Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

.patientiae , qua eum longi silina oratione abuti oportebit, parum sapienter co-

gitabit. Mihi quidem hoc crimen fu

gienti, ea laudandi ratio placuit , ut cum Virtutum , quae denique solae Ve- 'ram habent laudem,quaedam sitnt in moribus hominum , & quadam comitate 'positae, quaedam vero in ingenii albqua facultate , aut animi magnitudine , ac robore collocatae , illas tamquam gratas potius , ac jucundas , ' quam mirabiles , Sc quae habentem Ornent magis , quam generi humano fructum ullum afferant, ne me in medio dicendi cursu clepsydra destituat, neve faciam, ut dum omnia volo dicere , nihil absolvam , vestra fretus benignitate praetermittam . Has autem magnas , & excelsas, quae fructuosae sint aliis, ipsi vero laboriosae , & gratuitae , quo in gernere justitia, fortitudo , animique ma

32쪽

metam , ad quam omnis mea collimet oratio constituam : Quas , qui assecuti sunt, illi denique , sapientum judicio , foetices sunt existimati: Nec sum n scius quantam faciam injuriam Savonae patriae , quae mitto caetera, Vetustate antiquissima , splendore honestissima , magna certe vestri senatus lumina edidit , solaque sere est, quae hanc urbem ex coenosa , humili, sordida, nitidam , magnificam , splendidam , dignamque plane Romano nomine reddidit, ut si omnia aedificia a Savonensibus in hac urbe intra quadragesimum annum facta unum in locum conserantur , haec de nique vera Roma; quod reliquum fue rit, absit verbo invidia, mapalia , attegiaeque merae censeantur . Nec rursus ignoro , quantum Xysto IIII. patruo tanto viro derogem hac mea celeritate, quibus me immorari , cum magnam JULiI virtutum partem, ob temporis an

33쪽

gustiam , praetermittam , nemo sanet Velirum posset pati, neque adeo si locus esset, commemoranda censerem , non enim decent communia singulares Viros non usitata , rarissimos non Vulgaria praestantes . . Sit aliorum laus a patria , genere , parentibus , ab ipsis crepundiis ; recenseatur pueritia , cui primum arriserit, & quando in ludum ire litterarium occeperit, longo sermone enumeretur. IULIUM ego primum

ab eo tempore , quo in senatu hoc vestro sacrosancto, tamquam insperata lux apparuit sum recensurus: Erat ille, ut scitis, in ipso juventutis flore , redierat recens ex Perusino gymnasio, multa magni animi indicta , & quasdam tamquam virtutum gemmas sole illo primo, idest patrui pontificatu illustrarus, producebat , gravitasem, tamen , justitiam, constantiam, summam prOVin-

34쪽

ciarum adminiitrandarum peritiam, e pectabat nemo. Praefectus Umbriae regendae,dum concussam omnem provinciam sedat, dum contumaces nimis forintasse acri, necessaria tamen poena , ut

meministis , prosequitur, eum se, & patruo , & senatui universo ostendit, ut ad perniciosissimum bellum extinguendum, quod inter Gallos, Burgundi nesque tot annos gerebatur, legatus in

Gallias sit missus. Qua in legatione quid

ego primum narrem num animi, con

siliique magnitudinem Z qui regi infesto, quod favere hosti in suspicionem

venisset, non modo se crediderit, sed etiam pacem suaserit, inductasque impetraverit : num ingenium Θ qui omnem suspicionem extinxerit, & quem captum rumor Vulgaverat, regis patronus , totiusque Gallicae nationis protector redierit : num jullitiam admirer

35쪽

pariter, & beneficientiam Θ qui cardinalem Andegavensem proditionis re-F 3 ums

ε) Iohannes Balue , qui ct Balues natione Gallus Romaeque vernacula lingua dicebatur Heredinale d Halu , a Paulo II. enixis, repetitisque Ludovici XL.

Galliarum regis precibus , die xv I I I. septembris anno Μ CCCCLxvir. in cardinalium collegium adsicriptus.

Ηaua satis dici potest quam falsa de cardinali hoc ascriptoribus enarrentur . Archangelus Gianius in annalibus Servorum,sui servitani instituti alumnum suis. se assirmat. Putant alii Iohannem se intra Benedicti-aiorum Clunia censium claustra recipi, adscribique ab adolescentia cura se . Haec omnino corruunt, si eae quae subdo , excerpsique a lib.v . commentariorum Jacobi cardinalis Papiensis, qui eum de facie Optime NOVerat, atteu te perpendantur, quae tamen caute legenda esse existimo , cum ea sit historicorum conditio, ut si vitia hominum , aut quod ea ferre non Posfint, aut quod naturali quadam acrimonia reprehen dant , & insectentur , plerumque verbis majora faciant . is Nova post haec, ait Papiensis, res nunciata ,, ex Galliis est , tam illa quidem miranda omnibus, is quam eo in regno ante hunc diem insolita . Iohan. ,, nem Balvem cardinalem S. Susannae, & Uerdunen, is sem episcopum com Praehensos a rege Ludovico esse ,, & in vincla conjectos . Faeti autem causam vulgariis violatam ab iis majestatem , ct quietem reoni artiis bus impeditam . Is Iohannes obseuris parentibus M ortus coeterum ingenio clarus , cum a prima iuvenis tute ecclesiam auspicatus esset,in contubernium Iuvenalis de Ursinis patriarchae Antiocheni se deis dit, qui tum Pictavensi praeerat ecclesiae . Apud ,, eum asta obsequiis nam litteris minimum poterat, tantum gratiae bro vi est consecutus, ut partim pul-

36쪽

um, tot jam annos tetro carcere asser

,, sis, partim afflictis qui longo servitio primam fi- ,, dem meruerant, solus iam in familia possiet , & re.,, liquorum fortunae ex illo uno penderent. Ejus is quoque mox defuncti ad praestandum testamentum is relictus , minus grate, minusque religiose eam dispensationem administrasse creditus est; siquidem is inulta ad iudicium immutavit, multa ad libidinem is egit. Pleraque etiam ecclesiis , pauperibusque leo gata in se derivavit. Inde ad novum episcopi Andegavensis famulatum translatus, parem tulit acceptiis ministerii gratiam . Quo tempore orator ille a regeis Carolo ad Pium II. missus , hunc quotidie legatio- is nis causa mittebat ad me , qui tum mihi visus is est, is quem non ejus actiones modo , sed actionum quos, que exitus declararunt. Altiora vero iam spectans, is protinus ab Andegavensi ad regem ipsum contenditis cooptatus primo in collegium quaestorum aerarii sis non ignave rem omnem mutieris ejus exercuit. In

,, de offerente Carolo Melduno,qui acceptissimus regiso tunc erat, huncque propter industriam diligebatis ad secretariatum vocatus est . Quo in ordine haudis dissimilem sui praebuit se , eo amplius excitandams, vim omnem ingenii ducens , quo majorem si adhe- s,, fisset mercedem operum cognoscebat. occupato igi-M tur eadem facilitate,obsetaque regis animo pecunia ,, illico ditatus est, ae sacerdotiis , nec ut in dubiari fortuna se recognoscens quod in desiderium venie- bat, possidendum putabat. Nulla interim vel no- is bilitatis , vel meriti, vel amicitiae veteris habita ra- ,, tione. Ad sedem Hebroicensem beneficio regis asse sumptus, de Andegavensi, quae locupletior erat co- gitare iam coepit, posthabens recentis nutritoris is gratitudinem , paulo amplioris census cupiditate, ,, nec prius destitit, quam incensum criminationitiussu is

37쪽

is suis in illum , regis animum ad petiendam Privatiγnem induxit, privatusque est . Censura illa digna, quidem fuit Andegavensis vita , nulli rei minus, i is quam ministerio praesulatus idonea ; sed non quae

is a contubernali olim suo beneficiis affecto per avariis eiam quaereretur. Ad privati igitur sedem transla- ,, tus, ne in suffragatorem quidem Meldunum invenis,, tus est gratior. Hunc quoque indignantem ni-M mia jam fortuna illum desipere, neque id obscu-M re praeseserentem astibus circumvenit, vanisque rein ,, gis iniectis terroribus , quibus mens ejus plus justos, erat obnoxia , compraehendi primum inde suppli-l ,, cio plecti obtinuit. Saepe etiam , quod ad nequi- , ,, tiae cumulum accedebat, cum a Romano pontifices b, gravius aliquid censuit postulandum , provocavit: ,, in eum Prius ementitis calumniis regem , ad no. ,, vandasque in libertatem nostram res incitavit. Im, is de adjutorem se offerens in tollendi mali mercidemi ,, rem concupitZm Petebat, tanta diligentia consilium ,, tegens, ut hunc solum Pro nostra dignitate stare ex ,, Gallis omnibus crederemus . Urgens itaque in dies: ,, oblatam hanc crescendi Dccasionem cardinatatum ,, quoque concoepit , dignitatem in ecclesia maximam ,, vereque tantum Virtuti ad fidele ministerium debui ,, tam . Egit cum eodem , quem captivum jam pos. ,, sidebat , ut totis eam conatibus flagitaret, cuias, M sentiens ille, tanto animo petitioni incubuit, ut , ,, post deprecationes innumeras , quibus nil esse feri, o vidius Poterat, etiam se ita hunc solum contenderes is affirmaret, ut nullum Praeterea petiturum confi- is deremus . Cuius rei magnae sponsionis chirogra. is D phum ultro ad Pontificem misit. Adjuvere ad suam ,, ruinam hominem; quid enim aliud haec attulitii ,, accessiot meritorum ejus in nos credita magis,qua ini as Prae

38쪽

tos legatos , pontifices frustra miserant,

,, praestita fides . Item & praecidendarum petiti ,, num fiducia , quibus a Ludovico quotidie ad mi- ,, seriam fatigabamur . Creatus est cardinalis ,& post ,, cardinatatum iis sacerdotiis auctus , ut jam aequo ,, animo praescribere fortunae suae finem potat, si ,, inquieta mens grandiora , quae inveniri non pote.,, rant , quaerere illum non coegisset. In fastum post ,, haec intollerandum cum dignitate evectus est. Ea ,, quidem rerum licentia , ut omnium jam accende- ,, rentur in eum odia , passimque per regnum indignatio libera cerneretur , dolentium obscuri homi- ,, nis fortunam praelatum tot illustribus esse , ae jam ,, pro rege imperare ,, . Nihil itaque Papiensis de Iohannis monacatu innuit , immo ea refert illius vitae primordia, progressusque, qui aulicum potius , quam claustralem virum redoleant. Pergit is fuse enarrars causas , quibus idem Johannes cardinalis, &Guillelmus Haraucurtius episcopus Uirdunens s in proditionis suspicionem inciderent, laesaeque majestatis crimine convicti, Virdunensi injectae cathenae sint, caldinali propter dignitatem liberior earcer apud montem Basonem , non longe a Turone datus fuerit , adcurateque exponit quae interim acta suere, ut iudicium hac de re , salva sedis apostolicae auctoritate institueretur . Inter fabulas itaque referas velim , quod Cominaeus, Gar imbertus, Ughellius , aliique tradunt Iohannem authorem regi fuisse ferrearum quarumdam cavearum altitudinis humanae staturae , & odio pedum latitudinis , includendis iis, quos infensos haberet , ipsumque Per duodecim annos ferreae ejusmodi cavea detentum , non prius inde exiisse is quam proprio epoto lotio, ementitaque apud ignaros medicos laethali infirmitate , jam iam moriturus , te- terrimi carceris mutationem a rege impetrasse, libe

39쪽

reges fere omnes ' christiani nominis

rumque occultis, transversisque itineribus , peregrinoque cultu Romam ad Xystum profugisse . Intellexi sti enim liberiori earcere, teste Papiensi , Iohannem inclusum fuisse, & in pristinam libertatem restitutum, nonnisi Ophra & industria Iuliani de Ruvere cardinalis , palam Phaedrum declamasse . Sub Innocentio UΙΙΙ.ante annum nempe Μ CCCCXCH.diemque XXV. Iulii qua pontifex obiit , cum Johannes legatione Picena ,& Albanensi episcopatu fungeretur , mors vita eius, fortunis, aerumnis finem imposuit ,& Antonioltus Palla vicinius cardinalis s. Praxedis , episcopus Praenestinus, vir gravissimus, qui post Alexandri UI. obitum ob merita, perspectamque Virtutem , ProPenetum est, ut multorum patrum consensu ad a Pomstolatus fastigium perveniret, suo in titulo, & in simcello Ane heri Pantaleonis cardinalis tumulari cur vit cum elogio, quod Ciaeconius ita refert r

MDeo optimo maximo. Ioanni Andegasensi episcopo AlbanensirHic Heros prospera I adversa varia usus fortuna in Piceno Jub Innocentio VIII. Iegatum agens septuagenarius gloriose obiit, infelicitatis humanae σfelicitatis exemplam memorabile' Antonius epie. veteris amicitiae memor

posuisughellius quoque epitaphium hocce protulit , legit

que in eo tantum instabilitatis humanae exemplum meia morabile r At vide quam mendose s hujus generis monumenta apud ejuscemodi aut hores habeantur . Orbicularis lapis hic est trium late PRlmorum ; in cuius medio, quod fascia circulari ex tessellato opere diffinguitur , haec tantum in gyrum incisa perspiciuntur

40쪽

egerant , denique ipse solus in liber

Deinde duae itidem in orbem seriptae lineae sic habentur

Idest i me inter prosperas adversa paria usus fortuna in Piceno sub Innocentio VIII. Iegatum agens , septuag nyius gloriose obiit instabilitatis humanae I felicitatis exemplum memorialis aeqntomotius episcopus Praenesinu rveteris amicitiae memor posuit. Integra inscriptio est,sed altaris gradus, ne tota legatur, prohibet. Cl.vir amicusque mihi iam inde ab adolescentia Rudesndus Andosilla congregationis Uallisumbrosae abbas, in urbis gymnatio eloquentiae, & Romanae historiae prosemr,antiquitatis litterate peritus latinaque ae graeca facultate eruditissimus , plures, quae in illius sacelli pavimento jacent, marmoreas tabulas, ne incedentium attrita Pereant, quam primum, si oi datum erit, ad parietes transferet. Ili hoc Iohannis cardinalis monumento , genti litium stemma argenteum cantherio coeruleo tribus leonum capitibus aureis constans, duobus in summo, tertio in infimo impressis, quod germanum ipsius scutum fuisse adserit Ciacconius , & huic sepulcho appositum , minime cernitur . Expungendus quoque est Iohannes ex Praenestinorum episcoporum serie apud Ughellium , nam si cum obiit episcopus erat Albanensis ex ipsomet epitaphio, quod

ipse

SEARCH

MENU NAVIGATION