Thomae Phaedri InghiramI Volterrani Orationes duae altera in funere Galeotti Franciotti card. vicecancellarI altera item funebris pro Julio 2. pont. max. ..

발행: 1777년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tatem asseruerit , omnia sacerdotia , omnes dignitates restituerit, Romam denique raso capite pileatum , tamquam in triumphi pompam , reduxerit . Quae si mihi omnia oratorio more amplificare , & quibusdam quasi luminibus illustrare liceret, nullam unquam nostra memoria legationem suisse , quae huic sanctae sedi plus dignit, iis attuli siet, ostenderem, sed non licet, non potest. Quid domi antequam rerum summa potiretur quae illius vivendi ratio in omni republica fuit Inspice electionem antistitum, sanctissDmos, doctissimosque viros proposuisse, illis favisse, illis vires addidisse invenies. Exquire vota in senatu , libertatem ecclesiasticam tutatum esse , pontificibus maximis, etiam patruo ipsi suo, si quid

non rectae fidei judicaret, acriter ob - . sti-

ipse in Albanensibus retulit, oscitanter prorsus dixit illum ex episcopo Albanensi ad Praenestinum translatum fuisse anno MCCC cxCI. die x LII. Martii .

42쪽

stitisse agnosces; observa magnificentiam , templa , arces, aedes omnibus lin locis per omnem Italiam aedificatas conspicies ; liberalitatem indagato ; reges , regumque filios hospicio acceptos, conviviis honestatos , quibus ipsa vetustas certare Vix possit accipies ; cardinales inopes suo sumptu educatos, sua pecunia sustentatos, suis etiam sacerdo- tiis adjutos intelliges. Vis rebus in adversis fortitudinem, quae vere solent hominem explorare cogita fugam illam Ostiensem 0, recordare lembuli

i) Neque apud Ciaeconium , neque apud Andream Victorellum , Se Augustinum oldoinum ullam

invenies mentionem de arce Ostiensi , quam Iulius, cum cardinalis , & illius civitatis episcopus esset, ut Tyberinam oram , agrosque eonterminos ab hostium Incursibus tutiores redderet , splendide, eleganterque a solo excitavit. Cum anno MDCCLxxii M. die XXVI. Aprilis ad honestam animi relaxationem vir Praeclavis do strinae, & eruditionis meritis singulariter ornatus Stephanus Borgia Utr. Sign. referendarius , dea secretis congregationis propagandae fidei , me humanissime ostiam perduxisset, curiose quae Potui in Vestigavi , omnesque omnino lapides exscripsi , ex quibus accipe , quaε ad Iulium pertinent. In episty-

43쪽

lius insidiantes triremes fruitrantis, re

lio primae Portae , per quam ad arcem aditus patet , legitur ' . IVL. SAONENsIS EPISCOPUS OSTIANsis FuNDAVIT Inde porta altera habetur , per quam ipsam arcem in .gredimur cum inscriptione item in epistylio

Heine aditus interior quadratus e pario marmorct e Imgantissime constructus , qui in praesens labefactatus shumo, & ruinis pene obstructus est, quique certe aenea tabula oeulis subjici deberetr Inscriptiones octo velutici PPis, quorum quatuor ex utroque latere collocatῖ sunt, distributae habentur , quae tamen eum integra linea Iuliani nomen in portae epistylio exprimentes unicam hoc paeto faciunt.

Tandem in externo turris pariete ea parte, quae Viam Romanam respicit , gentilitiis Xysti ΙΙΙΙ. Innocen, tii VIII. S ipsius Iulii stemmatibus, inscriptus hujuscemodi titulus , ac marmori insculptus legitur

44쪽

pete animo totum illud decennium lumma modestia , animique fortitudine actum, cum invitatus contra pontificem moliti apud Aquaspendentes , non modo renuerit ipse, sed etiam consilio, precibus, auctoritate regem ipsum Carolum ab eo incepto reVocaverit. Cu

jus fortitudinis, si qua pars in illis sui sit, in quibus tota esse debebat, nil

dico amplius, meliori certe rerum statu uteremur. Itaque, patres, si recte rationem facio earum Virtutum, quas

mihi proposueram inspiciendas, omnis mea oratio ante pontificatum illius absoluta , dicendique finis est factus . Sed quia saepe solent multi dum privati

sunt.

45쪽

sunt, majores privatis esse, dignique summa dignitate existimati; ubi ad eam pervenerint, expectationi non respondere ; qualem se in tanta potestate gesserit inspiciamus. 'Quod ut facere possimus facilius, sinite me obsecro paululum illius temporis memoriam in lucem revocare , &nostras calamitates , quando jam omnia in melius verterunt, commemorare : Quae erat de tot provinciis vestris una, quae aut in fide maneret, aut contumax , impacataque non esset Haec ipsa urbs, Latium omne, Sabinus ager,

quod nobilissimae familiae , & praepotentes omnibus bonis eversae , ab exilio rediissent, inque illarum capita sae-Vitum esset, infensus . Tusci mutuis armis ardebant. In Umbria nulla erat civitas, nullum oppidum , quod non aut civilibus dissensionibus eversum, aut tyrannide oppressum existeret. Picenus

46쪽

ager, totus sere in partes scissus , contumax erat. De Aemilia , Togataque Gallia' pudet commemorare, ut lacerae , discerptae , conscissaeque essent; nullus erat ex finitimis, qui veluti in praedam expositas non invasisset. Omnia erant plena odiarum , plena discordiarum: sed ante omnia duo robora ,

firmamenta, arcesque earum, maritima una, terrestris altera sic occupatae,

ut illum de receptione cogitantem, sicut singuli laudabant, ita plerique Omnes irrriderent: mone Deus i quod illius ingenium fuit , quae prudentia , quae regendi, administrandique imperii peritiat quod excelsi, infractique animi robur nulla illi quies, nullus somnus, nulla laetitia suit, quousque contumaciam omnem repressisset, parendi voluntatem ad obsequium revocasset, tyrannides extinxisset, civiles dissensiones, intestinaque odia non arri' mis

47쪽

mis, sed consilio , atque auctoritate sua abolevisset. Fingunt poetae , patres amplissimi, mare ventis agitatum, ubi primum Neptunus placidum caput undis effert, dicto citius placari, collectas nubes sugari, solem reduci, tran

quillitatem Ponto restitui; quae si facta

sunt, ut certe finguntur, quae potet tanta pacandi celeritas singi, quae cum, hac tranquillitate in omnem ditionem pontificum per IULIUM inducta comparari possit e Ipse urbes adire , ipse civilium dissensionum caussas intelligere , ipse privatas civium , ipse publicas factionum discordias sedare , ipse tumultibus serendis fomenta extinguere, ipse eorum , qui in civitatibus privati esse

non possunt, conatus reprimere, animos contundere , dominandique. Cupiditatem prosternere : Quae licet magna , ut certe sunt , videantur , mira

illi tamen facilitate, successuque conti-G ge

48쪽

gerunt. Nihil est tam populare , quam bonitas, patres, neque ulla re facilius ad parendum populi invitantur , quam ubi publicam tantum causam spectari, aequa imperari, justeque jus dici perspexerint. Itaque tantus de repente timor malos invasit illo perspecto , ut qui media Urbe primo in crepusculo pedem efferre , & sine ingenti comit, ltu extra pomerium prodire , non aude- ibamus, tuti, securi, & quod in provem bio est, aurum manu ostentantes noctu,

interdiu.domi, foris, soli , comitati , lut cuique libitum erat, illo pontifice vagaremur . sed haec cum uno , alter ve, & fortasse nimis dixi nostrae memoriae pontifice communia ; quid illud , quo pacto amissas urbes recuperaverit, imperium hoc vestrum antiquum in statum restituerit 3 Quis nostra memoria quis parentum quis majorum omnium unquam fecit Θ Αt multis, in-

49쪽

quiunt, bellis, multis caedibus materriam praestitit: quid ergo illum facere aequum erat randem P num pati per summam ignominiam urbes occupari Θnum imperium hoc vestrum discerpi enum Omnem Romanam ditionem lacerari ξ quid non fecit, quid non tent Vit, quas condiciones non obtulit, ne iretur ad arma ξ quid ubi primum receptas vidit urbes ecclesiae , num certavit ad internecionem ξ nam se eversione hostium saturavit Z Ipse illos primum cadentes complexus est, juvit consilio, sevit auxilio , patronusque more maj rum factus , omni denique humana , divinaque ope , ne interirent tutatuSest: quae denique ab illo caedes facta, quae urbs incensa , quae direpta, quod oppidum vel vile eversum At certatum est pro libertate ecclesiae , signis collatis pugnatum, exercitus copiaeque deletae . Eos, qui armis positis ad suam: i G L fi-

50쪽

fidem, quamvis diu obselli oc inuris prope dirutis confugerunt, recepit. Quid ergo ille Pipini in Italiam adventus EIlla, quam quotidie audio coelo ferri Caroli magni in Langobardos geminata expeditio, illa regni illorum eversio et

num fuso sanguine caruit,num incendiis abstinuit, num rapinaS non adtulit quarum si prima causa damnanda est, acc setur Stephanus, reprehendatur Hadrianus , perduellioniS reus agitetur Leo , tria hujus imperii robora, decora, ornamenta : nullum ulcus sine aliquo sani corporis incommodo sanari potest: uri ac secari saepe a medicis, quod reliquo corpori noceret, vidimus, ut membrorum aliquod potius, quam totum corpus interiret. Ipsum Iovem, finxit vetustas, non ante pacem coelo,quam gigantibus eversis peperisse . Quid ille rerum omnium conditor Deus, an non coeli sedes exhausit, sexcenta cacode monum milia

SEARCH

MENU NAVIGATION