erat, constituebant. Convenie-

bat omnis multitudo, sedebant xL. judices in hemicyclo : ibi praeco alta Voce proclamabat, si quis esset qui defuncti nometa deserre vellet, judices recepturos . Causa cognita, si malae actae vitae convincebatur , cadaver objicebatur im l

14쪽

sepultum , qua ignominia nulla major apud illos fieri posse censebatur . Si vero aut nemo prodibat accusator, aut nihil se cadaver morari judices pronunciabant,certatim sese omnes in mortui illindes essundebant,suoque ritu honorificem tissime tumulabant. Qui mos optimus,

si apud nos in usu esset, quis non intelligit quod de Galeotio judicium suturum esset ξ Cum loquax & ingeniosa in primcipum contumelias Roma,omnibus pumetis eum se absoluturam vel publico moerore testetur ξ Neque id quisquam aut tenue aut invalidum putet; dissic,

te est hominem in summo culmine exustentem multos non offendore , multinrum inimicitias non incurrere, multa Odia non concitare : Quin si nulla alia

causa sit, ipsa dignitas , ipse splendor, ipsi postremo sortuna invidiosum facit, odii plenum . Quod recte sentiens Philippus Macedonum rex, Alexandro filio

15쪽

slio praecipere solebat, ut donec regnante alio liceret, gratificando, & be-njgne compellando , amicos sibi compararet , fore ut simul atque ipsum suin-mum culmen ascendisset , vix posset odio invidiaeque relistere : Nec immerito : Quis enim non intelligit, beneficia accipere , non tam gratum, acceptumque , etiam si sponte conserantur, latere esse, quam si rogata non dentur, ingratum, atque odiosum , idque usu accidere , ut nemini possis benefacere, quin plures ea de causa offendas Qu propter dicere solitum Simonidem poetam accepimus, quemadmodum omni alaudae apex in capite necessario inesset: sic omnem hominum naturam contemtiones , invidiam , aemulationemque secum afferre oportere . Atque in Galeotti vita , patres, non modo contentionem ullam , non aemulationem ,

non invidiam, sed ne odium quidem

4 aut

Ciuitiasti

16쪽

aut dissensionem,uel minimam offensionem datur inspicere. Nihil in illo elat, quod non libenter agnoscere S : mores modestissimi, summa fides, innocentia , pietas, amor in bonos, studium demerendi quamplurimos , meliores colere,inferiores exornare, aequales honorare, assicere. Omnes vero accedentes

hilari fronte, gratoque animo excipere, secundis rebus non intumescere , seri narum accessione continuam laudem humanitatis non infringere . Accedebat magna illa quidem virtus,linguae continentia , neminem. pati apud se sinistris sermonibus carpi, neminem ipse reprehendere , nullius aures , voluntatemque Violare , succensere petrato , irasci

numquam . Quae quidem , patres, nisi exercitatione, studio, assiduoque labore adhibito, servari non possunt. Nihilque est quod juvenem magis commendet quam linguae temperamentum. Atque

E ideo

17쪽

idem Anacharsis apud Solonem invitatus cum obdormivisset, sinistram virilibus , dexteram ori applicuisse repertus est, ut ostenderet, nihil in homine esse tam sorti nexu coercendum, quam linguam . Et sane, ut recte est apud Platonem , Cum sermo res omnium levissima sit, poena tamen eum, dis , hominibus approbantibus gravissima consequitur. Age Vero quam procul ab omni ambitione, cupiditateque abfuisse existimamus, qui legationem cum haberet ii noriscentissimam, nec minus utilem , tam libens publica causa eam dimisit, quam quivis alius accepisset ; Cumque neminem, ne avunculum quidem indubgentissimum quidquam rogaret , nihil tamen ipse rogatus negabat . Multos fide pera,pecunia juvit, auxilio, gratia, dignitate,ope omnium rerum cuivis bono viro licebu uti. Nam quid ego liberalitatem , domesticumque splendorem

18쪽

commemorem Qui neque ita obscurus est,ut testimonium,neque ita dubius, ut laudationem desideret. Fora, templa, Viae, omnis Urbs, omnis populus, ipsi mediusfidius hi parietes,si rogitentur,nihil se per hosce multos annos largius,ni'hil liberalius, nihil munificentius vidisse respondeant . Epulae, convivia, apparditus, munera, celebratio quotidiana . dignitas familiaris,studia clientum,ex omni ordine multitudo, ipsa domus picta, expolita, ornata, quae ornatior fieri posse non putabatur , familia ampla , locuplex,nobilis,cumque omnia magna, sumptuosaque essent,nihil tamen in omni domo ornatius,nihil cultius, nihil se,

Vius ipso domino. . '

Meministis, patres, illum sacris opgr/ntem quanta gratia, quanto de re, quanta majestate consisteret ; Scitote nihil illum domi solitum,etiam curis δε- lutum & liberum,& jocis,ludicrisque va-

19쪽

cantem de eadem majestate remittere : In erat enim illi heroica totius corporis pulchritudo, decora facies, multo sanguine, muIto rubore suffusa, nullus horror in vultu, multum tamen severitatis, ut reVerentiam potius, quam formid, nem excitaret, parique libra gravitatem , comitatemque praeliferret. Sentio, patres, ac quorumdam Videor tacitas cogitationes exaudire expectantium , ut cum ipsum tantopere laudem, rebus tandem aliquando ab illo gestis immorer; ex quibus tametsi multa juste , multa sortiter, multa prudenter facta in medium possem adducere,

illud tamen malo commemorare , Om

nibus in rebus qui laudantur , non quid quisque egerit, cogitarit, effecerit, sed quibus moribus, qua mente, quo animosuerit ponderandum : laude enim digna , multa ipsi etiam mali homines saepe faciunt: laudari autem omnino

20쪽

eebtarique, nisi optimus vir non potest. Virtutum etiam' quaedam in proclivi sunt,quaedam autem adversum subeunt clivum : ascendit, nititur , obluctatur

patientia , fortitudo, temperantia ; per

devexum contra eunt liberalitas, ma suetudo ; His animus continetur,ne prolabatur , & ruat , illis immittitur, incitaturque acerrime; illae paupertati adhibentur,quae quotidiano labore fortiores robustioresque redduntur; hae divitibus adsunt, quae suspensum gradum ponere & praegrave pondus sustinere consuescunt. Quod cum ita sit , neque

ulli unquam adversi casus , nulla dura tempora, nulla saeva calamitas Galeot tum exceperit , mon per aetatem. licuerit gravimmas teipublicae curas suscipere, non imperii magna onera subire,non

ingens principis hominis pondus sustinere : Quid aliud est, quod malim ostem dere,quam in illo aetatis lubrico stetisse, E 3 pe-

SEARCH

MENU NAVIGATION