Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

pedem fixisse, commotum , concussumque non corruisse e Multa ingentis animi , pietatis, amoris, humanitatis, suavitatis, plurima prudentiae signa patefecisse , constantiae, fidei, judicii nonnulla experimenta praestitisse ; majoremque auctoritatem existimationem,quam aetas illa capere posset, asi cutum misse, favisse bonis viris, domum suam, amicis , notisque omnibus par

tam habuisse L Familiam suam beneficiis, liberalitate , & quod plus est, qu momnia , amore prosecutum suisse, quod facile ex illius luctu,Iacrymis, squalioreque coniicitur , quorum amoris, studii, pietatis,cum vestrum multi, tum ego vel unus testis sum locupletissimus . De- mandatum enim mihi hoc laudationis munus, cum accepissent, frequentes ad me saepe venerunt, si quod tempus umquam accidere potuisset, quo temporo

aliquid a me requirerent, hoc illud esse

22쪽

potissimum sibi amisso patrono, in qu omnem spem collocassent, nihil jam superesse, quo optime de se meritum, al, quo officii genere prosequerentur,quam si curarent,ut virtutes illius, quae domesticis praesertim parietibus contineremtur, in Vulgus per eos proferrentur: se nunquam ab illo increpitos, nunquam inhumane acceptos, numquam tumide despectos, nihil unquam petii ta frustra, imprudentes saepe inscientesque magnisse beneficiis devinctos: quas res liberalitas in divite , facilitas in principe, suavitas in conturbenali, amor in patre efficere potuisset, eas omnes se per lustrum consecutos ; tum autem testes se esse multa illum in pauperes largiri sol, tum,neque unquam,quod boni praesulis ossicium esset praetermisisse; Rogar denique,& orare,ne illos supplices asper .

narer, neve tantam virtutem in prome

23쪽

re: Commotus sum quidem, patres, vehementer ut debui,& in tanta miseria par tim gaudio , partim moerore ini, crymatus , quod & communem jacturam graviter ferrem,& acerbe in nostro dolore gratularer,quod in aevo tandem maledicentissimo invenirentur , qui in patrono.laudando, celebrando, amando

neutiquam possent defatigari, simulque judicabam quam pulchrum e siet in gratos beneficia conferre , qui dum in majus illa extollunt, faciunt ut tantum recepisse videantur, quantum praedicant. Et sane. cum in mortuis usus hic noster, consuetudoque. per manus tradita nihil praetermittat, quod ad eorum memoriam propagandam , nomenque posteris tradendum spectare posse videatur, ut int laudatio, sepulchrum , lectus aureus , inscriptio ; nullam ego tamen veriorem laudem, facilioremque ad nomen conservandum, famamque ab inte-

24쪽

ritu vindicandam existimo, quam quae a domesticis, ab his qui una vixerant, ab his, qui omnium actionum, consueti dinum, cogitationumque inspectores &quodam modo arbitri fuerunt, proficiscantur. Quam si quis unquam, . caleo Dius certe noster, copiosissimam est asse

cutus. Sed quid illi familiae , quid po

puli,quid vestrum proficit testimonium abiit atque excessit e vita , nobis nihil , praeter suspiria & luctum & lacrymas reliquit: abstulit omnem laetitiam,atam

lit se elicitatem, abstulit gaudia, & quod

omnium pulcherrimum erat, se ipsum abstulit. O dolor, o luctus , . O lacry mae : Ecquis erat paulo ante Galeotio Belictor , cui plus indulsisse fortuna, cui justius seelicitas affulsisse, cui copiosius dotes suas natura contulisse videretur quae Britannia , qui Tartessus , qui Oceanus, quo illius gloria non penetrarit e Qui reges , qui eum: n

25쪽

amarint Scilicet hoc habet Urbs Roma insertunii, ut magnas saepe spes , surgentesque virtutes amittat. Sic quondam Marcellus , sic Germanicus , sic Alexander imperator sunt erepti . Odies infausta, quale caput sustulisti, qualem senatus oculum evellisti, quo lumine, quo splendore curiam privastilheu quam cito,quam subito,quam de repente ex laetitia ex voluptate ad luctum

lacrymas recidimus . Paulo ante

cum illo sumptuose convivio, ludis spectaculisque legatos Hispanos excepisset, gestire mihi tota Urbs , suis sedibus

commoveri , plausum tantae laetitiae testem, signa praeterea benevolentiae permulta reddere videbatur: quam di-Versa pompa,quam contrarius apparatus intra xxxx. diem apparuit, pro risu i ctus, pro laetitia lacrymae, pro plausa ejulatus . Impia mors, dura mors, inexorabilis mors: Tuno ausa tantam familiam

26쪽

tam importuno funere perturbare Z Tu eum pontificem, quem aequum erat nihil ex domo sua mortale sentke,qua ma-Σime poteras parte,petere non dubitasti.

Tu illi spem posteri tatis , in quem jam

incumbere, in quem pontificatus onera declinare parabat,eripere sustinuisti,omnemque crudelitatem in eum, qui tuae exors potentiae esse debuerat, laxasti. Quae vota non suscepta quae . arae

non sollicitatae t quae templa non fre. quentata ξ Nihil ne ergo. tibi profuit Galeotte summam praestitisse innocentiam ξ nihil in summa licentia . summam modestiam exhibuisse ὶ nihil amor, publicus ut recte ille secisse videatur, qui tumulo tuo inscripsit,quod in T.Vespassiano populus Romanus usurpaVit,delicias humani generis illic sepultas scere . sed profuit, proderitque perpetuo ιUt enim nullum majus supplicium publico odio, sic nulla major merces publi-

27쪽

VOLATERRANI

PRO IULIO II. PONT. ΜAX.

FUNEBRIS ORATIO

Rat in more vestri ordinis positum , patres amplissimi, & perpetua serie ad

parentum nostrorum memoriam deductum , ut in his justis, quae pro defunctis pontificibus maximis solvuntur , quemadmodum novem continuis diebus sacra celebrantur , ita singulo quoque die , ' de defuncti la dibus oratio haberetur. Praeclare illud quidem, & sapienter ; viderunt enim illi horum morum, consuetudinumque auctores, cum de tanti principis laudibus dicendum esset, neque ab uno homine posse unquam complecti omnia, neque a multis , sine longo temporis

28쪽

spatio, comprehendi. Qui mos jam a centesimo, &' paulo supra anno inte ruptus , si nunc in usu fuisset, non ego tantum hoc onere a Vobis imposit* pe terrerer quantum facio in praesentia, quin potius alacri, M perquam lubenti animo , aliquam mihi partem de tot laudibus sumerem enarrandam, qua ab soluta, & officio meo me functum, &defuncti memoriae pro virili mea parte

satisfactum esse arbitrarer; Nunc vero cum tantus in me unum laudum Cumalus incubuerit, magnitudo negocii summo timore me conficit: ita anxius, animique dubius sum , ut neque quid primum dicam , neque quid summum eligam , neque quo me denique pacto ex hac causa expediam, possim discernere, praesertim cum non de quovis ponti. ce , ut illis temporibus contigebat, nam& inianum VI. & Bonifacium IX. novem orationibus laudatos accepimus ,

29쪽

sed de IULlo II. pontifice maximo, or tio habenda sit, cujus res gestae , non modo cum illorum comparandae , sed etiam multis eorum, qui primi in hac republica nominis celebrantur, praeserendae , cujus de laudibus de honoribus agendum est, qui ei pro divinis, & immortalibus meritis, divini, immortalesque debentur . Itaque nihil Vereor, quin in multorum rumusculos sim incursurus, qui ubi a me dicendi finem sa- stum esse viderint, siccine, dicturi sunt, tantum virum laudavit ὸ Illam rem non

attigit , illam virtutem praetermisit, illud factum perti ansit, hoc praeteriit, illud non implevit, totum denique pro

expectatione omnium, & magnitudine rerum non absolvit, caeteraque multa, quae & solere dici scimus, & in magno saepe opere desiderari plena censeantur.

Quapropter a vobis, patres amplissimi, peto, postuloque, nam id meo jurς ,

30쪽

ea vestra eis benignitas, facere videor posse , ut properanti mihi, & omnem meam laudationem in praescriptum semihorae circulum cogenti , si eorum expectationi, si tantae materiae, si huic loco tam augusto non satisfecero, ignoscant primum , & imperata facienti condonent, deinde hoc se uno conso-Ientur , quod eas res IULIUs gessit, iis monimentis aeternitatem sui nominis consecravit , eam posteris memoriam ex hoc vestro imperio, atque Romanae ecclesiae ditione restituta , confirmata, propagata, reliquit, ut nullam suae fa

mae jacturam passurus fuisset, si vel hoc

ipso toto laudationis munere caruisset. Si quis itaque IULIUM, patres amplissimi ,- trita illa oratoribus via laudare velit, ejusque laudes, per omnes , cum aetatis , tum Virtutis partes celebrate erit, ille quidem officii sui non immemor , suarum vero virium , vestraeque

SEARCH

MENU NAVIGATION